Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO INITII HUJUS CAPITULI : DE OBJECTO SCILICET PRÆSENTIS LIBRI, ET QUOD IN HOC OPERE NON SIT INNITENDUM RATIONI, SED REVELATIONI.

TRACTATURUS in volumine isto beatissimus Dionysius de divinis nominibus, hoc est, de his quæ Deo proprie et absolute conveniunt, utputa sine respectu, saltem reali : primo continuat se ad librum quem immediate ante istum composuit, qui non fuit de hierarchiis, sed de superbeatissima Trinitate. Deinde præmittit documenta quædam communia, primo faciens mentionem aliquam nominum ad suam considerationem spectantium in communi. Secundo de talibus agit in speciali, capitulo quarto, ubi declarat qualiter Deus appelletur bonus et bonitas. Nec oportet in his plurimum prævolare et prævenire dicenda, quoniam hæc omnia suis locis atque capitulis ordinate patebunt. Nec intendo hic intendere, nec immorari, neque insistere, nisi textus expositioni, non quæstionum ventilationi, quæ quasi innumerabiles possent hic introduci : quæ super primum Sententiarum sunt expeditæ.

Nunc autem, o beate vir, post theologicos characteres, in divinorum nominum replicationem quantum licet transeamus : hoc est, o felix Timothee coepiscope et confrater in Domino, « transeamus » per mentis considerationem, « quantum licet », id est, prout nobis possibile est gratia operante, « in replicationem », id est frequentem et iteratam considerationem, sicut id quod replicatur, sæpe inspicitur : vel, « in replicationem », revolvendo et repetendo quæ Hierotheus scripsit de his, aut alii quidam : « replicationem », inquam, « nominum divinorum », id est nominum nominantium, per respectum ad nomina nominata, utputa ad res significatas; vel, « nominum divinorum », id est rerum divinarum significatarum per nomina de quibus hic agitur, considerando secundum quas rationes et proprietates earum conveniant eis nomina ista. Nec dubium quin specialiter hic agatur de rebus, sive de re eadem secundum varias rationes et proprietates ipsius, secundum quas potest pluraliter significari, quemadmodum quum ait Apostolus : Invisibilia

Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur. Ubi per invisibilia Dei, non intelliguntur invisibiles creaturæ Dei, ut angeli, sicut quum ad Hebræos dicitur :1 C Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo2

Dei, ut ex invisibilibus (id est post invisibilia) visibilia fierent.3 Post, inquam, ordine dignitatis, non temporis, quum scriptum sit : Initio tu, Domine, terram fundasti. Vel,

« ex invisibilibus », id est simplicissimis idealibus rationibus mentis divinæ. Hæc itaque consideremus « post characteres theologicos », id est post considerationes et notificationes proprietatum personalium in divinis, distinctivarum superbeatis-simarum Personarum ad intra, ut sunt paternitas, filiatio, processio. De quibus tractavit Theologus libro de Divinis characteribus : quem librum, ut dictum est, non habemus. Dicuntur autem characteres isti theologici, quia de istis tractare ad theologum spectat, et quoniam circa eos theologia, id est sermo divinus atque de Deo tractans, versatur. Præterea character interdum sumitur in divinis pro persona distincta, ut quum ad Hebræos de unigenito Filio dicitur : Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus. In Græco scriptum est : Et character substantiæ ejus. Interdum, pro proprietate distinctiva, ut hic.

Consequenter primum documentum subditur generale.

Sit autem et nunc nobis Eloquiorum lex prædefinita, veritatem nos invenire eorum quæ de Deo dicta sunt, non in credibilibus humanæ sophiæ verbis : id est, sicut in aliis locis ac passibus Scripturarum, ita et hic præfixa et observanda sit nobis « lex Eloquiorum », id est doctrina et jussio sacræ Scripturæ, videlicet, « invenire nos veritatem », id est, ut scientiam nunc dicendorum inveniamus, non quasi a casu aut de novo ex proprio sensu, sicut juxta Philosophum, aliqui bene sunt inventivi, alii bene judicativi : hinc subditur, « non in credibilibus verbis humanæ sophiæ », id est non ex humanis argumentationibus, prout Corinthiis scribit Apostolus : Prædicatio mea ad vos, non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutibus.4 Hoc est quod sequitur :

Sed in appropriatione, spiritu movente theologorum, virtutis, id est ex rationibus et considerationibus convenientibus, proportionatis ac propriis, « virtutis », id est divinæ potestatis seu omnipotentiæ Dei, et virtuosorum operum ejus, ut sunt potissime supernaturales effectus ac prophetiæ, miracula, signa, prodigia, quibus fides inititur, veritasque Scripturæ probatur. De quibus legitur ad Hebræos : Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem5, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus?6 Unde in Marco recitatur : Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.7 Sic ergo inveniemus veritatem, « movente spiritu theologorum », id est, dirigente nos Spiritu Sancto, quo inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. In Evangelio quoque : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

Per quam ineffabilibus et ignotis ineffabiliter et ignote conjungimur, secundum meliorem nostræ rationalis et intellectualis virtutis et operationis unitatem.

Hoc est : « Per quam » virtutem ac opem Spiritus Sancti « conjungimur » per cognitionem et affectum « ineffabiliter et ignote », id est modo ineffabili et ignoto carnalibus, rudibus, indoctis et perfidis, qui se supra corporalia et naturalia nequeunt elevare, « ineffabilibus et ignotis », id est divinis Personis, et his quæ sola fide ac supernaturaliter cognoscuntur per mysticam contemplationem, per saporem internum, per revelationem et raptum, et per occultissima sentimenta, juxta illud in Canticis, Sub umbra illius quem desiderabam sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo;8 atque in Psalmo, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Quæ ineffabilia et ignota censentur, quoniam nunc perfecte9 et plene agnosci et exprimi nequeunt, quum et intellectus noster ad manifestissima naturæ se habeat sicut noctuæ visus ad lumen solis. « Secundum meliorem unitatem », id est secundum nobiliorem recollectionem et simplificationem, « virtutis », id est potentia, « et operationis nostræ rationalis et intellectualis ».1011 Porro ratio et intellectus et voluntas, sunt una vis animæ, sed differunt actu et ratione. Dicitur etenim ratio, in quantum discursiva, et intellectus, prout simpliciter intuetur veritatem. At vero potentiæ intellectivæ, per unionem et occupationem circa altiora et nobiliora se, meliorantur; per unionem vero et occupationem circa inferiora et viliora, deteriorantur. Ideo subtiliter ait, « secundum meliorem unitatem », etc. Hæc quippe est optima et saluberrima unitas partis nostræ intellectivæ, qua circa summum et increatum objectum recte per sapientiam et fervorem versatur, et in illo colligitur, simplificatur ac stabilitur. Nempe qui adhæret sic Deo, unus spiritus est cum eo.

Footnotes

  1. Rom. 1, 20. ↩

  2. Ps. c1, 26. ↩

  3. Hebr. xi, 3. ↩

  4. I Cor. ii, 3, 4. ↩

  5. Hebr. ii, 3. ↩

  6. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  7. Marc. xvi, 20. ↩

  8. Cant. ii, 3. ↩

  9. Ps. xxx, 20. ↩

  10. Matth. x, 20. ↩

  11. II Petr. i, 21. ↩

Chapter 3 of 143