Capitulum 10
Unde factum sit, ut in Urbe die sabbati jejunetur.
HUJUS moderationis causam quidam in occidentalibus civitatibus ignorantes, ideo putant jejunium sabbato non esse frangendum, quoniam Petrum apostolum die illo asserunt jejunasse, dum contra Simonem magum fuerat conflicturus. Ex quo potius patet non fecisse hoc Petrum regulari consuetudine, sed instantis disputationis necessitate. Nempe pro hac re videtur Petrus indixisse ibi suis discipulis speciale, non generale jejunium. Quod utique non fecisset, si agnovisset sabbato esse regulari consuetudine jejunandum : nam et idem jejunium die dominica procul dubio præcepisset, si tunc cum mago Simone habuisset certamen. Nec tamen ex hoc fuisset mox promulganda aliqua canonica jejunii regula, quod non observatio generalis statuerat, sed ut semel fieret necessitas specialis extorserat.
Chapter 39 of 279