Skip to the text

Capitulum 7

Quod ei qui ad diurnam orationem seu Horam non venerit antequam primus psalmus finiatur, oratorium introire non liceat; in nocturnis autem Officiis mora sit veniabilis usque ad finem secundi psalmi.

QUI autem in Tertia, Sexta, aut Nona præsens non fuerit antequam primus finiatur psalmus, oratorium ultra intrare non audet, nec se miscere psallentibus; sed congregationis finem stans ante ostium præstolatur, donec egredientibus cunctis, prostratus in terram, per pœnitentiam suam negligentiæ ac tarditatis suæ impetret veniam : sciens se aliter non posse expiare culpam suæ desidiæ, imo nec in sequenti divino admittendum Officio, quod erit post horas tres, nisi statim pro præsenti negligentia festinaret obnoxius satisfacere vera humilitate. In nocturnis vero Officiis datur intrandi licentia usque ad finem secundi psalmi, dummodo tardans congregationi se inserat antequam, psalmo secundo finito, Fratres in oratione procumbant. Et si ultra hoc vel parum tardaverit, eidem increpationi et satisfactioni subdetur quam diximus.

Chapter 36 of 279