Skip to the text

Articulus 1

Quod propter peccata hominum fiunt permutationes regnorum, ita quod omnium justissimus judex Deus punit peccata unius regni per aliud.

DEUS gloriosus et adorandus, universitatis creator, mundum quem condidit, regit, et genus disponit humanum, quemadmodum Job tricesimo quarto ait Scriptura : Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas ; opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis :1 quem enim constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et injurias et contumelias et diversos dolos.2 Rursus quoque ait

Scriptura :3 Balteum regum dissolvit Deus, et præcingit fune renes eorum. Hoc siquidem efficit Deus, quando reges ac principes propter eorum peccata superari et irreverenter tractari permittit. Hinc est illud Danielis prophetæ dictum : Sit nomen Domini benedictum, quoniam ipse mutat tempora et ætates, transfert regna atque constituit. De hac re in eodem Daniele, Zacharia, Ezechiele, Jeremia ceterisque Prophetis multa leguntur. Nabuchodonosor quoque rex potentissimus, virgam Dei in se ipso expertus, confessus est : Juxta voluntatem suam facit Altissimus, tam in virtutibus cœli quam in habitatoribus terræ.4 Et iterum : Videbam (inquit) in visione, et ecce vigil et sanctus de cœlo descendit, clamavitque fortiter : In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum est et petitio, donec5 cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.6 Itaque unus princeps cum populo suo frequenter est flagellum et baculus Dei ad puniendum peccata alterius principis subditorumque ejus, prout Isaiæ decimo Dominus de rege Assyriorum testatur :

Virga furoris mei et baculus ipse est.7 Propterea in libro Proverbiorum Salomon loquitur : Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum.8 Ad stabilem vero subsistentiam principatuum et regnorum præcipue confert justitia regum et principum, ut Salomon rursus fatetur :9 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

Constat ergo peccata Christianorum per infideles puniri : sicut in veteri Testamento excessus Israeliticæ plebis per Chaldæos, Assyrios, Philistæos, Madianitas, Ammonitas et Chananæos secundum divinæ censuram justitiæ puniebantur, quemadmodum ex libro Judicum librisque Regum ac Paralipomenon comprobatur.

De hoc in libro de Civitate Dei diffuse

¹ Ex editionibus Coloniæ, Petri Quentel, 1533, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. loquitur Augustinus; Gregorius quoque in Moralibus super Job. Unde et Maximus ait episcopus in sermone: Vitiosi mores et vita hujusmodi*, ampla itinera barbaris nationibus in exitium communis salutis aperiunt.10 Hi mores plebem Dei inimicis gentibus miseræ servitutis jugo addicunt. Hi mores armatos dissipant populos, et munitas diruunt civitates. Et quid plura? Quidquid potentiæ, quidquid virium videmus in hostibus, corruptione vitæ nostræ ac nostra pravitate nutritur. Et inde est quod nihil fusa ad Deum supplicatione proficimus, quoniam incessabiliter impiis pravisque desideriis inhæremus, nec corda nostra integre atque fideliter Domino præparamus.*

Footnotes

  1. Job xxxiv, 10. 11, 13. ↩

  2. Eccl. x, 8. ↩

  3. Job xii, 18. ↩

  4. Dan. iv, 32. ↩

  5. Dan. iv, 20, 11. ↩

  6. Dan. iv, 10, 11, 14. ↩

  7. Is. x, 5. ↩

  8. Prov. xiv, 34. ↩

  9. Prov. xxv, 5. ↩

  10. *alias per- ↩

Chapter 2 of 12