Skip to the text

Capitulum 8

Quem temporis modum teneant vigiliæ quæ a vespera illucescente sabbato celebrantur, vel quo ordine fiant.

SANE vigilias quæ singulis hebdomadibus observantur a vespera sabbato illucescente, ideo seniores moderantur ac protrahunt per monasteria tempore hiemali, quando noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum, ut post totius noctis vigilias reliquis duabus fere horis corpora sua somno repausantes, nequaquam per totum diem somni torpore graventur, contenti quiete tam modici temporis pro somno totius noctis. Quod nos quoque omni diligentia congruit custodire, quatenus contenti somno qui nobis conceditur post missam vigiliarum usque ad lucis adventum, id est usque ad Primæ persolutionem, totum deinceps diem in opere necessariisque expendamus officiis: ne somnum quem nocti subtraximus, in die resumere compellamur ex vigiliarum lassitudine et virium evacuatione, sicque videamur tempus quietis et somnum nocturnum potius commutasse, quam corpori requiem subtraxisse. Nullatenus enim poterit fragilis caro ita totius noctis quiete privari, ut die sequenti absque dormitatione animique torpore integram possit servare vigiliam, quæ impedietur magis quam adjuvabitur, nisi post vigiliarum missam aliquantulum somni gustaverit homo. Et ideo unius saltem horæ somnus ante lucem, ut diximus, naturæ concessus, lucrabitur et conservabit omnes vigiliarum horas quas tota nocte in oratione consumpsimus, impertientes naturæ quod suum est, nec habentes necessitatem resumendi in die quod corpori subtraximus nocte. Totum namque corpori suo procul dubio reddet, quicumque tentaverit ei totum quod ejus est denegare, et non cum discretione partem tantum subtrahere, atque ut verius dicam, non superflua, sed necessaria ei voluerit amputare. Propter quod necesse erit majori fervore somnum recuperare, si fuerint vigiliæ indiscretæ usque ad lucem protractæ. Idcirco vigilias tripartitis distinguunt Officiis, ut labor hac diversitate divisus, delectatione quadam fatigationem relevet corporis. Quum enim stando tres antiphonas cantaverint, post hæc in terra aut in humilibus sedentes sedibus tres psalmos, uno eos cantante, adjungunt: qui tamen singuli a singulis Fratribus vicissim sibi succedentibus decantantur; et sub eadem quiete sedendi psalmis his tribus tres adjiciunt lectiones. Sicque corporalem minuentes laborem, vigilias suas majori mentis intentione exercent.

Chapter 37 of 279