Skip to the text

Articulus 7

Quam virtuosi et justi esse debeant principes christiani.

QUEMADMODUM in ecclesiastico statu unusquisque prælatus debet esse tanto in omni virtute perfectior, quanto in dignitate prælatica exstat sublimior; ita in statu civili unusquisque princeps tanto debet prudentia atque virtutibus præfulgere, quanto se conspicit pluribus præsidere et excellentioris dignitatis exsistere. Alioqui qualiter erit idoneus alios efficaciter gubernare, ad justam atque pacificam conversationem inducere, et justa proferre judicia etiam in intricatis et arduis causis? Denique, quemadmodum sancti patres Ambrosius Basiliusque fatentur, qui in eisdem aut majoribus sunt peccatis, indigni sunt alios reos dijudicare. Princeps ergo quo plures judicare habuerit, eo a vitiis purior erit: imo omnium subditorum vitiis oportet eum carere, qui de omnibus eorum excessibus habet decernere. Insuper, subditi ad principis sui judicium tanquam ad quamdam indeviabilem confugiunt regulam: ideo principem oportet esse justissimum immobiliterque constantem in omni æquitate ac veritate. Propter quod etiam Aristoteles dixit, quod princeps et judex debent esse quasi viva lex ac animata justitia.

Hinc sapientes dixerunt, quod princeps est evidens Dei imago in terra, et ita se habere debet in regni gubernatione seu territorii sui, sicut se habet Deus omnipotens in regimine universorum. Ob hoc quoque ait Ægidius: Quanto quis altior est princeps, tanto alios excellere debet in dignitate conversationis et magnitudine bonitatis. Et denuo: Principis (inquit) status requirit ut sit conformior Deo per sapientiam et virtutes, quam subditi ejus. Nam virtutes habere debet secundum perfectum gradum virtutum, utpote virtutes heroicas. Ex quibus concludit, quod princeps debeat esse supra hominem, et omnino divinus, imo et semideus: quatenus quantumcumque subditi ejus a via virtutum recesserint, ipse jugiter in recto rationis judicio, in observatione justitiæ, in vera prudentia stabiliter perseveret. Absit ergo a principe christiano omnis incontinentia, omnis intemperantia, avaritia, torpor, elatio.

Hæc, o Principes gloriosi, tanguntur, ut unusquisque vestrum conscientiam suam plene discutiat, sicque animam suam armet, vestiat ac perornet virtutibus contra invisibiles hostes, sicut corpus suum munit armis contra hostes visibiles. Periculosum est principi ad bellum procedere quamdiu obnoxius est alicui evidenti latentive crimini. Verumtamen multæ abusiones, vanitates, crudelitates, carnalitates, negligentiæ, cupiditates, injustitiæ, pompositates nunc, proh dolor! regnant in quibusdam principibus eorumque officiatis: a quibus omnibus nisi se ipsos et suos officiatos purgare et emendare studuerint, adjutorio Dei erunt indigni; nec erit expediens justis principibus, tales injustos secum habere. Necessaria ergo et saluberrima esset nunc celebratio generalis concilii, in quo de omnium horum emendatione ac reformatione communi, diligentissime tractaretur ac provideretur.

Chapter 8 of 12