Capitulum 12
Quibus diebus, quum cæna Fratribus exhibetur, ad refectionem accedentibus psalmus non dicatur, sicut in prandiis fieri solet.
INSUPER etiam in ipsis diebus, id est sabbato vel dominica, seu feriatis temporibus, quibus prandium et cæna Fratribus exhibentur, psalmus non dicitur, nec quum ad cœnam accedunt, nec quum ab ipsa consurgunt : ut fieri solet in solennibus prandiis, atque canonica jejuniorum refectione, quam consuetudinarii psalmi præcedere solent et subsequi. Sed simplici oratione tantummodo facta, accedunt ad cœnam, quam et surgentes oratione concludunt : eo quod extraordinaria sit inter monachos ista refectio, nec omnes ad eam venire cogantur, nisi aut Fratres peregrini qui supervenerint, aut infirmi, aut qui sponte voluerint.
Chapter 41 of 279