Skip to the text

Capitulum 9

Quare illucescente seu imminente die sabbati vigiliæ institutæ sint, et quare per omnem orientem jejunium non servetur in sabbato.

DENIQUE præfatas vigilias idcirco a tempore prædicationis apostolicæ, quo christiana fides atque religio fundata est, institutum est observari per totum orientem, sabbato illucescente, hoc est in nocte feriam sextam sequente, quoniam Domino Salvatore sexta feria crucifixo, Apostoli recenti dolore percussi tota manserunt nocte pervigiles, somnum suis oculis nullatenus concedentes. Quamobrem ex tunc deputata est vigiliarum observatio nocti eidem, et usque in præsens per universum orientem sic observatur. Unde et solutio jejunii ab apostolicis viris instituta est sabbato post prædictarum vigiliarum laborem, atque per universas Ecclesias orientis illo die non jejunatur, secundum illam Ecclesiastæ undecimi capituli sententiam (quæ quamvis et alium habet mysticum intellectum, tamen ab isto non dissonat) quum dicitur : Da partes his septem, et quidem his octo.1 Non enim ad participationem Judaicæ festivitatis æstimanda est pertinere solutio ista jejunii sabbato die, præsertim his qui ab omni Judaica superstitione sunt alieni, sed ad repausationem corporis lassi, quod per singulas anni hebdomades quinque diebus jejunans faciliter fatigatur ac deficit, nisi duobus diebus, videlicet sabbato et dominica, refocilletur.

Footnotes

  1. Eccle. XI, 2, juxta LXX. ↩

Chapter 38 of 279