Skip to the text

Articulus 9

AD OPTIMUM REGIMEN UNIVERSI REQUIRI QUOD DEUS ET OMNI NOMINE CAREAT, ET OMNI NOMINE APPELLETUR.

SI ergo omnium causæ, et super omnia exsistenti, et innominabile adunabunt, et omnia eorum quæ sunt nomina : id est, « si » (pro quia) theologi « adunabunt », id est, simul attribuent, « causæ omnium et exsistenti super omnia », scilicet Deo omnibus altiori, « nomina » omnium « quæ sunt », id est nomina quorumdam de omnibus, vel nomina omnium secundum aliquem tropum aut modum, « et » etiam « innominabile », id est, eumdem dicunt innominabilem et ineffabilem esse ; ut diligenter sit universorum regnum, id est rector et rex cunctorum, seu activa regnatio, juxta illud : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum.1

Et circa eam sunt omnia, id est circa Deitatem, cupientia ab ea conservari. Unde et fertur in Psalmo :2 Synagoga populorum circumdabit te. Et ab ea ut causa, ut principio, ut fine dependentia, id est, a Deitate universa dependent, tanquam a « causa » et creatore, et ut a primo « principio » exemplari, et tanquam a causa finali. Quæ in Apocalypsi contestatur :3 Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Unde et Philosophus duodecimo Metaphysicæ dixit : Ab hoc ente dependent cœlum et terra, et tota natura universi.

Et ipsa, secundum Eloquium, est omnia in omnibus, secundum Apostolum :4 non quod ipsa sit omnium esse formale aut causa [formalis] substantiarum rerum, ut fuit quorumdam intolerabilis atque rudissimus error; sed dicitur omnia in omnibus, per causam et inclusionem omnium perfectionum, et tanquam conservator, dominator possessorque omnium, sine quo omnia nihil essent, et ut omnium finis. De quo in Genesi Abraham loquitur :5 Levo manum meam ad Dominum Deum possessorem cœli et terræ. Denique juxta Apostolum, Deus ipse operatur omnia in omnibus.6 Sic et Apostolus asserit :7 Omnibus omnia factus sum. Quanto magis Deus omnibus omnia factus est, et omnia in omnibus dici potest? Sic nempe et sanctus dixit Franciscus : Deus meus, omnia mea. Præterea, si homo recte dicitur omnis creatura, quia cum omnibus aliquid habet commune : quanto magis Deus dici omnia in omnibus potest? Nam et qui in eadem communitate habet multa officia, et per cujus manum ibi transeunt universa, dicitur ibi omnia in omnibus. Sunt quippe diversi tropi locutionum.

Et vere laudatur omnium substantia inchoativa, id est inchoator et primus productor substantiæ omnium, et quasi substantia substantians cuncta, quemadmodum dicitur forma omnia formans, nil prorsus informans, et consummativa, id est omnium efficienter perfectiva et completiva, et circumiens, id est, muniens omnia.8 Dominus enim in circuitu populi sui. Ipse etenim tanquam vere immensus, omnia intra se continet. Unde et murus vocatur in Isaia :9 Urbs fortitudinis nostræ101112

Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Custos: juxta illud, Custodiens parvulos Dominus; et alibi, Custos, quid de nocte? Qui item ait ad Jacob: Ero custos tuus quocumque perrexeris. Et pascens: qui pascit nos cibo multiplici, utputa sacramentali, materiali, spirituali, cœlesti. Qui et jumentis dat escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Quis enim præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habeant cibos? Et ad se ipsam convertens, id est, omnia ad se reducens et ordinans, tanquam ad summum et ultimum finem.

Et hæc adunans immensurabiliter et excelse, id est, cuncta quodammodo unum efficiens per reductionem eorum ad unum caput, rectorem ac principem. Hinc juxta Philosophum duodecimo Metaphysicæ, universitas specierum ac rerum se habet ad Deum sicut exercitus ad principem militiæ, seu ad regem. In exercitu autem est ordinatio duplex: una militum ac pugnatorum inter se; alia omnium illorum ad regem principemve militiæ. Sic autem Deus diversa creata adunat « immensurabiliter », id est imperscrutabiliter nobis, qui hanc rerum colligantiam, coordinationem, coadunationem, discutere, perscrutari, cognoscere, eloqui non valemus in speciali, quia nec specierum essentiales differentias novimus. Et ut in Ecclesiastico legitur: Pauca vidimus operum ejus, et majora his abscondita nobis sunt. « Et excelse », id est, etiam egregie et sublimiter fecit hoc. Hinc theoremate vicesimo primo loquitur Proclus: Omnis ordo ab unitate incipiens, procedit in multitudinem unitati coelementalem, et omnis ordinis multitudo ad unam reducitur unitatem: propter quod et una colligatio et unus ordo totus ab unitate in multitudinem habet descensum.

Non enim continentiæ, aut vitæ, aut consummationis causa tantum est, ut a sola hac aut altera providentia supernominabilis bonitas nominaretur: id est, increata « bonitas » Dei, « innominabilis » et super omne nomen exsistens, « non est » solum « causa continentiæ », id est conservationis, « aut vitæ », vel perfectionis hujus aut illius, « ut nominaretur » bonitas aut « providentia » solum ab ista vel illa efficientia sua. Omnia vero simpliciter et indefinite in se ipsa quæ sunt præambiens, perfectissimis unius suæ et causalissimæ providentiæ bonitatibus, et ex omnibus quæ sunt, harmonice laudatur et nominatur. Hoc est: Bonitas summa « præambiens », id est præincludens, et habens « in se ipsa simpliciter et indefinite », id est indeterminate, sine exceptione « omnia quæ sunt »: quæ sunt in ea causaliter, idealiter ac viventer, juxta illud, Quod factum est, in ipso vita erat; « laudatur et nominatur harmonice », id est proportionaliter, consonanter, dulciter ac decenter ex « bonitatibus perfectissimis », id est ex effectibus valde perfectis et optimis, « providentiæ suæ unius et causalissimæ », quæ scilicet providentia in se ipsa est una, simplex, causalissima et æterna, et ex universis suis causatis præclarius consideratur, laudatur ac nominatur, quantum fieri potest: non tamen, sicut ipsa prædignior est, in immensum.

Hinc sicut ex proportione et magistrali tactu chordarum in cithara dulcis resonat symphonia, ita ex omnium operum Dei ordinata ac perita consideratione, consurgit præclara ac suavissima Dei laudatio et attributorum ipsius, quæ simul refulgent in Dei effectibus. Etenim bonitas Dei operata est sapienter ac omnipotenter, sapientia Dei operata est benevole et potenter, potentia quoque Dei operata est sapienter ac benevolenter. Recte ergo dixit Psalmista: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Et in Ecclesiastico scriptum est: Gloria Dei plenum est opus ejus; nonne Dominus fecit Sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabilis in gloria sua?

Ps. xvi, 6.

Ps. xvi, 11.

Ps. xvi, 13.

Ps. xvi, 15.

Ps. xvi, 17.

Ps. xvi, 19.

Ps. xvi, 21.

Eccli. xvi, 26.

Eccli. xvi, 28. ma « præambiens », id est præincludens, et habens « in se ipsa simpliciter et indefinite », id est indeterminate, sine exceptione « omnia quæ sunt »: quæ sunt in ea causaliter, idealiter ac viventer, juxta illud, Quod factum est, in ipso vita erat; « laudatur et nominatur harmonice », id est proportionaliter, consonanter, dulciter ac decenter ex « bonitatibus perfectissimis », id est ex effectibus valde perfectis et optimis, « providentiæ suæ unius et causalissimæ », quæ scilicet providentia in se ipsa est una, simplex, causalissima et æterna, et ex universis suis causatis præclarius consideratur, laudatur ac nominatur, quantum fieri potest: non tamen, sicut ipsa prædignior est, in immensum. est una, simplex, causalissima et æterna, et ex universis suis causatis præclarius consideratur, laudatur ac nominatur, quantum fieri potest: non tamen, sicut ipsa prædignior est, in immensum. operata est sapienter ac omnipotenter, sapientia Dei operata est benevole et potenter, potentia quoque Dei operata est sapienter ac benevolenter. Recte ergo dixit Psalmista: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Et in Ecclesiastico scriptum est: Gloria Dei plenum est opus ejus; nonne Dominus fecit Sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabilis in gloria sua?

Joann. 1, 3, 4.

Ps. xvi, 5.

Eccli. xvi, 16, 17.

Footnotes

  1. Ps. cxlIV, 13. ↩

  2. Ps. vii, 8. ↩

  3. Apoc. xxii, 13. ↩

  4. I Cor. xv, 28. ↩

  5. Gen. xiv, 22. ↩

  6. I Cor. xii, 6. ↩

  7. I Cor. ix, 22. ↩

  8. Ps. cxxiv, 2. ↩

  9. Is. xxvi, t. ↩

  10. Is. xxvi, 1. ↩

  11. subsistentia; continens ↩

  12. Sic igitur; enti ↩

Chapter 11 of 143