Skip to the text

Articulus 12

Querela Ecclesiæ de filiis suis et planctus ipsius.

EGO mater pulchræ dilectionis, ego caritatis visceribus effluens, universos filios meos sincerissima affectione complector.1 Sed, heu! filii mei mihi ingrati sunt, mihi rebelles facti sunt, meque contempta, contra se invicem altercantur. Læsiones meas, vulnera, damna et extermireticus, mitteretur foras, atque aresceret; si violentus inimicus, absconderet forsitan Ecclesia se ab eo. Nunc vero quem ejiciet, aut a quo se abscondet? Omnes amici, et omnes inimici; omnes necessarii, et omnes adversarii; omnes domestici, et nulli pacifici. Omnes quæ sua sunt quærunt. Ministri Christi vocantur, serviuntque Antichristo. Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Olim prædictum est, et nunc tempus impletionis advenit: Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara in mortibus martyrum, amarior in conflictu hæreticorum; nunc amarissima in moribus domesticorum, id est in abusionibus et vitiis impiorum Christianorum: invaluerunt et multiplicati sunt super numerum. Vox plangentis Ecclesiæ tempore isto: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Spreverunt et maculaverunt me a turpi vita, a turpi quæstu, a turpi commercio. Hinc, ut alibi scribit Bernardus, ipsa Ecclesia spiritualiter pauper et inops ac nuda relinquitur, facie miseranda, inculta, hispida, exsanguis. Et non est tempore isto sponsam, id est Ecclesiam, ornare, sed spoliare; non custodire, sed perdere; non instruere, sed prostituere. Non est pascere gregem, sed mactare et devorare.

De ista materia in Revelationibus S. Brigittæ multa leguntur, qualiter scilicet Dominus Jesus Christus in præsentia Dei Patris, circumstante exercitu angelorum, coram Patre conquestus sit sæpe de vitiosa et scandalosa conversatione tam prælatorum quam principum et ministrantium eis, et qualiter Christus maledixerit eis, ac variis modis districte juraverit vindicaturum se terribiliter de eisdem.

Ad idem multa possem inducere ex dictis Guillelmi Parisiensis in suo Sacramentali, ex diversis quoque tractatibus domini Petri de Alliaco cardinalis, et Joannis de Gerson, cancellarii Parisiensis, aliisque diversis Sanctorum ac devotorum opusculis. Sed quid necesse est multipliciter ea probare quæ patent ad oculum? Jam enim ad tam extremam et lamentabilissimam deformationem, ruinam, excæcationem et corruptionis consuetudines devenit Ecclesia, quod fornicationes, adulteria, sacrilegia, stupra, et consimilia crimina eorum qui ceteris spiritualiores et perfectiores esse tenentur, vix attenduntur. De excommunicationibus et præceptis summi Pontificis parum aut nihil a multis curatur, et obedientia quasi totaliter perit in Ecclesia Dei. Quorum omnium præcipua causa est, quod concilia generalia non celebrantur legitime tempore suo, sicut ab ipsis conciliariis est sancitum. Certumque est, quod quanto nunc plura atque majora mala ac pericula in Ecclesia universali versantur, tanto major est causa, imo necessitas, celebrandi sine dilatione synodum generalem: per quam tot et tanta fierent bona, quod Dominus Deus noster reconciliaretur, misereretur et succurreret nobis, saltem in multis, et multo utique magis quam alias.

ARTICULUS ULTIMUS.

Sequuntur tres revelationes ei qui hæc scribit divinitus factæ, per quas omnia supra dicta etiamnum plenius comprobantur.

REVELATIO PRIMA.

QUIDAM religiosus, in solennitate Purificationis beatissimæ Virginis, in summa Missa, toto conventu præsente et inspiciente, ab exterioribus sensibus alienatus atque in spiritu factus et mente ad Dominum raptus, post aliquantulam increatæ lucis ac superbeatissimæ Trinitatis contemplationem, more sibi solito cœpit mox totis præcordiis divinam exorare clementiam pro tota militanti Ecclesia, et ejus reformatione in omnibus. Cui Dominus majestatis in visione intellectuali et anagogica statim respondit: « Quid vis? et quid oras pro Ecclesia »? Et ille: « O benignissime Deus, ut digneris nia mea non deflent. Et quasi non sufficiat eis quod ab incredulis sum tam lamentabiliter demembrata, angustata et minorata, ipsi me impugnant, lædunt, præscindunt. Ego sponsa Dei, mater fidelium, olim toto orbe terrarum diffusa, patriarchalibus sedibus decorata, Asiam, Africam, Terramque sanctam, Ægyptum, et alia regna multa et magna habui mihi subjecta : quibus omnibus nunc miserabilissime sum privata. Ego olim omni charismate Spiritus Sancti ornata ac splendida, infideles quotidie per diversa miracula copiose ad fidem et evangelicam legem converti ; nunc vero ab infidelibus quotidie vastor. Ego olim regulari religiosorum observantia gloriabar; reclusione devotissimarum monialium resplendebam; exemplari conversatione, efficacissima prædicatione quatuor Ordinum ædificabar; virtuosa et casta vita in sacris ordinibus constitutorum fulgebam; insuper et optima gubernatione præsulum proficiebam et ædificabar ex clero. Nunc autem hæc omnia pro maxima parte et quasi totaliter sunt eversa; et qui Deum pro populo efficacius orarent, Deum inhonorant enormius. In monasteriis vota solennia assidue ac sceleratissime violantur; claustra monialium scortis patent. In collegiis observantia pene nulla videtur. In sacris constituti ordinibus et plebani sine refrenatione publicis incontinentiis polluuntur, ex quibus plebs simplex ineffabiliter scandalizatur. Præsules sæcularibus principibus sæculariores et carnaliores sunt facti. In Urbe, ubi totius sanctimoniæ plenitudo vigeret, major quam alibi vitiositas regnat.

Quid ergo, o filii, quid restat et imminet, nisi major et gravior persecutio et conculcatio mei, imo et vestri? vestri, inquam, propter hæc tot et tanta scelera vestra : nisi nunc meis acquiescatis consiliis, obtemperetis doctrinis, obediatis præceptis. Audite nunc igitur fidelissimam et affectuosissimam matrem vestram, quæ familiari et infallibili directione Spiritus Sancti regitur, movetur, et loquitur vobis.

En proferam vobis spiritum meum. Convenite, o filii, in unum locum; inite consilium, celebrate synodum sanctam ac generalem, et de communi ac plena emendatione in omni statu, gradu et ordine providete. Convertat se unusquisque ab omni malitia, nequitia et immunditia sua. Nolite differre, nolite dissimulare : quia periculum majus quam creditis in foribus est. Perfidi illi mille dolos contra vos cogitant, et vestrum machinantur interitum. Pensate qualiter fratres vestri in regno Græcorum sint conculcati, et cavete ne similia aut pejora vobis contingant. Oppressis fidelibus subvenite. O quantus dolor me penetrat, dum filios meos cerno ab atrocissimis Teucris et Sarracenis sævissime opprimi, quotidie devorari, in captivitatem redigi, et eorum infantulos ad infidelium terras transmitti, ut jam de cetero non sacratissimam atque mundissimam Christi legem, sed sacrilegam, mendosissimam ac spurcissimam illius porcini ac sordidissimi Mahometi legem addiscant et assequantur! Ecce jam ad angulum istum occidentis me redegerunt, et in eo quoque me delere præsumunt. Idcirco sine omni mora reconciliate vobis Dominum Deum vestrum per condignam in omnibus emendationem. Sicque adepto Dei favore et impetrato ejus auxilio, cum omni fiducia, magnanimitate, caritate, fortitudine atque prudentia contra fidei inimicos procedite et pugnate, et Sponsus Ecclesiæ, Dominus et salvator Christus, Unigenitus Patris, erit vobiscum.

Footnotes

  1. Eccli. XXIV, 24. ↩

Chapter 11 of 12