Articulus 8
QUOD THEOLOGI VEL DICANT DEUM ESSE INNOMINABILEM, VEL ATTRIBUANT EI OMNIUM RERUM NOMINA. igitur
HÆC ergo scientes theologi, id est auctores Scripturæ, et tanquam innominabilem eam laudant, id est, Deitatem laudant tanquam non valentem laudari nomine digno eam significante secundum quod in se est, et ex omni nomine, id est, quandoque laudant eam tanquam significabilem et nominabilem per nomina valde multa.
Innominabilem quidem, ut quum aiunt Divinitatem ipsam in una mysticarum symbolicæ divinæ manifestationis visionum, increpasse dicentem : Quod nomen tui? id est, theologi insinuant Deum esse « innominabilem, quum aiunt Divinitatem increpasse dicentem », id est, interrogantem ipsum Deum, « Quod nomen » est tibi? « in una mysticarum visionum », id est mysterialium apparitionum, « manifestationis divinæ symbolicæ », quia in illa Deus se manifestavit symbolice, id est per formam visibilem.
Legitur quippe in Genesi, quod Jacob angelum interrogavit :1 Dic mihi, quo appellaris nomine? Insuper in libro Judicum Manue legitur conformiter sciscitatus.2 Sed in Genesi scribitur angelus respondisse : Cur quæris nomen meum?3 Quod, ut hic dicitur, increpatorie dictum est, ad designandum quod Deus sit innominabilis. In Judicum vero libro fertur angelus respondisse : Cur quæris nomen meum quod est mirabile?4 Ad innuendum quod Admirabile, sit unum nominum Dei, juxta quod in Isaia de Unigenito Dei habetur : Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.5 Quæ nomina sunt (secundum Hieronymum) legenda et intelligenda divisim, ita quod ibi ponuntur sex nomina Dei. Angeli demum hæc responderunt in Dei persona.6 — Posset tamen responsio illa, Cur quæris nomen meum quod est mirabile, accipi quasi ad denotandum quod nomen Dei sit ita sublime, quod homo viator non sit bene capax illius, secundum illud in Psalmo : Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !7
Et sicut ab omni eum Dei nominativa scientia reducens, dicere, id est, quod angelus dixit simpliciter, Cur quæris nomen meum? « dicere » angelum, quasi « reducens », id est abigens seu repellens, ipsum Jacob « ab omni Dei scientia nominativa », id est ab omni cognitione nominum Dei, quasi innominabilis. Et ut quidem interrogas nomen meum, id est, quia certe quæris nomen meum, dico tibi quod et hoc est mirabile, id est incomprehensibile. Quod consequenter probatur.
Annon hoc vere est mirabile nomen, quid quod est super omne nomen, quia innominabile nomine adæquato (potest quoque totum istud referri ad idem, utputa ad hoc quod Deus sit innominabilis, quia nomen ejus tam admirabile est), quia omni supercollocatum est nomini nominato, id est, quoniam altius est omni nomine expresso, sive in hoc sæculo sive in futuro? Nam neque in via neque in patria erit unquam quis Deo æqualis: idcirco nec nomen habebit æquale nomini Dei. Non enim ista dicuntur de nudo nomine nominante, aut solo vocabulo, sed de illo per respectum ad rem nominatam. At vero verba hæc sumpta sunt ex epistola ad Philippiens, ut aliqui dicunt. Verum ibi inducitur quod Pater dedit Christo nomen quod est super omne nomen, non autem fit mentio ibi de futuro sæculo. Dicendum ergo quod verba hæc sumpta sunt ex epistola ad Ephesios, ubi habetur quod Deus Pater constituit Christum super omnem Virtutem et Potestatem et Dominationem, et super omne nomen quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
Philipp. 1, 5.
Ephes. 1, 20, 21.
Deinde ostenditur quod Deitas multis designatur nominibus.
Multicocam vero, id est, theologi asserunt Deitatem esse multarum vocum seu appellationum: ut quum iterum eam introducunt dicentem: Ego sum via, veritas et vita. Hoc enim apud Joannem introducitur Christus dixisse apostolo Thomæ, dicenti: Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? Lux, Deus.
Joann. 1, 6.
Did. 3.
Et quum ipsi omnium causalem theosophi multivoce ex omnibus causativis laudant: hoc est, « theosophi », id est Deum sapientes et in Scripturis periti, « laudant causalem omnium », id est Deum universorum et causam « multivoce », id est per voces et appellationes multiplices, « ex omnibus causativis », id est ex diversis ejus effectibus et causatis, ut causativum sumatur hic quasi passive, pro causato. Sicque laudant eum ut optimum, ut bonum, ut sapientem, ut dilectum, ut
Deum deorum, ut Dominum dominorum, ut Sanctum Sanctorum, ut æternum, ut exsistentem, et ut sæculorum causalem, id est productivum; ut vitæ largitorem, ut sapientiam, ut intellectum, ut rationem, ut scientem, ut proferentem omnes thesauros ab omni scientia, id est, præbentem et conferentem aliis opulentiam cognitionis « ab omni scientia » sua, sicut confert aliis potentiam ab omnipotentia sua. Omnes namque scientiæ atque potentiæ creatæ, sunt rivuli quidam ex fonte scientiæ ac potentiæ Dei manantes seu derivati. Ut virtutem, ut potentem, ut Regem regnantium, ut Antiquum dierum, ut non senescentem, ut immutabilem, ut salutem, ut justitiam, ut sanctificationem, ut redemptionem, ut in magnitudine omnia excellentem, ut in aura levi sive tenui. Unde dictum est ad Eliam: Non in commotione Dominus; et post commotionem, sibilus auræ tenuis, ibi Dominus: ad designandum quod in quietis tranquillisque mentibus Dominus commoretur. Unde nunc subditur:
Atque et in animis eum esse aiunt, id est, in cordibus devotorum Deum esse testantur, juxta illud Apostoli: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris; et in animabus, juxta illud: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; et in corporibus dicente Apostolo: Glorificate et portate Deum in corpore vestro; et in cælo, et in terra, et simul in eodem; eumdem immundanum, circa mundum, supra mundum, id est, « eumdem » Deum dicunt esse in mundo, « et circa mundum », juxta illud: Dominus in circuitu populi sui; supercœlestem, superessentialem, solem, ut est illud: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ; stellam, sicut in Apocalypsi: Ego sum stella splendida et matutina; ignem, ut in Deuteronomio: Deus tuus ignis consumens est; aquam, spiritum, rorem, nebulam, per se ipsum lapidem, petram. Hæc enim et innumerabilia alia dicuntur de Deo symbolice, metaphorice, seu simili modo, ut
III Reg. xix, 11-13.
Ephes. 1, 17.
Ps. lxu, 6.
1 Cor. vi, 20. alias in eodem eumdem, supermundanum Ps. cxxiv, 2.
Malach. iv, 2.
Apoc. xxu, 16.
Deut. iv, 24. quum dicitur secundo libro Regum :8 Dominus petra mea;9 et alibi : Petra erat Christus. Et omnia quæ sunt, et nihil horum quæ sunt, id est quædam de omnibus, et proprie nihil istorum, quoniam verius abnegantur de eo.
Footnotes
Chapter 10 of 143