Capitulum 5
Quod post matutinale Officium ad somnum reverti non oporteat.
QUÆ observatio Primæ cur sit instituta quidam in hac provincia ignorantes, post Matutinas revertuntur ad dormiendum, incidentes in id propter quod evitandum observatio Primæ est a senioribus instituta. Nam et illa hora eam legunt, qua negligentioribus et minus sollicitis reddatur occasio iterum dormiendi.1 Quod omnino fieri non oportet (sicut in præcedenti plenius exposuimus libro, describentes ibidem Ægyptiorum synaxim, congregationem seu ritum), ne purificationem nostram supplici confessione et antelucanis seu nocturnis orationibus acquisitam, naturalium humorum redundantia polluat, aut inimici corrumpat illusio, aut interveniens somnus, quamvis simplex et purus, interrumpat cordis nostri fervorem, et somni torpore tepefactos reddat deinceps per totum diem inertes atque ignavos. Quod ne incurrant Ægyptii, missa canonica celebrata, vigilant usque ad lucem, quamvis certis temporibus soleant surgere ante gallorum cantum : quatenus superveniens lux matutina inveniat eos in præconcepto constitutos fervore, atque per totum diem ferventiores ac sollicitiores consistant, præparati ad spiritualem conflictum, et contra diurnam colluctationem diaboli sint nocturnarum vigiliarum exercitiis spiritualibusque meditationibus roborati.
Footnotes
-
cap. xiii. ↩
Chapter 34 of 279