Articulus 2
Quod in bellis victoria sit a Deo speranda et postulanda.
CHRISTUS in Evangelio apertissime docet providentiam Patris cœlestis usque ad minima quæque pertingere, in tantum ut dicat Matthæi decimo:1 Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Quæ sententia Lucæ duodecimo ita exprimitur:2 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Si igitur unus passer non cadit super terram, id est, venditus non occiditur, absque dispositione providentiæ Dei Patris: quanto magis credi oportet in bello non cadere hominem quemquam sine providentia Creatoris? Et istud in tantum est verum, ut hi quoque qui improvise atque fortuitu occiduntur, a Deo in manus occidentium tradi in Scripturis dicantur. Scriptum est namque Exodi vicesimo primo: Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur;3 qui autem non est ei insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quo fugere debeat. Triumphus ergo in prælio confertur a Deo secundum moderamen et ordinem providentiæ ejus, non sine justa ac rationabili causa, quamvis illa frequenter hominibus sit ignota. Hinc Salomon dixit:4 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet. Secundo quoque Paralipomenon, unus Prophetarum ait ad regem Juda: Si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Dominus ab hostibus tuis; Dei quippe superare et adjuvare est, et in fugam convertere.56 Idcirco primo Regum nobilis ille Jonathas fassus est: Non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.7 Denique Asa rex, cujus cor perfectum fuit cum Deo suo, pugnaturus contra Æthiopes, dixit:89 Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris an in pluribus. Verumtamen hæc et consimilia non sunt ita intelligenda quasi præliaturi non debeant facere quod in ipsis est, id est quidquid possunt modo humano: imo cum omni diligentia atque industria eis possibili præparare se debent, ne sint quasi homines Deum tentantes.10
Itaque patet quam graviter peccent qui præliaturi, totam spem ponunt in multitudine armatorum, atque in propria potestate et arte, adjutoriis industriisque humanis, quasi Rex mundi omnipotens non dispenset ac moderetur exitus præliorum. Sic itaque, o inclyti Principes ac viri fideles, sic (inquam) consulite de modo resistendi ac præliandi adversus perfidos et iniquos, ut tota spes vestra cum omni humilitate et magnanimitate firmissime stabiliatur in Deo, omni præsumptione exclusa. Incomprehensibilis etenim Deus, qui solus ad libitum suum instantanee immutat, confortat, debilitat, obstupefacit corda humana, et quocumque voluerit vertit ea, in ipso congressu variis modis afficit et immutat pugnantium corda, juxta eorum merita vel demerita, evidentia vel occulta.11 Quod nisi sic esset, incredibiles essent historiæ præliorum multorum quæ in sacris recitantur Scripturis. Ut ergo, o Principes gloriosi, mereamini in præliis contra adversarios fidei feliciter triumphare, in primis satagite pacem habere cum Deo, implendo quidquid ipse a vobis requirit, et quidquid perperam actum est, idonee emendando.12
Footnotes
Chapter 3 of 12