Articulus 10
DE TERTIO GENERE DEI NOMINATIONUM, SCILICET PER SENSIBILES SIMILITUDINES; ET QUOMODO DE DIVINIS NOMINIBUS SIT AGENDUM.
Et quidem non has solas theologi divinas nominationes honorant, id est, honorabiliter de Creatore pronuntiant, quæ sunt ab omnibus aut partitis providentiis, aut profusis: id est, « quæ » nominationes derivatæ ac sumptæ « sunt » vel « a partitis providentiis », id est a rebus creatis pertinentibus ad quasdam providentias Dei particulares quæ particularia quædam respiciunt:1 quemadmodum communiter in Ecclesia laudatur omnipotens supersapientissimus Deus ex effectibus providentiæ suæ circa populum Israel et patres eorum, deinde circa Sanctos evangelicæ legis; « aut profusis », id est a providentiis Dei circa generaliora opera atque mysteria ejus, ut sunt quæ concernunt regimen universi, et statum glorificationis ac triumphantis Ecclesiæ. Sed et a quibusdam est, id est, a quibusdam quoque aliis divinis effectibus sumitur nominatio et laudatio Dei, quomodo divinis responsis in sacris templis aut aliis formis magistros aut Prophetas illuminantibus, juxta alias et alias causas, id est, qualiter Deo per sua responsa angelica illuminante doctores et Sanctos ac Prophetas veteris Testamenti, Moysen, Aaron, Josue, Samuel, David, « in templis » seu tabernaculis, aut desertis, pro causis diversis, ut in libris Moysis, Josue, et aliis habetur scripturis:2 quod et contingit sub variis « formis », frequenter autem apparentibus angelis in forma humana.
Quæ et virtutes nominant super dictionem et super nominationem bonitatem:3 id est, « quæ virtutes », seu vigorosi Divinitatis effectus, « nominant », id est, designant et repræsentant, « bonitatem » Dei, quæ est « super dictionem et nominationem », id est dignior atque sublimior omni dictione, expressione et nuncupatione quæ ei a creaturis possunt attribui. Et formas ei et similitudines humanas, aut igneas, aut electrinas circumponunt, id est, Deum sub talibus sensibilibus similitudinibus, speciebus seu formis describunt et apparuisse testantur, prout ista et mox sequentia super Angelicam hierarchiam diffusius sunt expressa. Idcirco non immoror hic.4 De specie autem electri, apud
B Ezechielem habetur. Et oculos ejus, et aures, et nexos crines, et facies, et manus, et posteriora, et pennas, et brachia, et dorsa, et pedes laudant, id est, laudando adscribunt;5 coronasque, et thronos, et calicem, et crateras ejus, et alia quæcumque mystica sunt, ei circumformant, id est, circumformata affirmant. De quibus in Symbolica theologia secundum virtutem diximus, id est, pro posse tractavimus. In quo libro fit mentio de nominibus Dei a rebus corporalibus sumptis, quæ metaphorice et improprie ei conveniunt, ut quum dicitur leo, lapis, vitis. Quem librum de Symbolica theologia non habemus.
Nunc vero quæcumque præsentis sunt actionis ex Eloquiis congregantes, id est, nos modo in isto libro colligentes ex Scripturis « quæcumque sunt actionis præsentis », id est hujus negotii, hoc est, ea quæ spectant ad intelligibilia nomina Dei, et quæ proprie competunt ei secundum modum infra tangendum, et sicut quadam regula his quæ dicta sunt utentes, id est, ea quæ catholice sunt introducta præsupponentes, et eis « utentes » pro
« regula », et ad ea respicientes, id est, illa opportune intuentes ac recolentes; ad revelationem invisibilium, id est spiritualium et immaterialium, divinorum nominum perveniamus.
Et quæ quidem semper per omnem nobis Theologiam hierarchica lex induxit, divina contemplativa virtute theophanias inspiciemus: hoc est, considerabimus « virtute contemplativa divina », id est sapientia salutari ac sacra doctrina, ea « quæ lex hierarchica », id est jussio ecclesiastica in Scripturis contenta, « induxit », id est, præfixit atque mandavit, « nobis per omnem Theologiam », id est per totam Scripturam, locis et passibus opportunis, « theophanias », id est revelationes cœlestes, proprie dicere theorias, id est sapientiales speculationes.
Et aures sacras mirabilibus divinorum nominum replicationibus apponamus: hoc est, « aures » non solum corporales, sed et potissime interiores, studiosas ac dociles, applicemus « replicationibus », id est resumptionibus, « mirabilibus », id est altis, « nominum divinorum » : juxta illud Ecclesiastici, Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.6 Sanctis sancta, secundum divinam traditionem, collocantes, id est, sancta documenta cordibus virtuosis infundentes, juxta Scripturæ doctrinam : Nolite sanctum dare canibus.7 Et indoctis hæc irridentibus et illudentibus auferentes, id est, non proponentes, quum et in Proverbiis dicatur :8 Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit.910 Magis autem ipsos illos, siquidem omnino sunt hujusmodi quidam homines in hoc divina pugna redimentes : id est, nos ipsi potius « redimentes ipsos illos », videlicet hujusmodi derisores, a graviori transgressione ac majori damnatione, « siquidem homines quidam hujusmodi sunt in hoc » in Dei impugnatione, id est, Deum impugnant, ejus eloquia deridendo et impugnando. De quibus scriptum est in Job : Ipsi fuerunt rebelles lumini.1112 Ideo in Actibus
Gamaliel ait Judæis verba Apostolorum impugnantibus : Discedite ab hominibus istis, ne forte et Deo repugnare inveniamini.1314
Te quidem hæc custodire oportet, o bone Timothee, juxta sacratissimam inductionem : id est, hoc quod dixi, « oportet te » adimplere, « o » sancte « Timothee », secundum « inductionem », id est informationem et persuasionem sanctissimam Christi, qui dixit :15 Nolite sanctum dare canibus; et neque dicta neque prolata divina, facere in indoctos, id est nec secreta divina, nec spiritualia aut supernaturalia documenta ingerere obstinatis, quos videris verba salutis despicere.
Mihi autem det Deus divinitus laudare non vocatæ et non nominatæ Divinitatis beneficas multas nominationes : id est, « Deus mihi » præstare dignetur « laudare divinitus », id est secundum beneplacitum Dei, seu divine ac religiose, « nominationes beneficas multas », id est appellationes seu nomina Dei munifica, liberalitatem et beneficentiam Dei circa homines designantia, quæ utique nomina multa sunt : nominationes, inquam, « Divinitatis non vocatæ » nec « nominatæ », id est, quæ nec aliquo nomine condigno vocata est, nec nominata sicut in sua consistit natura, ita quod nomen illud a nominantibus sit taliter intellectum : quod dico, quia sunt aliqua nomina significantia divinam essentiam nude, prout est in se, ut nomen hoc τετραγράμματον, seu, Qui est. Et ne auferat verbum veritatis ex ore meo : id est, non permittat auferri, nec ob culpam meam tollat illud a me, ne mentiar aut culpabiliter loquar; nec privet me gratia scribendi et idonee instruendi, juxta illud Ezechielis : Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans.16 Sic et Apostolus exoravit : Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.17 Sumptum est autem hoc verbum ex psalmo Beati immaculati.18 præfixit19
TRANSLATIO MARSILII FICINI¹
POST Theologicarum figurationum librum, beate vir, nunc jam ad divina nomina pro viribus explicanda me conferam. Esto nunc quoque nobis divinorum Eloquiorum lex illa præscripta, per quam eorum quæ de Deo dicuntur, veritatem asseveremus, non in persuasoriis humanæ sapientiæ rationibus, sed in demonstratione potestatis ejus quam Sanctus Spiritus in theologis suscitavit. Qua quidem ineffabilibus et incognitis ineffabiliter et incognite copulamur per unionem quamdam, potentia et actione nostra, tum rationali, tum etiam intellectuali, præstantiorem.
Nulla igitur ratione audendum est aliquid de occulta Deitate (quæ est superior quam essentia) dicere vel cogitare, præter illa quæ sacra Eloquia divinitus nobis aperuerunt. Ipsi namque quod excelsius est essentia, scientiam quoque essentia superiorem, quæ et ignorantia nominatur, sed ratione et intellectu essentiaque præstantior est, debemus adscribere; eatenusque ad excelsa contendere, quatenus præcipue divinorum verborum radius se ipsum nobis infundit, dum videlicet ad sublimiores splendores temperantia et sanctitate divinorum veneratrici cohibiti sumus. Si qua enim sapientissimæ verissimæque Theologiæ fides habenda est, pro mentis cujusque proportione revelantur spectanturque divina, ubi sane præcipua Dei bonitas, per justitiam omnium servatricem, ab his quæ sub mensuram cadunt, immensitatem ipsam tanquam incomprehensibilem qua Deum decet providentia segregat. Sicut neque sensibilibus intelligibilia comprehendi spectarive possunt; neque fictis figuratisque, simplicia et infigurata; neque per corporum figuras formatis, informitas ipsa incorporeorum, refugiens tactum, figuraque carens: eadem veritatis ratione, ipsa superessentialis infinitas, omnes essentias antecellit; ipsa quoque unitas intellectus superior, omnes supereminet intellectus; ipsum denique unum cogitatione præstantius, nullis cogitationibus potest excogitari; atque bonum excelsius omni verbo, verbis est ineffabile: unitas unitatis omnis unifica, superessentialis essentia, intellectus nequaquam intelligibilis, ineloquibile verbum, verbi et intelligentiæ nominisque vacatio. Hæc sane juxta nullum exsistentium est, causa quidem omnibus ut sint; ipsa vero non est, tanquam omni essentia superior: et tandem quemadmodum ipsa de se proprie sciteque pronuntiaverit. De hac igitur secretissima Deitate, quæ et essentiam antecellit, sicut dictum est, nec loqui nec cogitare quidquam audendum est præter illa quæ sacra Eloquia nobis divine admodum tradiderunt. — Quemadmodum enim Divinitas in sacris Litteris benigne admodum de se ipsa tradidit, ejus (quidquid tandem est) scientia contemplatioque, omnibus quæcumque sunt, est inaccessa: quippe quum ab omnibus superessentiali quadam excellentia sit segregata. Jam vero theologos multos invenias Divinitatem celebravisse non solum tanquam invisibilem incomprehensibilemque, verum etiam inscrutabilem investigabilemque dixisse, quasi nullum exstet vestigium eorum qui ad occultam infinitatem illius accesserint.
Verumtamen summum illud bonum nullibi alicubi exsistentium sui expers esse patitur; sed quum in se ipso stabiliter superessentialem fixerit radium, benigne tamen
¹ Hæc translatio, alia clarior, facta est privatim in de Divinis nominibus et Mystica theologia tantum. (Edit. Colon.) interea pro cujusque exsistentium proportione unicuique fulget, atque ad ipsius contemplationem, communionemque et similitudinem, quatenus assequi possint, sacros intellectus extendit:20 qui ut fas est, aciem in ipsum reverenter intendunt, neque ad superiora quam ferat inductus ipsis pro modo suo radius, frustra insolenterve contendunt, neque inclinatione quapiam ad deterius vergente, ad inferiora labuntur; sed firmiter indeclinabiliterque ad illucescentem sibi radium aciem intendunt, et amore decentium illustrationum congrua, sacra cum reverentia, temperate sancteque per sublimia pervolant.
His ergo subditi divinis lancibus, quæ universos supercœlestium ordinum sanctos gubernant exercitus, secretum quidem illud Divinitatis intellectu essentiaque excelsius, sanctis intelligentiæ nihil jam perscrutantis venerationibus, quæ vero ineffabilia sunt, modesto quodam silentio honorantes, ad illos dumtaxat qui in sacris Litteris nobis fulgent splendores, contendimus, atque ab eis ad divinos hymnos illuminamur, inde videlicet ultra mundanum modum illuminati, atque ad laudationes sacras inde formati: ad hoc ipsum videlicet, ut et divina lumina nobis inde pro modo nostro tradita facile videamus, et beneficum illud principium totius illuminationis rite laudemus, quemadmodum et ipsum de se in sacris Eloquiis tradidit. Tradidit autem hæc: Deus est causa omnium atque principium, essentiæque et vita; tum vero eorum qui a Deo prolapsi sunt, revocatio atque resurrectio; eorum autem qui lapsu quodam divinam in se effigiem perdiderunt, renovatio atque reformatio; rursus, eorum qui profana quadam agitatione quatiuntur, confirmatio sacra, permanentium vero tuta securitas; ad eum quoque proficiscentium, porrecta manu perductio; illuminatorum fulgor; eorum qui perficiuntur, principatus ipse perfectionis; quique in Deum assumuntur, summa divinitas; eorum quoque qui simplices fiunt, ipsa simplicitas; qui in unum conveniunt, similiter unitas; universi principii ratione quadam super essentiam, principium supra principium; occulti quin etiam, quantum fas est, benefica distributio: atque ut summatim dixerim, viventium vita, exsistentium exsistentia, omnis vitæ essentiæque principium atque causa, ob propriam bonitatem, omnia ut essent producentem, atque conservantem.
Hæc tanquam initiati ab Eloquiis sacris accepimus. Invenies autem universam, ut ita dixerim, sacram theologorum laudationem, ad beneficos summæ Divinitatis progressus explanandos laudandosque, appellationes divinas effingere. Itaque in omni ferme theologica tractatione summam Divinitatem sancte celebratam videmus: ut monadem quidem et unitatem, propter simplicitatem unitatemque impertibilitatis ipsius naturam exsuperantis; ex qua tanquam unifica potestate efficimur unum, dividuisque nostris diversitatibus supra mundanum modum conglobatis, in monadem deiformem unionemque Deum imitantem colligimur; ut trinitatem vero, propter superessentialis fecunditatis in suppositis tribus expressionem, ex qua paternitas omnis in cœlo et in terra exsistit atque nominatur;21 præterea, ut omnium exsistentium causam, quoniam omnia per bonitatem ejus effectricem essentiæ, ut essent acceperunt; tum vero sapientem atque pulchram, quia quæcumque ex eorum numero quæ sunt, naturæ suæ propria servant inviolata, divinæ omnis harmoniæ sacrique decoris sunt plena; præcipue vero, generi nostro propitiam, quoniam in una personarum suarum naturam nostram vere integreque assumpsit, revocans ad se sibique explanans humanam humilitatem: ex qua simplex Jesus ineffabiliter compositus est, et qui est æternus, temporalem sumpsit processionem, atque in intima naturæ nostræ pervenit qui omnem totius naturæ ordinem super essentiæ modum eminenter excedit, propria tamen interea immutabilia prorsus et inconfusa conservans. Hæc, inquam, tanquam initiati didicimus, et quæcumque alia deifica lumina sacris Eloquiis hausta, secreta divinorum præceptorum nostrorum traditio explanatione nobis perspicua contulit.
Nunc quidem in his erudimur pro nostri ingenii facultate: cui sane indulgens benignitas sanctarum Litterarum sacerdotaliumque traditionum, per sacra velamina, intelligibilia quidem sensibilibus, quæ vero essentiam superant, rebus quæ habent essentiam, obtegit; formasque et figuras his quæ formam figuramque refugiunt, rite circumdat; excelsam denique infigurabilemque simplicitatem, signorum dividuorum varietate multiplicat et effingit. At quando incorruptibiles immortalesque facti erimus, sortemque Christo similem beatamque adepti, semper (ut scriptum est) cum Domino erimus: visibili quidem divinoque ipsius spectaculo per castissimam speculationem jam adimpleti, lucidissimis tunc nos circumfulgente luminibus, quemadmodum discipulos suos in divinissima illa transfiguratione sua; intelligibilis autem illuminationis ejus, intellectu a perturbatione materiaque separato, participes. Unionis vero intellectu superioris, præfulgentium radiorum incognitis beatisque actibus, compotes erimus, in diviniori videlicet supercœlestium mentium imitatione. Erimus enim, ut divinorum Eloquiorum veritas ait, æquales angelis, filiisque Dei, quandoquidem resurrectionis filii futuri simus.2223 Nunc autem pro ingenii viribus, congrue ad divina signis utimur, rursumque ex his ad simplicem unitamque intelligibilium spectaculorum veritatem, modo quodam proportionis, assurgimus; atque post omnem nostram divinorum intelligentiam sistentes, intellectuales actiones nostras ad sublimiorem essentia radium (quantum fas est) contendimus. In quo quidem termini omnes omnium cognitionum plus quam ineffabiliter præexsistunt; quem nec intelligere neque eloqui licet, neque quomodocumque aliter speculari, propterea quod est ab omnibus segregatus, et eminenter ignotus. Jam vero essentialium omnium cognitionum atque virium, superessentiali virtute, simul fines omnes anticipavit, atque incomprehensibili potestate supercœlestibus quoque mentibus altior exstat. Si enim cognitiones omnes tum entium sunt, tum etiam in entia desinunt; qui omni essentia superior est, consequenter est ab omni cognitione semotus.
At vero, si ipsa omnium causa, est omni sermone cognitioneque præstantior, atque intellectu universaliter essentiaque superior (quippe quum amplectatur, complectatur, anticipet omnia, ipsaque a nullis usquam comprehendi possit); rursus, si neque sensus ipsius est ullus, nec imaginatio, nec opinio, neque nomen, neque sermo, nec tactus, nec scientia: quonam pacto divina nomina pertractabimus? quippe quum ostenderimus Deitatem excelsiorem essentia, consequenter nec vocabulum nec nomen habere. Ceterum, quemadmodum diximus ubi divinas hypotyposes, id est figurationes vel institutiones, exponebamus, quid sit ipsum unum atque bonum, essentia superius et ignotum, quid, inquam, sit in ipsa unitate trinitas, et in trinitate quilibet æque Deus, æque bonus, nec dici nec intelligi potest. Ipsæ quin etiam sanctarum virtutum convenientes angelis uniones, sive eas jactus dicere oportet sive perceptiones circa bonitatem plusquam ignotam atque præfulgentem, ineffabiles sunt, nobisque incognitæ, solisque angelis illis insunt qui super cognitionis angelicæ modum his digni habiti sunt. His utique unionibus intellectus quoque conformes Deo, angelos imitantes, quantum fas est uniti, quum per totius intellectualis actionis vacationem, ejusmodi unio mentium Deo raptarum ad ipsum lumen excelsum confecta sit, consequenter lumen ipsum, propria admodum ratione, per ablationem omnium celebrant: ad hoc ipsum vere mirabiliterque illuminati ex beatissima ad idem unione, quod videlicet rerum quidem omnium causa est, ipsum vero nihil est ex omnibus, utpote quod ab omnibus entibus sit supra modum essentiæ segregatum. Ipsum igitur Deitatis excelsæ superessentiale, ipsa scilicet superbonitatis superessentia quidquid denique sit, neque ut rationem, vel potestatem, neque ut intellectum, aut vitam, vel essentiam, laudare fas est ulli ex his qui veritatis omni veritate superioris sunt amatores; sed ut excellentissime segregatam ab omni habitu, vel motu, vita, imaginatione, opinione, nomine, sermone, cogitatione, intelligentia, essentia, statu, firmatione, unione, termino, infinitate, et universaliter ab omnibus quæ in ordine entium collocantur. — Verum quoniam tanquam subsistentia bonitatis, ipso suo esse entium omnium causa est, haud ab re excelsæ Deitatis providentiam bonorum principium ex omnibus inde creatis laudare decet: quandoquidem circa ipsam omnia, atque ejus gratia, ipsaque est ante omnia, et in ipsa cuncta consistunt, atque eo ipso quod est, ipsa universa producta sunt atque subsistunt. Idcirco hanc appetunt omnia: intellectualia quidem rationaliaque, scienter; inferiora vero his, sensuali conditione; sequentia rursus, per vitalem motum, aut per aptitudinem quamdam essentialem, et in quodam habitu consistentem.
Hoc igitur intelligentes theologi, Divinitatem partim tanquam nomine carentem, partim ex omni nomine celebrant. Ut carentem quidem nomine, quando supremam Divinitatem aiunt in una quadam secretarum occultarumque aliquid significantium visionum apparentem, increpasse eum qui interrogaverat: Quod est nomen tuum? Ac veluti eum ab omni divinæ appellationis cognitione deterrentem, dixisse: Quidnam meum nomen interrogas? atqui et hoc est mirabile. At vero nonne est istud revera mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod est innominabile, quod quidem omne nomen exsuperat quodcumque nominatur vel in hoc sæculo vel in futuro? Vicissim quoque tanquam plurimis nominibus præditum laudant: ubi Deum rursum dicentem inducunt, Ego sum qui sum, vita, lumen, Deus, veritas; et quando divina sapientia præditi, ipsam omnium causam varia denotatione ex creatis omnibus prædicant: ut bonum, ut pulchrum, ut sapientem, amabilem, Deum deorum, Dominum dominorum, Sanctum Sanctorum, ut æternum, ut exsistentem, ut causam sæculorum; ut auctorem vitæ, sapientiam, intellectum, rationem, cognitionem; ut thesauros totius cognitionis omnes anticipantem, ut potentiam, potentem, Regem regum, Antiquum dierum, insenescibilem, immutabilem, salutem, justitiam, sanctificationem, redemptionem, magnitudine omnia excedentem, in aura tenui. Jam vero et in mentibus esse Deum dicunt, et in animis, et in corporibus, et in cœlo, et in terra: atque simul in eodem eumdem; in mundo, circa mundum, supra mundum, supercœlestem, superessentialem, solem, stellam, ignem, aquam, spiritum roris, nubem, ipsum lapidem atque petram; omnia quæ sunt, nullum eorum quæ sunt.
Hac igitur ratione ipsam omnium causam super omnia exsistentem, tum privatio nominum, tum etiam rerum omnium nomina decent, ut universorum exacta ratione sit regnum, atque circa ipsum omnia sint, et ex ipsa tanquam causa, tanquam principio, tanquam fine dependeant, ipsaque, ut scriptum est, omnia sit in omnibus. Sic igitur vere laudatur tanquam omnibus subsistentiam exhibens, inchoans, perficiens, continens, custodia omnium atque sedes, et ad se ipsam cuncta convertens; sed agit hæc omnia unite, absolute, eminenter. Jam vero neque complexionis dumtaxat, aut vitæ, aut perfectionis causa est, ut ab hac sola vel alia providentia, bonitas illa quæ est super omne nomen, proprie nominetur; imo vero simpliciter omnia et incircumscripte in se ipsa complectitur, perfectissimis videlicet ipsius unius omniumque causæ providentiæ beneficiis: quamobrem ex rebus omnibus congrua ratione laudatur atque nominatur.
Neque vero hæc tantum divina nomina theologi celebrant, quæ a providentiis universalibus particularibusve, aut ab his quæ providentia divina reguntur, originem
Audio. 10.
Koul. 10.
ducunt; sed etiam a divinis quibusdam interdum visis, quibus præceptores sacrorum vel Prophetæ in sacris ædibus aut alibi illuminati sunt, ex aliis et aliis causis atque viribus nominare solent bonitatem omni nomine omnique luce prorsus excelsiorem. Jam vero formas illi figurasque humanas, vel ignis, vel electri circumponunt; ipsiusque oculos auresque, et crines, facies, manus, scapulas, alas, brachia, humeros, pedes laudant; coronas quin etiam, sedes, pocula, pateras, et alia quædam id genus mystica circa Deum fingunt. De quibus in Significativa theologia pro ingenii facultate dicemus. Nunc autem quæcumque ad præsens opus pertinent ex libris theologicis colligentes, atque his quæ dicta sunt, tanquam regula quadam utentes ad quam aciem dirigamus, ad explicanda intelligibilia Dei nomina jam pergamus. Jam vero, quod nobis in universa Theologia lex sacra sancit, intentissima in Deum mente divinitus effulgentia (ut proprie dixerim) spectacula speculemur. Atqui et aures expiatas sacrorum Dei nominum explanationibus adhibeamus, sancta sanctis ex traditione divina dumtaxat insinuantes, eaque a risu illusioneque profanorum interim vindicantes, imo vero illos ipsos, si qui omnino sunt tales, ab hoc errore (qui divinis repugnat) pro viribus liberantes.24 Te quidem ista conservare oportet, optime Timothee, juxta sacratissimam sanctionem, neque inter profanos eloqui aut efferre divina. Mihi autem præstet Deus rite, ut divina decet, laudare benefica et multiplicia nomina Deitatis appellatione nomineque carentis, nec ori meo verbum auferat veritatis.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
POST librum de Divinis characteribus, in quo tractavi de distinctione divinarum Personarum, transibo ad tractanda divina nomina. Et secundum Apostoli sententiam, affirmo veritatem de Deo dictorum, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in demonstratione virtutis theologorum quæ a Deo movetur:25 secundum quam virtutem ipsi theologi qui scripserunt sacras Scripturas, ut Moyses, Job, David, Isaias, et alii, ineffabiliter et ignote conjunguntur ineffabilibus et ignotis theoriis, per unitionem quæ efficacior est in divinis, quam nostra virtus vel exercitatio rationalis aut intellectualis.
Non est autem audendum aliquid dicere vel cogitare de supersubstantiali et occulta Divinitate, præter ea quæ nobis per sacras Scripturas de Deo divinitus sunt expressa. Oportet enim Deo attribuere supersubstantialem scientiam, quæ est perfecta ignorantia suæ supersubstantialitatis, et superat omnem rationem et intellectum, et ipsam substantiam. Nos autem tantum sursum respiciemus, quantum sapientia quæ radiat in Scripturis se ipsam immittit, et nos manuducit ad splendores divinos. Simus autem et docentes et discentes, constricti intra terminos divinæ veritatis et nostræ possibilitatis, et hoc sancte et temperate, in tractandis divinis. Siquidem teste Scriptura, divina bonitas revelat mysteria sua electis secundum propriam uniuscujusque virtutem, in justitia salutari, quæ distinguit infinitatem et incomprehensibilitatem divinam ab omni finito. Sicut enim intelligibilia sunt incomprehensibilia sensibus corporeis; et compositis et figuratis, simplicia et infigurabilia; et intangibilis et infigurabilis privatio formæ, corporaliter figuratis: sic unitas divina, quæ est super omnem mentem et substantiam, superat cognitionem et substantiam; et bonum quod est super deliberationem et omnem mentis tractatum, omnibus deliberationibus est intractabile; et idem bonum quod est super omne verbum, est ineffabile omni verbo;26 et hæc est unitas causaliter unificans omnem causatam unitatem, et substantia super omnem substantiam, et intellectus non intelligibilis, verbum non dicibile, nisi soli æterno Patri; irrationabilitas et non intelligibilitas et innominabilitas, per excessum rationis et intelligentiæ et nominationis, in nullius exsistentis natura exsistens; et est omnibus causa essendi, ipsum vero est non exsistens per excessum exsistentiæ. Qualiter autem ipsum bonum sit, ipsum tantum de se ipso potest proprie et scienter enuntiare. De hac ergo occulta Divinitate non est audendum dicere aliquid aut cogitare, nisi quæ de illa in Scriptura sacra nobis divinitus exprimuntur. — Omnis enim vera ejus scientia et contemplatio, omnibus exsistentibus est impenetrabilis, per hoc quod ab omnibus supersubstantialiter segregatur, sicut ipsa divina Sapientia de se ipsa docet in variis locis Scripturarum. Et inveniuntur plures theologi vocasse eam inscrutabilem, invisibilem, incomprehensibilem, et non investigabilem, eo quod nullum sit manuductivum et symbolicum vestigium eorum qui transierunt omne comprehensibile usque ad contemplationem suæ occultæ infinitatis.
Verumtamen bonum non est omnino incommunicabile alicui exsistentium; sed in se ipso ita singulariter collocat sapientiæ radius, ut tamen ipse radius benigne superapparentat intellectibus se illuminabilibus cujuslibet exsistentium, secundum singulorum proportionem. Et sanctas mentes quæ se ipsi pro posse immittunt, eo moderamine ut neque supra quam sibi divinitus concessum est, præsumant, neque inferius segniter torpeant, sed firmiter et assidue ad sapientiam sibi desursum irradiantem, se extendunt, et juxta acceptam gratiam, reverenter et caste ad supernorum contemplationem elevantur: has, inquam, sanctas mentes inspirando, extendit ad sui contemplationem et communionem et assimilationem, dando eis virtutem ut id possint.
Nos ergo sequentes leges hierarchicas, scilicet ut quilibet infra terminos proprios se exerceat ad divina sine præsumptione et negligentia, quibus legibus gubernantur etiam omnes ordines angelici: nos dico, venerantes occultum divini principatus inscrutabilibus et sanctis reverentiis mentis, et venerantes indicibilia casto silentio, extendimur ad splendores æternæ Sapientiæ illucentes nobis in sacris Scripturis, et ab illis splendoribus extendimur et illuminamur ad cognoscendas et exercendas Dei laudes, illuminati ab ipsis splendoribus sublimius quam per visibilium manuductionem, et per eosdem splendores effectualiter dispositi ad earumdem laudum enuntiationem, ut per ipsos cognoscamus secundum singulorum capacitatem lumina divina nobis data, et sciamus laudare Deum: tanquam principium omnium luminum nobis cœlitus apparentium, qui dat bonum, (sicut ipse testatur: Pater vester qui in cœlis est, spiritum bonum dabit petentibus se);27 sicut ille qui est omnium causa, et principium, et substantia, et vita; et reformatio et revocatio decidentium ab ipso; et sancta collocatio eorum qui vacillant moti tentationibus, et firmitas stantium; et suscitativa manuductio sursumactorum ad ipsum; et illuminatio eorum qui illuminantur, et principalis perfectio perfectorum, et deificatio deificatorum; simplicitas simplificatorum, et unitas unitorum; et superprincipale principium omnis principii; revelatio occulti, secundum quod possibile est et conveniens. Et ut generaliter dicatur, ipse est vita viventium, substantia exsistentium, principium et causa omnis vitæ et substantiæ, propter naturalem ipsius bonitatem, quæ omnia exsistentia deducit ad esse et continet.
Hæc de Scripturis divinis pauca commemoravimus. Generaliter autem omnia Scripturæ testimonia ad laudes divinas pertinentia, sunt varie describentia divinas nominationes, sive declarando Dei cognitionem, sive ad cultum ejus exhortando.28 Pluribus autem modis laudatur Deus in Scripturis: uno modo secundum essentialem unitatem, propter essentiæ suæ supernaturalem simplicitatem et impertibilitatem, ex qua tanquam virtute unifica unimur, et variis curis et concupiscentiis nostris supermundane conclusis, congregamur ad monadem nos Deo conformantem, et unitionem Dei imitativam; alio modo sicut trinitatem, propter manifestationem supersubstantialis fecunditatis trium Personarum, ex qua omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur.29 Laudat etiam Scriptura Thearchiam sicut causam exsistentium, quoniam omnia deduxit ad esse propter suam bonitatem substantificam; item ut sapientem et pulchram, quia omnia exsistentia propriam naturam incorruptam servantia, plena sunt omni divina harmonia et sancto decore; item benignam, differenter a modis prædictis, scilicet quia in persona Filii integraliter et vere assumpsit naturam nostram, revocans eam ad se, et restituens humanam extremitatem: ex qua Dominus Jesus ineffabiliter simplex secundum divinitatem, compositus est secundum humanitatem, et æternus accepit præsentationem temporalem, et intra naturam nostram factus est, qui omnem ordinem secundum omnem naturam supersubstantialiter excedit, intransmutabiliter et inconfuse retinens divina. Benigna etiam dicitur Thearchia propter quælibet alia deifica lumina quæ apostolica doctrina, juxta attestationem sacræ Scripturæ nobis manifestavit verbis aut scriptis.
Hæc mysteria docti sumus juxta capacitatem viatorum per sacras Scripturas, in quibus ista velantur, et doctorum sive Apostolorum, sive Prophetarum, sive aliorum scribentium aut exponentium sacras Scripturas, benignitatem: qui nobis per collationem sensibilium revelant intelligibilia, et per collationem exsistentium, supersubstantialia; et hujusmodi revelationis gratia attribuunt formas et figuras informibus et infiguratis, et supernaturali et infigurabili simplicitati, multiplicitatem et compositionem, per symbola sensibilium varia et dissimilia. Quando autem erimus immortales et incorruptibiles, et per veram beatitudinem Christo conformabimur, semper cum Deo erimus, satiati quum apparuerit gloria sua, quando castissimis contemplationibus et manifestissimis splendoribus propriæ suæ speciei irradiaverit nos et circumfulserit: quorum splendorum fulgor designatur in lumine quo perfusi sunt Apostoli in Domini transfiguratione. Et tunc participabimus intelligibili luminis datione ipsius, mente jam impassibili per gloriam, et tam natura quam exercitio, immateriali; et etiam unitione quæ est super mentem, in ignotis et beatis immissionibus superclarorum sapientiæ radiorum, per quam unitionem divinius imitabimur cœlestes angelos: siquidem æquales angelis erimus, quando erimus filii Dei et filii resurrectionis. Interim autem utimur sensibilium signis, quantum possibile est, propriis ad investiganda et cognoscenda divina, et ex illorum collatione, secundum singulorum capacitatem, extendimur ad contemplandam simplicem et unitam veritatem intelligibilium theoriarum, quæ cunctis contemplantibus sunt semper admirabiles; et quum tota virtute nos univerimus theoriis, tunc resecantes nostras intellectuales operationes, immittimus nos, quantum nobis divinitus conceditur, ad supersubstantialem radium: in quo consummationes omnium cognitionum superineffabiliter præexstiterunt; quem neque cogitare possibile est, neque dicere, neque omnino aliquo modo contemplari, eo quod sit ab omnibus segregatus et superignotus, et supersubstantialiter in se ipso præacceperit simul terminationes omnium substantialium cognitionum et virtutum, et collocatus sit incomprehensibili virtute super omnes mentes cœlestes. Quum enim omnes cognitiones exsistentium sint, et omnia exsistentia finem habeant; ille qui est super omnem substantiam, segregatus est ab omni cognitione.
B Et qui melior est omni sermone et cognitione, universaliter super mentem et substantiam collocatur. Ipse enim quum sit omnium apprehensivus, et comprehensivus, et præapprehensivus, est universaliter incomprehensibilis omnibus; et de ipso neque est sensus, neque phantasia, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia. Quum ergo adeo sit incomprehensibilis et ignotus, quomodo potero tractare de divinis nominibus, ut demonstrem Divinitatem invocabilem, et supernominabilem, et supersubstantialem? Sed sicut diximus in libro de Divinis characteribus, unum est quod vere est, quod est ipsum bonum ignotum et supersubstantiale, scilicet trina unitas, sive scilicet trium Personarum æternarum una trinitas, quarum quælibet verus Deus est, quælibet verum et summum bonum; nec ostendi neque dici potest, neque cogitari secundum quod est. Sed et unitivæ cognitiones cœlestium animorum, quas habent de superignota Dei bonitate per hoc quod divina bonitas se ipsis copiose immittit, et ipsi beatas immissiones potenter suscipiunt, sunt nobis ineffabiles et ignotæ. Et tales unitivæ cognitiones, quamvis incomparabiliter angelis inferiores, illis solis divinitus conceduntur qui omnem creaturam, etiam angelicam naturam, contemplando excedunt, et imitatione unitionis angelicæ participant. Per tales igitur unitivas cognitiones, mentes virorum spiritualium unitæ Deo angelica imitatione, secundum singularum possibilitatem docentur laudare Deum, maxime per omnium exsistentium ablationem, eo quod omnis talis unitio mentium ad lumen supremum, omnem operationem intellectualem interim suspendat. Docentur enim ipsæ mentes ex unitione ad lumen, quod ipsum supremum lumen causa est omnium exsistentium, et ipsum non est aliquid de numero exsistentium, quum sit ab omnibus exsistentibus supersubstantialiter segregatum.303132 Nullus ergo veritatis amator quæ est super omnem veritatem, adeo efficax est ut possit laudare supersubstantialem Divinitatem secundum æternam et superbonam essentiam suam, quibuslibet vocabulis intelligibilibus, sive ut rationem, sive ut virtutem, aut mentem, aut vitam, aut substantiam, aut alio vocabulo quantumcumque sublimi.33 Sed oportet laudare eam sicut excellentem, segregatam ab omni auditu et motu, vita, phantasia, opinione, nomine, verbo, deliberatione, intellectu, substantia, statione, collocatione, fine, infinitate, et ab omni eo quod mente concipitur. et generaliter ab omnibus exsistentibus. — Ne tamen ab ejus laude cessetur. Quum ipsa sit essentia ipsius bonitatis, et causando ipsum esse, causa est omnium exsistentium, convenit laudare divinam providentiam principaliter bonam, et ipsum bonum creaturis communicantem, ex omnibus effectibus suis, scilicet omnibus causatis. Circa ipsam enim omnibus intimam, et per causam quæ ipsa est, omnia efficientem, sunt omnia; et ipsa est æternaliter et causaliter ante omnia, et omnia in ipsa consistunt per conservationem et continentiam; et ejus essentia, est deductio omnium ad esse, et substantia omnium. Et ipsam desiderant omnia: intellectualia quidem et rationalia, scilicet angeli et homines, cognitive; irrationalia, sensibiliter; terræ viventia, per motum vivificum; inanimata, secundum aptitudinem substantialem et habitudinariam.
Hoc igitur attendentes scriptores sacræ Scripturæ, laudant Deum et sicut innominabilem, et ex omni nomine. Innominabilem quidem, sicut quando quidam quæsivit nomen Dei, angelus quasi ex persona Dei respondit.34 Quid quæris nomen meum, quod est mirabile?35 tanquam abigens interrogantem ab omni cognitione Divinitatis. Vere autem est nomen mirabile, quod sicut dicit Apostolus ad Philippenses, est super omne nomen; et sicut rursus dicit ad Ephesios, est super omne nomen quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.3637 Item laudant Deum ex multis nominibus: ut quum inducunt eum de se dicentem, Ego sum qui sum. Dicitur etiam via, veritas et vita, lumen, Deus. Periti vero in divinis quandoque causam omnium ex multis suis effectibus laudant multis nominibus:38 sicut bonum, sicut pulchrum, sicut sapientem, sicut diligibilem, sicut Deum deorum, sicut Dominum dominorum, sicut Sanctum Sanctorum, sicut æternum, sicut exsistentem, sicut causam sæculorum; sicut vitæ largitorem, sicut sapientiam, sicut intellectum, sicut rationem (scilicet disponentem, judicantem, disputantem), sicut præhabentem omnes thesauros sapientiæ qua omnia cognoscuntur; sicut virtutem, sicut potentem, sicut Regem regum, sicut Antiquum dierum, sicut sine senectute, id est defectu, sicut invariabilem, sicut salvationem, sicut justitiam, sicut sanctificationem, sicut liberationem vel redemptionem, sicut in magnitudine omnia excedentem, sicut in aura subtili. Dicunt etiam ipsum esse in mentibus, in animabus, in corporibus, in cœlo, in terra, et simul etiam in eadem natura; mundanum, id est in mundo exsistentem, circa mundum, supra mundum, supercœlestem, supersubstantialem, super omnia, solem, astrum, ignem, aquam, spiritum, rorem, nubem, lapidem, petram; omnia exsistentia causaliter, nihil exsistentium per substantiæ proprietatem.
Sic igitur Deo, qui est causa omnium et super omnia, convenit innominabilitas, et conveniunt ei omnium omnia nomina causaliter, et ipse generaliter gubernat omnia, et omnibus est interior, et omnibus communicabilis: et tamen omnia sunt segregata ab ipso, in quantum ipse est causa et principium et finis omnium. Et est omnia in omnibus. Et ad laudem ipsius vere dicitur omnium substantia principalis et perfectiva et contentiva, et custos, et cibus, et ad se convertens. Et hoc operatur Deus in rebus, manens nihilo minus in sua simplicitate, et rerum multitudinem in se uniens, cunctis tamen per excessum incommunicabilis, et a cunctis separatus: quia non est solum causa continentiæ eorum quæ sunt, aut vitæ eorum quæ vivunt et sentiunt, aut perfectionis rationalium et intellectualium, ita ut bonitas quæ est super omne nomen, nominetur ab aliquibus provisis determinate, et non ab aliis; sed in sua simplicitate præaccepit omnia, et æternaliter præaccepit exsistentia per æternas Verbi præconceptiones, quæ sunt una perfectissima bonitas in rebus varie distributa, cujus participatione omnia bona sunt, et propter quam distributionem convenienter laudatur et nominatur nominibus omnium creaturarum.
D
Theologi qui scripserunt sacras Scripturas, non solum Deo attribuunt prædicta nomina imposita a perfectioribus vel imperfectioribus suæ bonitatis participationibus aut participantibus; sed nominant supersplendentem et supernominabilem bonitatem a quibusdam apparitionibus, in templo aut alibi, illuminantibus mysteriorum revelatione doctores populi, ut Josue et alios judices, et Salomonem, et Prophetas, ut Moysen et Isaiam, secundum varias visionum congruentias et inspirationum efficacias. Et circumponunt ipsi formas et figuras humanas, aut igneas, aut electrinas; et laudant oculos ipsius, et aures, et cincinnos, et vultus, et manus, et posteriora, et dorsa, et alas, et brachia, et pedes; et circumponunt ei coronas, et thronos, et calices, et crateres, et quædam alia mystica. De quibus tractabimus in libro de Symbolica theologia. In hoc autem libro tractabimus nomina divina quæ ad præsens pertinent negotium: et respicientes ad ea quæ dicta sunt, tanquam ad quemdam canonem, procedamus in expositione divinorum nominum, secundum quod anagogice intelligenda; et inspiciemus spectacula sapientiæ quæ signantur nominibus divinis, per quæ invisibilia Dei cognoscuntur a suis contemplatoribus. Et hoc faciemus modesta et discreta investigatione promovente nos ad Dei contemplationem: quod generaliter docet et suadet sacra Scriptura. Et apponemus temperatas intelligentiæ aures reserationibus nominum divinorum, collocantes sacram doctrinam in sanctis discipulis (secundum divinam illam traditionem: Nolite sanctum dare canibus), et ipsa sancta subtrahentes irrisionibus indoctorum, et liberantes eosdem ab occasione impugnandi Deum. Tibi autem expedit hoc, ut dictum est, custodire, et non exportare divina ad aures indoctorum.39 Mihi autem det Deus laudare multas nominationes deificas Divinitatis innominabilis secundum naturam, sicut decet Deum, et non auferat verbum veritatis ab ore meo.
Footnotes
-
* provisis ↩
-
* quando ↩
-
* alias om. Quæ ↩
-
De Cœlesti hierarchia cap. xv. ↩
-
Ezech. 1, 4, 27; vii, 2. ↩
-
Eph. iii, 26. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
Prom. vi, 7. ↩
-
Prov. ix, 7. ↩
-
Job xiv, 12. ↩
-
Job xxiv, 13. ↩
-
Aet. v. 28, 29. ↩
-
Act. v, 38, 39. ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
Ezech. iii, 26. ↩
-
Ephes. vi, 19. ↩
-
Ps. cxviii, 43. ↩
-
Eccli. iii, 31. ↩
-
I Cor. II, 4. ↩
-
Reput. 11. ↩
-
Luc. XX, 36. ↩
-
1 Thess. IV, 16. ↩
-
Matth. vu, 6. ↩
-
1 Cor. ii, 4. ↩
-
* creatam ↩
-
Luc. xI, 13. ↩
-
* distribu- entia ↩
-
Ephes. m, 15. ↩
-
Luc. xx, 36. ↩
-
Ps. xvi, 15. ↩
-
I Thess. iv, 16. ↩
-
"quibuscumque ↩
-
Judic. 10, 17. ↩
-
Did. 10, 16. ↩
-
Ephes. 1, 22. ↩
-
Philipp. 10, 9. ↩
-
Eud. 1, 14. ↩
-
Matth. 6. ↩
Chapter 12 of 143