Skip to the text

Articulus 6

Quam vehementer reformatio ecclesiastici status seu cleri prodesset bono regimini ac saluti sæcularium principum, et eorum qui eis sunt subjecti.

DUPLICI jure ac gladio Ecclesia gubernatur, utpote civili ac spirituali. Porro proximus finis juris civilis ac sæcularis regiminis, est conversatio sæcularium hominum atque concivium pacifica inter se et etiam ad extraneos, ac civiliter justa. Sed quoniam non solum principes christiani, sed etiam universi Christifideles actus suos ex spirituali dilectione Dei debent principiare, et ad Dei gloriam et honorem, imo ad æternam beatitudinem, cuncta quæ agunt finaliter ordinare; ideo finis ultimatus ac principalis juris civilis ac sæcularis regiminis ad principes pertinentis, est honorificentia Dei, et vera atque æterna felicitas tam ipsorum principum quam subditorum suorum, quemadmodum de hac materia plenius scribunt Hugo de S. Victore in libro de Sacramentis, et Alexander de Hales super tertium Sententiarum, sed et S. Thomas in tractatu suo de Regimine regum, ac etiam Ægidius in libro suo de Regimine principum. Principes igitur sæculares ad hunc duplicem finem ordinare tenentur et merito debent totam suam præsidentiam, potestatem, conversationem et occupationem, et summe studiosi atque solliciti esse ut hoc modo impleant debitum sui officii: quia et ipsi ministri sunt, quemadmodum et spirituales prælati, subditorum suorum, et pro ipsis coram Deo reddituri sunt rationem quantum ad ea quæ ad eorum spectant officia.

At vero, ad hoc quod principes inducere queant subditos suos ad finem præfatum, hoc est ad conversationem civiliter justam itemque pacificam, maxime prodest quod ipsi vulgares ac sæculares verbo et opere instruantur ac ædificentur a spiritualibus suis prælatis, et a prædicatoribus ac religiosis et clericis: imo ex tali sæcularium informatione et ædificatione a clero, ipsi sæculares inducuntur ad bonos mores, ad obediendum quoque humiliter suis principibus et eorum officiatis civilibusque rectoribus. Hinc principes sæculares debent esse solliciti de reformatione ecclesiastici status, et virtuosa ac exemplari conversatione eorum qui spiritualiter præsunt ac prædicant: non quod principes sæculares debeant attendere ad hoc per modum coactionis, aut per inflictionem pœnarum, quoniam auctoritatem et jurisdictionem non habent super ecclesiasticum statum seu clerum, sed econverso; sed ad hoc tendere debent quantum ad eorum pertinet statum, instando et procurando ut hi quibus ex officio incumbit facere et conservare reformationem prætactam virtuosamque conversationem in clero et ecclesiastico statu, id faciant, et præsertim instando et procurando ut generalia concilia tempore opportuno, sicut institutum est, celebrentur.

Denique propter alias multas rationabiles, saluberrimas ac piissimas causas hoc facere debent, utpote: quatenus coram Deo fiant participes universorum bonorum quæ ex legitimis conciliorum celebrationibus evenirent, et ut respublica magis prosperetur et crescat; ut item religiosi et sacerdotes ac clerici reformati efficacius orent pro ipsis ac politiis ipsorum; et quoniam tanto plus decet ipsos sic laborare pro communi et debita Dei honoratione, ac subditorum suorum, imo et omnium reformatione, quanto plus obligantur Deum ac subditos suos diligere, et quo plura atque majora a Deo beneficia sunt sortiti; ut etiam per hoc abundantiorem a Deo opem, gratiam ac triumphum adipiscantur.

Itaque ex his saluberrimis et tam necessariis causis modo indilate, o Principes, satagite ut generale concilium legitime celebretur: quatenus Deus reconcilietur populo christiano, cui vehementer iratus est, et salubre vobis impendat auxilium contra christianæ religionis impugnatores.

Chapter 7 of 12