Proœmium
EPISTOLA
AD PRINCIPES CATHOLICOS
UNIVERSIS Principibus christianis, serenissimo Romanorum Imperatori, ac ceteris illustrissimis Regibus, Ducibus, Comitibus atque Magnatibus, et eorumdem ministris, quidam Religiosus: gloriosam directionem Spiritus Sancti in consulendo, efficacem processum in exsequendo, victoriamque de hostibus concupitam.
Excellentissimi Principes ac viri catholici, si utriusque Testamenti considerentur scripturæ, et sanctorum Patrum inspiciantur doctrinæ, dubitari non potest quin tanta Christianorum oppressio a perfidissimis Teucris et Sarracenis propter Christianorum peccata contigerit. Consulentibus igitur qualiter infidelibus illis sit resistendum, hoc primo et maxime est necesse, ut de generali et condigna christiani populi emendatione provideant. Nam, ut communiter fertur, durante et stante causa, stabit et durabit effectus. Si ergo vos ipsi infidelium illorum rabiem tyrannidemque evadere, imo et vincere peroptatis, hoc primo consulite, ut quidquid offensivum est Domini Dei vestri, et quidquid iram ejus contra vos concitat, veraciter emendetis, tam in vobismetipsis quam in subditis vestris, eis potissime qui vobiscum sunt pugnaturi. Placato enim Domino Deo vestro, et eo vobis reconciliato atque favente, poteritis hostibus ejus ac vestris prospere prævalere. Eo autem vobis (quod absit) irascente et indignante propter vestra ac subditorum vestrorum facinora, qualiter triumphare valebitis? Dominus et Salvator noster, Unigenitus Patris æterni, sacratissimam fidem et immaculatissimam evangelicam legem, quas primo proprio ore, deinde per sanctos Apostolos in hoc mundo edocuit, per vitiosos et impios Christianos, nomine Christianitatis indignos, christianæque fidei inimicos et evangelicæ legi rebelles, defendere, exaltare, diffundere non dignatur. Imo propter tales Ecclesiam justo permittit judicio opprimi et vastari: quemadmodum heu, heu, heu! experientia modo pandit.
Itaque, quoniam de his quæ statum, causam et eventum Ecclesiæ Dei concernunt, aliqua mihi, quamvis prorsus indigno, per revelationem supermisericordissimi Spiritus Sancti ostensa sunt, prout infra tangetur; hæc ipsa vestris Dominationibus præinclytis motus sum scribere. Quæ si dignanter acceperitis et juxta ea feceritis, Dominus erit vobiscum; si quo minus, Dominus non pugnabit pro vobis.
EPISTOLA
AD PRINCIPES CATHOLICOS¹
Chapter 1 of 12