Articulus 9
De veneratione qua omnis cœli exercitus totaque ejus militia Matrem Dei honorat.
NON dedignantur, o beatissima, o pulchra Maria, o omnino illibata ac superdelectabilis gracilisque in cunctis Maria, te venerari atque laudare, tibi parere itemque servire supercœlestes intellectus, supermundani animi et incorporeæ illæ mentes, etsi per naturam sint te vehementer præstantiores, simpliciores et minus egentes: quoniam gratia in te superabundat, complacuitque Deo omnipotenti et sancto te specie declivem sexuque humilem eis præferre, qui nec corporea mole premuntur, nec sexu infirmantur. Denique sacer ordo Cherubim, summus ordo Seraphim et cœlestis curiæ virtus atque sublimitas ei utique prompte famulantur ac parent, cujus Deum quem adorant et colunt Filium esse agnoscunt, et cui eumdem subjectum fuisse fatentur, et quam indefectibiliter ab eo venerari conspectant. Enimvero perfecta caritas invidiam esse in cœlis non sinit; nec erubescunt altissimi illi immaterialesque spiritus feminam sibi prælatam, dum tantam in Unigenito Dei contuentur præcessisse exinanitionem. Te igitur, o benedicta et prorsus mente ac carne immaculata Maria, cœlestes cuncti cives honorant tanquam veram ac præstantissimam veri Dei et Creatoris sui Genitricem cœlestisque ruinæ reparatricem.
Porro animæ justorum seu homines præelecti, singulariter valde te venerantur et diligunt, quippe per quam tot bona sortiti sunt: per quam Deus noster factus est frater noster, Creator noster factus est fecundissima Virgo, congratulatio exstat; salvator noster; per quam præ ceteris omnibus Deo similiores facti sumus; per quam primum de manu Domini misericordiam sumus assecuti et felicitatem adepti; quæ nobis lumen peperisti, vitam genuisti, veritatisque magistrum cæcis atque in umbra mortis sedentibus effudisti; per quam insuper quidquid boni habemus, sortiti sumus. et ipsæ te tanquam suavissimi sui sponsi superdignissimam matrem, singulariter venerantur amantque. Hæ, o Regina regnantium, adducuntur Regi post te, cum quo tu superdulci semper ac amorifero confaris colloquio: quippe quem facie tenus quoque corporaliter vides, nec unquam intendere aut alloqui sinis.
Chapter 108 of 110