Skip to the text

Capitulum 6

Quod nihil sit a senioribus immutatum de antiquo ordine psalmorum, quum Primæ observatio statueretur.

HOC quoque scire debemus, nihil de antiqua psalmorum consuetudine esse mutatum a senioribus nostris qui observationem Primæ instituerunt, sed missam perpetuo celebratam eodem ordine quo ante in nocturnis fiebat conventibus. Etenim psalmos quos in hac regione ad Matutinas ante auroram solent finire, similiter decantant et hodie, id est centesimum quadragesimum octavum psalmum, cujus initium est, Laudate Dominum de cœlis; et reliquos qui sequuntur. Quinquagesimum vero psalmum, et sexagesimum secundum, et octogesimum nonum, constat deputatos fuisse huic novæ observantiæ Primæ. Denique usque hodie per Italiam, expletis laudibus matutinis, quinquagesimus psalmus in universis cantatur Ecclesiis : quod inde et non aliunde tractum cognosco.

Chapter 35 of 279