Skip to the text

Capitulum 11

In quo solennitas diei dominicæ differat ab aliorum dierum consuetudine.

HOC quoque sciendum, unam tantum missam die dominica ante prandium celebrari : in qua impendentes seu persolventes solennius atque abundantius aliquid orationum et psalmorum seu lectionum pro reverentia ipsius collectæ vel communionis dominicæ, in ipsa missa reputant Tertiam et Sextam pariter persolutam aut consummatam. Ita quod nihil imminuatur lectionum adjectione, et nihilo minus differentia Officii seu quædam remissio Fratribus condonetur propter reverentiam resurrectionis dominicæ, quæ totius hebdomadæ observantiam relaxare videtur ; et pro hac ipsa differentia quæ intermiscetur, eamdem diem dominicam tanquam festivam faciat solennius exspectari, atque per exspectationem hanc faciat minus sentiri jejunia septimanæ sequentis. Semper enim quælibet fatigatio æquanimius toleratur, et cum minori fatigatione labor impenditur, dum ei succedit admixta quædam vicissitudo aut operis immutatio.

Chapter 40 of 279