Skip to the text

Articulus 5

Quam multa et gravia mala orta jam sint et quotidie in Ecclesia oriantur, ex negligentia et dilatione celebrandi concilia generalia.

QUAM salubris et fructuosa est frequens atque legitima generalium celebratio conciliorum, tam nociva et damnosa est omissio eorumdem. Et hoc experientia docet quotidie. Hinc reverendus pater et doctor præcipuus, dominus Petrus de Aliaco, ait in libro suo de Reformatione Ecclesiæ: In Toletano concilio legitur: Nihil pene mores disciplinæ ab Ecclesia Christi magis expellit quam negligentia præsulum et sacerdotum, qui contemptis canonibus, ad corrigendos mores ecclesiasticos synodos facere negligunt. Item scribit ibidem: Experientia docet, quod propter defectum conciliorum, maxime generalium, quæ sola audacter et intrepide possunt omnes corrigere, mala quæ universalem tangunt et concernunt Ecclesiam, diu manserunt incorrecta et impunita, adeoque creverunt et inveterata sunt, quod tandem multa injusta sub prætextu fictæ et corruptæ consuetudinis licita reputantur, ita quod multi suspicantur quod hæc tam diu dissimulaverit Romana Ecclesia et super his facere neglexerit concilia, ut possit ad suæ libitum voluntatis plenius dominari, aliarumque Ecclesiarum jura liberius usurpare: ob cujus diffamiæ expurgationem tenetur super congregatione conciliorum generalium et provincialium providere, præsertim quum sanctissima illa Petri et aliorum Apostolorum curia legatur in Actibus Apostolorum quatuor concilia celebrasse. Insuper ait hic doctor, qui fuit in his valde expertus, utpote curiæ Romanæ cardinalis: Sunt aliqui casus ardui in Ecclesia necessario reformandi, in quibus non potest commodius quam per generale concilium provideri, videlicet:1 primo reformatio Romanæ Ecclesiæ, quæ necessaria est, nec aptius quam per generale concilium fieri potest, idcirco non debet respuere ab illo concilio reformari; deinde reformatio totius corporis Ecclesiæ. Et specialiter providendum esset contra Sarracenos et alios infideles Christianitatem acriter impugnantes. Insuper doctor iste testatur, quod duæ sunt causæ speciales propter quas properandum est ad celebrandum generale concilium. Una, ut in generali provideatur concilio de aptiori modo subveniendi Græcis contra Sarracenos, ne Græcorum imperium a Sarracenis jam pene destructum, omnino ab eis destruatur, et ne Sarraceni, destructo regno Græcorum, invadant Romanum imperium et regnum Italiæ. Alia causa est, ut in concilio generali provideatur de modo recuperandi sanctum Sepulcrum, atque ut subveniatur fidelibus qui inter Sarracenos et prope eos morantur atque ab eis inhumaniter opprimuntur.

Præterea advertendum, quod doctor iste hæc scripsit in Constantiensi concilio; et quod vere et sapienter hæc scripserit, jam, proh dolor! experientia pandit. Nunc enim metropolis illa Græcorum, urbs Constantinopolis, cum diversis urbibus suis a perfidis ac impiis illis vastata est. Quod si juxta decreta Constantiensis et Basileensis conciliorum fuissent interim celebrata concilia sancta, provisum fuisset in eis de Græcorum subsidio, nec regnum eorum esset sic dissipatum, nec patriarchalis civitas illa sic esset perdita. Hinc vehementer timendum est illis ex quorum culpa contigit interim omissio celebrationis conciliorum sacrorum, ne et tanta mala illa præfata imputentur eis a Deo, imo omnium omissio bonorum quæ orta et consecuta fuissent ex sacrorum celebrationibus conciliorum. Nam et Constantiensis concilii decretum fatetur: Frequens generalium conciliorum celebratio, agri dominici est cultura, quæ vepres et spinas et tribulos hæresum, schismatum et errorum exstirpat, excessus corrigit, deformata reformat, et vineam Domini ad frugem uberrimæ fertilitatis perducit; illorum vero neglectio præmissa mala disseminat atque fovet.

Hæc, o gloriosi ac inclyti Principes et viri catholici, scribo, quatenus a Domino nostro sanctissimo, Domino apostolico, concorditer ac celeriter obtineatis convocationem ac celebrationem generalis concilii, per quod divinam propitiationem ac clementissimam opem contra adversarios Dei mereamini obtinere.

Footnotes

  1. Act. 1, 15 et seq.; VI, et seq.; IV, 6 et seq.; IX, 18 et seq. ↩

Chapter 6 of 12