Capitulum 1
DE CANONICO DIURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO.
Proœmium.
EXPEDITUM jam Deo donante arbitror, quantum parvitas ingenii nostri prævaluit, de nocturno modo orationum atque psalmorum qui per Ægyptum servetur. Nunc a nobis dicendum est de observatione Tertiæ, Sextæ, et Nonæ, secundum regulam monasteriorum Palæstinæ ac Mesopotamiæ, ut præfati sumus in prologo, horum institutis moderantes perfectionem atque immutabilem rigorem disciplinæ Ægyptiorum. que sabbato et die dominica, in quibus propter sacram communionem conveniunt. Plus enim est id quod indesinenter, quam quod per temporis intervalla persolvitur Deo;1 et acceptius ei est voluntarium munus, quam officia quæ canonica compulsione redduntur. Unde et David gloriosius jucundatur, dicendo: Voluntarie sacrificabo tibi; et, Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine.
Footnotes
-
Proæmium. ↩
Chapter 31 of 279