Skip to the text

Articulus 3

Quod necesse sit, eo potissimum tempore, cum omni diligentia et conatu, absque dilatione, communi emendationi ac reformationi insistere ac studere.

NON jam probare, sed deplorare oportet, quod tam summe necessarium nunc sit ut universus populus christianus a summo usque ad infimum, cum omni annisu, fervore ac vigilantia se emendet, eo quod Ecclesia non solum ab invisibilibus hostibus, sed a perfidissimi quoque Mahometi cultoribus, tam miserabiliter sit calcata; et (quod sanguineis deflendum est lacrimis) nunc quatuor patriarchales Ecclesiæ ab illis vastatæ sunt: qui et præsumunt se Romanam quoque Ecclesiam ac Romanum imperium suæ ditioni subjecturos. Et certe tanta est modo occidentalis hujus Ecclesiæ deformatio ac ruina, tanta christiani populi hujus vitiositas atque corruptio, ut de grandi periculo, strage ingenti dejectioneque maxima non mediocriter sit verendum, nisi Ecclesia ea vehementer se corrigat, christianusque populus, potissime prælati cum clero, ac principes et officiati eorum, se in omnibus digne reforment.

Denique, tempore Magni Caroli regis, videlicet ante sexcentos annos aut circiter, Sarraceni Hispaniam, Franciam atque Germaniam impleverunt. Et quamvis ipse rex Carolus fuerit sanctus vir, ac fortissimos (imo leonibus fortiores et aquilis velociores) palatinos, barones, milites ac pugnatores habuerit, copiosissimos quoque exercitus bellatorum; attamen satis sudare coactus est, et non nisi laboriosissime, per diversa bella eaque acerrima, potuit expugnare ac pellere perfidos illos: imo, nisi Deus supernaturaliter illi adfuisset, aut vix aut non potuisset hoc ipsum. Tandem vero, Deo auxiliante, triumphis nobilibus ipsos oppressit: sicut non solum fertur in Speculo historiali, sed et doctor ille præcipuus, Guillelmus Parisiensis, refert in libro de Fide et legibus. Hæc tango, non ut Christianos perterream, verum ut avisentur et difficultatem perpendant negotii, sicque efficacius se emendent, et gratiosissimum Christi auxilium instantius obtinere conentur.

Præterea, sanctus testatur Hieronymus, quod Romanis adhuc idololatris Deus monarchiam concessit propter eorum virtutes. Quod si quæratur qualiter idololatris illis poterant inesse virtutes, dicendum quod virtutes naturales et acquisitas habebant. Si ergo virtutes hujusmodi inerant illis idololatris, multo plus possunt Sarracenis tanquam unius Dei cultoribus qualibuscumque inesse. Quas eorum virtutes Deus in præsenti dumtaxat remunerat, quum non sint virtutes meritoriæ et infusæ. Sicque propter eas concedit eis justissimus omnium Judex quasdam interdum temporales victorias, etiam contra fideles. Idcirco ad expugnandum Sarracenos, specialiter necessarius est Christianis favor et adsistentia Dei. Quos qualiter obtinebunt, nisi juxta evangelicæ legis tenorem Omnipotenti vere obediant?

Chapter 4 of 12