Skip to the text

Capitulum 2

Quod per totum orientem Tertia, Sexta, et Nona tribus psalmis expleatur;1 et cur specialiter istæ Horæ serventur.2

Quod apud Ægyptios absque Horarum distinctione, per totum diem orationibus et psalmis jugiter insistatur, cum adjectione operis manualis.

AB Ægyptiis namque officia Tertiæ, Sextæ, et Nonæ, quæ certis horis per temporum intervalla Domino solvimus, persolvuntur spontanee indesinenter per totum spatium diei cum opere manuali. Ita namque operatio manuum exercetur ab eis incessanter privatim in cellulis, ut psalmorum et ceterarum Scripturarum meditatio nunquam penitus omittatur ab ipsis. Cui meditationi preces et orationes per singula momenta miscentes, totum expendunt diem in istis Officiis, quæ nos statutis horis persolvimus. Quamobrem exceptis vespertinis et nocturnis congregationibus atque Officiis, nulla ab eis in die observatur solennitas sive persolutio Horæ, abs-

ITAQUE in Palæstinæ ac Mesopotamiæ totiusque orientis monasteriis, Tertia, Sexta et Nona tribus psalmis finitur, et orationes assidue Deo statutis temporibus offeruntur: quatenus spiritualibus obsequiis justo moderamine consummatis, necessaria opera manualia nullatenus impediantur. His quippe tribus temporibus etiam Danielem prophetam Deum exorasse quotidie scimus.3 Nec immerito tempora ista religiosis officiis sunt specialius deputata. In iis namque promissionum impletio et summa nostræ salutis peracta est. Tertia etenim hora Spiritus Sanctus per Prophetas repromissus, super Apostolos orationibus insistentes descendit. Quumque propter omnium linguarum elocutionem ab Apostolis procedentem Judæi increduli mirarentur, et irridendo dicerent eos musto repletos, stans Petrus in medio eorum, ait: Viri Israelitæ, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, quum sit hora diei tertia;4 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ; juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;5 et quidem super servos meos et super ancillas meas effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.6 Quæ omnia hora tertia videmus impleta, et prænuntiatum Spiritus Sancti adventum super Apostolos tunc consummatum.

Porro hora sexta Dominus et Salvator noster oblatus est Patri hostia immaculata, et crucem pro totius mundi salute ascendens, humani generis peccata delevit;7 atque exspolians principatus ac potestates traduxit palam, universosque nos peccatis obnoxios liberavit ab insolubilis chirographi debito, tollens illud de medio et crucis suæ affigens tropæo.8 Eadem quoque hora revelata est Petro in orationibus posito, vocatio et purificatio gentium, per submissionem evangelici vasis cœlitus descendentis, et omnium generum animalia continentis, voce desuper facta ad eum:9 Surge, Petre, occide et manduca. Quod vas quatuor initiis de cœlo emissum, non aliud designasse manifeste cognoscimus, nisi Evangelium Salvatoris:10 quod quadripartita Evangelistarum narratione distinctum, quamvis quatuor videatur habere principia, una tamen Evangelii exstat materia, quia ejusdem Christi nativitatem, deitatem, miracula ac passionem describit. Pulchre autem dixit Lucas, non, Linteum, sed, Quasi linteum. Nam linteum est mortificationis indicium. Quoniam ergo Christus mortem subivit non lege aut necessitate naturæ humanæ, sed propriæ voluntatis arbitrio, Quasi linteum dicitur. Mortuus enim secundum carnem, non est mortuus secundum spiritum: quia nec anima ejus derelicta est in inferno, nec caro ejus vidit corruptionem. Et rursus ait: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso;11 potestatem habeo ponere eam, et potestatem habeo iterum sumere eam.12 In hoc itaque Evangelii vase cœlitus destinato, id est a Spiritu Sancto conscripto, omnes gentes quæ olim extra legis observantiam positæ, erant immundæ, per unitatem fidei convertentes, voce dominica deferuntur: quatenus ab idolorum cultura Deo salubriter immolentur, ac Petro purificante, ad spiritualem escam proficiant.

B Denique hora nona Christus inferos penetrans, infernales tenebras luce sui splendoris exstinxit, et æreas portas confringens serasque ferreas conterens, captivitatem sanctorum tenebris inferni detentam transvexit ad cœlos secum, salubriter captam;1314 amotoque igneo gladio, restituit paradiso antiquum incolam, scilicet Adam, per confessionem ejus benignam. Eadem quoque hora Cornelius centurio in precibus solita devotione persistens, cognovit ab angelo orationes et eleemosynas suas ante Deum esse commemoratas:15 sicque mysteria vocationis gentium manifeste hora nona panduntur, quæ erant Petro hora sexta in mentis excessu revelata.16 Alio etiam loco de eodem tempore in Actibus Apostolorum narratur: Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.17 Ex quibus aperte probatur non immerito a sanctis et apostolicis viris has horas religiosis esse obsequiis consecratas, et idem oportere servari a nobis: qui nisi divina ista Officia solvere satagimus statutis temporibus ex institutione legitima, totum diei spatium absque interpolatione seu interpositione orationum consumimus, oblivione, desidia aut occupationibus involuti.

D De vespertinis autem sacrificiis seu laudibus Dei quid dicam, quæ etiam in veteri Testamento offerri jugiter Deo jubentur? Holocausta autem matutina et sacrificia vespertina Deo indesinenter esse oblata in templo, quamvis figuralibus hostiis, probare possumus ex eo quod David ait:18

Ps. cxl, 2. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Quod de illo vero sacrificio sacratius intelligi potest, quod Christus vespere in Cœna novissima Apostolis tradidit, dum sacrosancta Ecclesiæ initiavit mysteria; vel quod ipse die sequenti pro totius mundi salute inclinavit se ipsum, elevatione et extensione manuum suarum offerens Patri sacrificium vespertinum, in fine videlicet sæculorum. Quæ extensio manuum suarum in patibulo, satis proprie elevatio nuncupatur. Omnes enim nos in peccato jacentes elevavit ad cœlos, secundum promissionem suam qua ait: Quum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.19

De matutina vero solennitate et laude etiam illud nos instruit, quod in ipsa cantari quotidie solet: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo;2021 et, In matutinis meditabor in te; et, Præveni in maturitate et clamavi;22 et rursus, Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.23 In his quoque horis etiam evangelicus ille paterfamilias conducit operarios in vineam suam. Primo etenim mane eos conduxisse describitur:24 quod tempus designat nostrum matutinale Officium. Deinde idem fecit hora tertia, deinde hora sexta, post hæc hora nona, ad extremum hora undecima, in qua vespertina hora signatur.25

Footnotes

  1. Ps. liii, 8. ↩

  2. Ps. cxviii, 108. ↩

  3. Dan. vi, 10. ↩

  4. Act. ii, 15. ↩

  5. Ibid. 12-18. ↩

  6. Joel II, 28, 29. ↩

  7. Luc. XXIII, 44. ↩

  8. Coloss. II, 15, 14. ↩

  9. Act. X, 9-13. ↩

  10. Ibid. 11. ↩

  11. Ps. XV, 10. ↩

  12. Joann. X, 18. ↩

  13. Ephes. IV, 8. ↩

  14. Marc. XV, 34, 37. ↩

  15. Act. X, 3, 4. ↩

  16. Ibid. 9. ↩

  17. Act. III, 1. ↩

  18. Num. XXVIII, 3, 4. ↩

  19. Joann. xii, 32. ↩

  20. Ibid. 7. ↩

  21. Ps. lxii, 2. ↩

  22. Ps. cxviii, 147. ↩

  23. Ibid. 148. ↩

  24. Matth. xx, 1. ↩

  25. Ibid. 3, 5, 6. ↩

Chapter 32 of 279