Skip to the text

Capitulum 1

DE CANONICO NOCTURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO.

Proœmium.

DUPLICI ergo cingulo de quo diximus, miles Christi præcinctus, consequenter agnoscat qui modus canonicarum orationum atque psalmorum sit a sanctis Patribus in partibus orientis statutus. Porro de qualitate orationum, et qualiter secundum Apostolum [sine intermissione] orare debemus, suis in locis, quantum Deus donaverit proferemus, quum seniorum collationes explanare cœperimus. visum est ut in ipsis diurnis orationum Officiis, id est in Tertia, Sexta, et Nona, numerus orationum et psalmorum coæquetur secundum horarum modum in quibus Deo ista Officia redduntur;1 quibusdam vero placuit sex psalmos in singulis Horis esse dicendos. Hinc necessarium reor antiquissimam Patrum institutionem proferre in medium, quæ nunc usque per totam Ægyptum a Dei famulis seu monachis custoditur, quo rudis infantia novelli in Christo monasterii instruatur potissime vetustissimis antiquissimorum institutionibus Patrum.

Footnotes

  1. Proæmium. ↩

Chapter 13 of 279