Skip to the text

Articulus 11

Querimonia Christi contra prælatos et principes christianos.

DOMINUS noster Jesus Christus conqueritur contra vos, o Prælati et Principes christiani, et ait : Ego Unigenitus Patris tempore divinitus præordinato de corde Patris veni in uterum Virginis, majestatem meam exinanivi, humanam naturam assumpsi, homo factus inter homines ambulavi, in locis ab æterno præelectis humanæ redemptionis mysteria consummavi, viam salutis faciendo et docendo monstravi hominibus; et quum essem omnium Deus et infinitis divitiis plenus, in maxima paupertate et humilitate, in summa continentia et plenissima obedientia, in laboribus atque doloribus in medio hominum conversatus sum, tandem acerbissimam et ignominiosissimam mortem pro hominibus pertuli. Sicque merito meæ passionis et pretio sanguinis mei fundavi et ædificavi Ecclesiam meam : quam prælatis et principibus tanquam vicariis meis commisi ac dimisi regendam, ut eam foverent, defenderent, exaltarent, et numero augerent ac merito. Quod et quidam prælati ac principes, præsertim in primitiva Ecclesia diuque postea, diligenter ac fideliter impleverunt.

Nunc vero pene omnia sunt subversa. Pastores in lupos sunt versi, prælati facti sunt elati, principes præcipitatores, imperator violator, reges exleges, domini facti sunt tyranni. Et qui majores sunt auctoritate, magis abundant omni iniquitate; qui Ecclesiam copiosius et magis ædificare tenentur, eam detestabilius scandalizant et fœdant; qui eam ab invisibilibus ac visibilibus hostibus tuerentur, invisibilibus hostibus eam polluendam ac devorandam prosternunt, nec a visibilibus perfidis hostibus eam tuentur: imo, quod magis deplorandum est, ipsimet visibiles hostes Ecclesiæ sunt effecti, eamque in locis quampluribus demoliuntur, christianum sanguinem fundunt, oves Christi dilaniant, urbes, pagos, fortalitia Christianorum dejiciunt, et contra me conjurasse videntur. Ecce quomodo ad perdendas animas cooperatores dæmonum, adjutores incredulorum et amici inimicorum meorum effecti sunt.1 Quidquid docui, spernunt; quidquid præcepi, transgrediuntur; quidquid feci, hujus contrarium operantur; atque cum sceleratissimis induratissimisque Judæis opere dicunt: Verbum quod locutus est ad nos Dominus Deus noster non audiemus, sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro. Voluptatibus carnis resolvuntur, rebus terrenis insatiabiliter inhiant, ambitione instar fornacis succensi sunt, superbiæ cornibus eriguntur, obedientiæ jugum abjiciunt; tanquam onagri in deserto ventum attrahunt vanitatis; sæviunt ut leones, rapiunt ut falcones, opprimunt subditos velut ursi. Pro causa levissima, pro hereditate parvissima, pro injuria propria, quamvis permodica, contra se invicem inflammantur, et concitant pugnas acerrimas, multaque millia subditorum corporali ac spirituali morti exponunt. Porro pro recuperanda hereditate mea atque Ecclesiæ, præcipue pro sancta Terra reobtinenda, pro sacratissimis locis in quibus sum incarnatus, natus, conversatus, locutus, passus, sepultus, nulla aut modica eis est cura. Et nunc meas injurias, Ecclesiæ meæ ruinas, exterminia, oppressiones dissimulant, aut non satis attendunt, nec satis celeriter et constanter succurrunt. Verumtamen non de universis prælatis atque principibus ista dico. Sunt quippe nonnulli qui super his contristantur, qui pro meo zelantur honore, et quod in ipsis est facere sunt parati. Verum hi adeo pauci sunt, ut aliorum comparatione quasi nulli appareant.

Quid ergo facturus sum illis qui a nomine meo Christiani vocantur, et mihi tam graviter adversantur? Numquid merentur ut me auxiliante de adversariis suis triumphent? Numquid ero cum eis, nisi pœniteant, nisi se corrigant, nisi mihi subdantur? Hoc igitur eis denuntio, hoc protestor, quoniam nisi sic egerint, durissimum in eis exercebo judicium, cito et horrende eis apparebo, et morte pessima interibunt;2 occurram eis ut ursa, diripiam interiora eorum, et consumam eos ut leo.345 Ecce complosi manus meas super pravitates eorum. Ecce juravi in sancto meo, quoniam dies venient super eos, et levabuntur in contis, comprimentur in ollis ferventibus, demergentur in infernalibus puteis igne sulfureque ardentibus.6 Nunc igitur ingruentibus calamitatibus tantis, ex corde pœniteant, et totis viribus convertantur, ut in præsenti meo fulciantur auxilio, et paulo post coronentur in cœlo.

Footnotes

  1. er. XLIV, 17. ↩

  2. Sap. VI, 6. ↩

  3. xxii, 13. ↩

  4. Ezech. ↩

  5. Osee xiii, 8. ↩

  6. Amos IV, 2. ↩

Chapter 10 of 12