Capitulum 19
Quod indigni quandoque recipiant gratiam sermonis salubris.
INTERDUM tamen præstatur munifica liberalitate dispensatoris nostri Dei, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ut is qui prava conversatione indignum se præbuit gratia evangelicæ prædicationis, consequatur gratiam doctrinæ pro multorum salute.1 Porro nunc consequens est, ut simili disputatione pandamus quibus modis concedantur curationum charismata ad expellenda dæmonia: quam disputationem reservantes ad vesperam, nunc consurgamus ad refectionem; semper enim efficacius percipitur corde, quidquid proponitur sensim et absque immoderato corporis labore.
Footnotes
-
I Tim. ii, 4. ↩
Chapter 301 of 499