Articulus 3
QUOMODO OCCULTÆ DEITATIS COGNITIO NOBIS COMMUNICETUR.
NON tamen incommunicabile est universaliter bonum ulli eorum quæ sunt, id est, primum et increatum bonum non est penitus aut omniformiter imparticipabile alicui secundorum: quoniam teste Philosopho, ab hoc ente omnibus derivatum est esse et vivere; atque ut denuo secundo Primæ philosophiæ fatetur, id quod est prime et maxime ens et verum, ceteris omnibus causa est entitatis ac veritatis.
Sed in se ipso manens, superessenti- alem collocatum radium, uniuscujusque eorum quæ sunt, se proportionaliter illuminationibus optime supermanifestat, et ad possibilem sui contemplationem et societatem et similitudinem extendit sacros animos.1 Hoc est: Bonum summum « supermanifestat se optime », id est, valde convenienter, liberaliter et ordinate desuper se declarat, « illuminationibus », id est per suæ æternæ lucis ac sapientiæ effusionem et infusionem, juxta illud Apostoli: Illuminavit vitam et incorruptionem.2 Unde orat Psalmographus: Emitte lucem tuam et veritatem tuam. « Proportionaliter », id est juxta singulorum capacitatem, dignitatem ac merita. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit cuncta suaviter, providens congrue universis.34 « Et extendit animos sacros », id est, mentes sanctas angelicas et humanas erigit et perducit, « ad contemplationem sui possibilem » eis, « et societatem », id est operationis communicantiam et familiarem communionem in actibus divinis, contemplatione, dilectione, et aliorum directione ac illustratione, « et similitudinem », id est ad sui assimilationem per actus excellentiasque virtutum, prout dixit per Moysen: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum; in Evangelio quoque: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.5 Hæc assimilatio potissime erit in patria per gloriæ dona.6 Quæ similitudo tantæ est excellentiæ, ut ejus comparatione similitudo hæc viæ quasi nulla appareat, quum et universæ justitiæ nostræ in hac vita quasi pannus menstruatæ dicantur.7 Ideo scriptum est: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;8 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Unde sequi videtur quod modo similes ei non sumus: quod verum est, comparative loquendo.
Quantum fas est et sic divinitus desiderantes, id est, istud faciet Deus « quantum » decet et congruit « et » nos tam sincere ac sapienter « desiderantes ». Per desideria quippe pura, pia et amorosa, præcipue aptamur et dignificamur ad susceptionem divinorum charismatum omnisque perfectionis et gratiæ concupitæ: quoniam desiderium aperit et dilatat mentem optantis, et est veluti quædam hiatio voluntatis. Hinc Danieli revelata sunt multa, quia pro communi Synagogæ salute eminenter fuit sollicitus, fervide orans, fortiterque laborans, jejunando, abstinendo, plorando ac vigilando, ut in libro suo ipse descripsit.9 Propter quod Gabriel sanctus dixit ad eum: Vir desideriorum tu es.10
Et neque ad superius moderate indita divina manifestatione, impossibiliter glorificatos: hoc est, sic extendit animos sacros « neque glorificatos », id est, non erigentes nec magnificantes se ipsos, « impossibiliter », id est inordinate et supra virium suarum mensuram et gradum, ad suscipienda divina charismata, « manifestatione », id est revelatione, « divina, indita », id est a Deo concessa et influxa « moderate », id est moderamine sapientiali, juxta capacitates et congruentias subjectorum et receptaculorum. Nempe ut ait Apostolus, Quæ a Deo sunt, ordinata sunt.11 Qui denuo protestatur:12 Non prius quod spirituale, sed quod animale. Oportet ergo a fundamento incipere, vitiorum expurgationi et passionum reformationi efficaciter et condigne studere, sicque ad illuminationes adspirare supernas, et ad contemplationes elevari cœlestes.
Neque ad inferius ex ea quæ in malum est minoratione resolutos, id est, animos sacros non « resolutos », id est non tepidos negligentesve factos, « ad inferius », id est circa carnalia et terrena, « ex minoratione in malum », id est ex prava animi dejectione aut pusillanimitate, quemadmodum Galatis scripsit Apostolus: Sic stulti estis, ut quum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?131415 Itemque: Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire?
Sed et bene ponderate et recte ad radium eis superlucentem extentos: id est, animos sacros « extentos », id est spiritualiter elevatos, « bene ponderate », id est mature ac discrete, « et recte », id est linealiter, sine duplicitate intentionis et obliquitate peccati, ut intentio semper sit recta, ad Deum erecta, non ad se perverse reflexa, « ad radium eis superlucentem », id est ad Unigenitum Dei, qui in Evangelio loquitur:16 Ego sum lux mundi;17 qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.18 Qui superlucet eis, quoniam ipse est lux vera, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum:19 qui et stat ad ostium mentis, et pulsat, dicens: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea.2021 Advertamus ergo ejus instinctum, ejus doctrinam, et inspiciamus atque sectemur ejus vestigia et exempla, qui admonet:22 Discite a me quia mitis sum et humilis corde. — Posset quoque per radium supersplendentem, lux gratias gratum facientis, donum sapientiæ salutaris, scintilla synderesis, censura conscientiæ, judicium ingeniti intellectus naturalisve rationis intelligi.23 Unde cantamus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Nam et ratio deprecatur ad optima, et synderesis semper remurmurat malo culpæ, et conscientia obligat etiam errans, secundum id Glossæ: Quidquid fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam.
Et commensurabili justorum illuminationum amore, id est ex affectu ingenti illuminationum Spiritus Sancti, quas influit justis, quoniam super quietum et humilem requiescit:24 « amore », inquam, « commensurabili », id est proportionato fragilitati humanæ, quæ excessivi amoris ardorem et æstuantium desideriorum flammas ferre vix valeat absque corporalium virium defectione et corporis debilitatione. Propter quod in Canticis effatur:25 Ful-cite me floribus, quia amore langueo. Etenim radius ille æternus, Verbum Patris, desuper fulgens, est amabilitatis immensæ; nec possumus eum diligere amore suæ bonitati ac amabilitati proportionato.
A Nihilo minus etiam debet amor iste aliquo modo esse commensuratus et proportionatus bono illi altissimo, increato objecto, ita quod plus cunctis et singulis incomparabiliter illud amemus per appretiationem. Sic namque minima caritas amplius diligit Deum, quam maxima cupiditas mundum, seu libido æstuantissima carnem. Sit ergo amor noster ad Deum, quantum possibile est, tanto bono congruens et condignus, infatigabilis, alacer et intensus.
Cum reverentia sacra, id est debita honorificantia majestatis divinæ ac sancto zelo divini honoris. Unde Jeremias:262728 Maledictus, ait, qui facit opus Dei fraudulenter, aut negligenter. In Apocalypsi quoque: Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.29 Hinc ad Hebræos hortatur Apostolus: Serviamus Deo placentes cum metu et reverentia; etenim Deus noster ignis consumens est.3031 Simus igitur incessabiliter timorati, illud Josue pensantes: Deus sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris.32 Et temperate et sancte revolantes, id est, discrete et pure redeuntes ad patriam, et ad bona opera inchoata, ad horulam intermissa, atque confestim pennis contemplationis et orationis volantes ad cœlum empyreum, ad intuendum ibidem angelicos ordines decentissime ac gaudiosissime ordinatos:33 in quibus omnibus rationabile debet esse obsequium nostrum. Sic quippe ut asserit Isaias: Sancti qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt, et non deficient.34
Ipsa sequentes thearchica juga, id est leges æternas, præcepta et jura summi imperatoris, ut ordinate et legitime omnia agant, nec terminos sibi præfixos transgrediantur, quæ etiam totas gubernant supercœlestium essentiarum sanctas dispositiones, id est universos ordines angelorum, qui Creatori suo supersanctissimo in cunctis promptissime parent, juxta illud in Psalmo: Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius ad audiendam vocem35 ser-3637383940414243
Joel u.44 11. monum ejus; et in Joele: Multa sunt nimis castra Domini, fortia, et facientia verbum ejus.
Hoc quidem super intellectum et essentiam Thearchiæ occultum, inscrutabile est etiam intellectualibus mentis reverentiis, id est, incomprehensibilis ista majestas Deitatis altissimæ principantis, occulta est omni menti creatæ, ita quod sibi soli plenarie nota est. Propter quod, teste
A Apostolo, Lucem habitat inaccessibilem;45 et testante Psalmographo, posuit tenebras latibulum suum:46 quæ tenebræ non aliud sunt quam infinita et supersplendidissima plenitudo luminis increati, a nulla creatura in sua puritate perfecte visibilis. Hæc, inquam, Divinitas super omnem intellectum essentiamque exsistens, inscrutabilis est et intellectualibus mentibus reverenda.
Footnotes
-
* alias om. se ↩
-
II Tim. i, 10. ↩
-
Ps. xlii, 3. ↩
-
Sap. viii, 1. ↩
-
Lev. xi, 45. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
1 Joann. iii, 2. ↩
-
Dan. ix, 3 et seq.; x, 2 et seq. ↩
-
Ibid. ix, 23. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
1 Cor. xv, 46. ↩
-
Galat. iii, 3. ↩
-
Galat. v, 7. ↩
-
Galat. iii, 3. ↩
-
Joh. vii, 1. ↩
-
I Joann. iii, 2. ↩
-
Dact. v, 8. ↩
-
Agn. vii, 30. ↩
-
Cant. v, 2. ↩
-
Cant. v, 2. ↩
-
Mund. vii, 10. ↩
-
Ps. vii, 2. ↩
-
*justarum ↩
-
Cant. vii, 1. ↩
-
*revelantes ↩
-
Apoc. vii, 16. ↩
-
Jer. xlviii, 10. ↩
-
Apoc. iii, 16. ↩
-
Hebr. xii, 28, 29. ↩
-
Hebr. xii, 28, 29. ↩
-
Josue xxiv, 19. ↩
-
Is. xi, 31. ↩
-
Is. xl, 31. ↩
-
Ps. cii, 20. ↩
-
Ps. cii, 20. ↩
-
Cant. v, 1. ↩
-
Cf. Is. xxvi, 1, 2. ↩
-
Ps. iv, 7. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Apoc. i, 9. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Joel ii, 11. ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Ps. xvii, 12. ↩
Chapter 5 of 143