Articulus 7
DE MODO DEUM NOMINANDI DUPLICI, PER ABLATIONEM SCILICET ET POSITIONEM.
Et si melior est omni ratione et omni scientia, id est, quia præstantior est infinite « omni ratione » creata, ac « omni scientia » dependente, et super intellectum universaliter et essentiam collocatur, id est, omni intellectu atque natura absolute sublimior est.
Omnium quidem quum sit acceptiva, et comprehensiva, id est, universorum cognitionem et perfectionem in se continens et includens, nil prorsus aliunde aut ab extra suscipiens, quum sit actus purus. Et præapprehensiva, omnia enim ab æterno prænoscit, juxta id Ecclesiastici: Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita; et in Psalmo: Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti, et omnes vias meas prævidisti. Omnibus autem per se universaliter incomprehensibilis est.
Certe, ut ait Salvator, Ex abundantia cordis os loquitur. Sic et ferventissimus iste Dionysius zelo divini honoris vehementissime succensus, superbenedictissimum Deum toto conatu extollit, et reextollit, ac superextollit, eumdem sensum frequenter resumens, ad inculcandum cordibus nostris incomparabilem, incomprehensibilem et superinfinitam excellentiam Dei, ut nos ad ipsius admirationem, cultum, timorem, contemplationem, fervidum incessabilemque inducat amorem; ac simul per hoc perniciosum condemnans errorem philosophorum quorumdam, dicentium quod Deus non sit in se ipso simpliciter ac perfectionaliter infinitus, nec universorum fontale ac effectivum principium, sed summa quædam intelligentia et causa rerum conservativa, prout in Quodlibetis suis Henricus recitat satis prolixe, affirmans Aristotelem hoc ipsum sensisse. Verum super Sententias, præsertim super secundum Sententiarum, copiose et evidenter ostendi ex verbis et documentis ipsius Philosophi, summum et ingeniosissimum illum philosophum nequaquam tam ruditer deviasse aut delirasse, potissime quum et commentator ejusdem, qui inter expositores ipsius Græcos et Arabes melius videtur Aristotelem intellexisse, libro de Substantia orbis palam testetur nunquam fuisse intentionem Aristotelis dicere, quod cœlum sit a Deo solum per conservationem, et non etiam per veram emanationem atque realem productionem.
Et neque sensus ejus est, neque phantasia, neque opinio, neque nomen, neque verbum, neque tactus, neque scientia. Certum est quod nullum horum competat vel insit purissimo et immaterialissimo Deo, nisi quod scientia suo modo competit ei, quæ est ejus essentia. Nihilo minus constat quod nec sensu nec phantasia possit attingi, quum sensus et phantasia sint vires sensitivæ organicæ, quæ immateriale objectum attingere nequeunt. Variæ tamen opiniones erroneæ fuerunt de Deo; sed ipse nec opinione valet neque scientia comprehendi. Hinc libri de Causis sexta propositione in commentario habetur: Res non cognoscitur neque narratur nisi ex causa sua. Quum ergo res est causa tantum, non scitur nec narratur, neque consequitur ipsam loquela. Quod est quia narratio non fit nisi per loquelam, et loquela per intelligentiam, et intelligentia per cogitationem, et cogitatio per meditationem, et meditatio per sensum. Causa autem prima est super omnia ista, nec cadit sub aliquo horum. Unde et Proclus in Elemen-
Eccl. xxiii, 29.
Ps. cxxxviii, 3, 4.
Matth. xii, 34. tatione sua theologica, theoremate centesimo vicesimo tertio, fatur: Esse divinum neque opinabile est, neque meditabile, nec intelligibile; neque opinio est ipsius, nec scientia, nec mens, neque intelligentia.
Quomodo ergo de divinis nominibus a nobis actitabitur sermo sine vocabulo? quasi dicat: Quomodo compilabo librum de divinis nominibus, quum Deus non habeat nomina neque vocabula? Et super nominationem superessentiali Deitate autem, id est, demonstrato quod superessentialis Deitas sit omni nominatione sublimior. Ad quod consequenter respondet:
Sed quia (quod diximus quum theologicos characteres exposuimus) unum incognitum, superessentiale, per se optimum, quod quidem est, trinam unitatem dico, ἡριθεν et ἡρυιγθεν, neque dicere neque intelligere possibile est:1 hoc est, « unum » est ens « incognitum, supersubstantiale, optimum per se, quod » vere « est: quod diximus », id est de quo tractavimus in libro de Divinis characteribus, « quum exposuimus characteres theologicos », id est, dum declaravimus pro posse proprietates relativas per quas distinguuntur divinæ et increatæ Personæ, quæ nobis ineffabiles et incomprehensibiles sunt, imo nec ab angelis sanctis comprehendi valent aut exprimi perfecte aut digne, prout in se consistunt; nec nos capere possumus essentias illas angelicas. Hinc subditur:
Sed et sanctarum virtutum angelicæ unitates, quas sive speculativas sive acceptivas oportet dicere superincognitæ et superlucentis bonitatis. Hoc est: « Unitates angelicæ », id est angeli sancti ac simplices, qui ob suam simplicitatem dicuntur quædam unitates, quia sunt simplices formæ per se subsistentes: unde appellantur substantiæ separatæ. Quæ sunt « virtutum sanctarum », quia magnarum sunt potentiarum (juxta illud:2 Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute), et virtutibus sanctis infusis plenæ sunt a creationis exordio. Quas mentes angelicas
A « oportet » nos « dicere » vel contemplativas esse vel susceptivas « bonitatis » divinæ ac summæ: quæ est superincognita, quia nec illæ mentes, quæ sunt quasi totaliter oculus, queunt eam comprehendere plene, imo a perfecta ejus comprehensione deficiunt infinite, quemadmodum in infinitum inferiores sunt intellectivæ virtutis et actualitatis quam Deitas ipsa seu Trinitas adoranda, quæ taliter sibi soli est nota; estque superlucens, et infinita claritate, limpiditate, puritate, suavitate et amœnitate, in se ipsa superdeliciosissime splendens et fragrans. Hæ, inquam, mentes supernæ et arcanæ sunt, id est secretæ, et incognitæ nobis, cognitione quæ est a priori, et cognitione distincta ac quidditativa, quia earum proprias et essentiales differentias ignoramus. Ex quibus verbis posset accipi argumentum quod intellectus humanus non valeat intelligere in hac vita substantias separatas. Quod tamen quomodo posset quis solvere, dictum est alibi. Et solis ipsis subsistunt super scientiam angelicam dignis suis angelis.
His deiformes angelica imitatione, quantum licet coadunati animi: hoc est, « animi », id est intellectus humani, « coadunati », id est aggregati seu unum effecti, « his » id est cum mentibus perfectis, cœlestibus, contemplativis, « quantum licet », id est, prout possibile est, utputa « imitatione angelica », id est participando et imitando pro posse perfectionem contemplationemque angelorum, « deiformes » sunt, id est Deo conformes ac multum divini per unitivam Dei cognitionem qua soli Deo intenti sunt, elevatione pura supergrediendo cuncta creata, etiam angelos sanctos. Hinc additur: quoniam secundum omnem intellectualem operationem requiescunt, id est, ab omni speculatione intellectiva circa creata cessant et repausant, et actione mentali in Creatore quiescunt, obdormiuntque in dilecto.
Talis quum sit deificatorum animorum ad summum lumen unitas, id est, dum mentes deificatæ uniuntur lumini increato tam abstracte ac pure, ita quod nil creatum advertunt aut apprehendunt, laudant ipsum potissime per omnium quæ sunt ablationem, id est per omnium citra ipsum exsistentium abnegationem, imo per remotionem universorum ab ipso, prout ipsi ea capere, apprehendere aut intelligere queunt, eo quod ipse superfelicissimus et superexcellentissimus et incomprehensibilissimus Deus, universa et singula penitus ac omnifarie infinite excedat, nec quidquam cum ipso conveniat specie, genere, aut categoria.
Ex hoc vere et supernaturaliter illuminati, id est, ex hujuscemodi Dei contemplatione sunt præclarissime illustrati, et ad altiorem hujus vitæ contemplationem perducti atque erecti, ex beatissima cum ipso unione. Hæc quippe cognitio unitiva, abnegativa, æstuantissima, transformativa, ecstatica, appellatur mystica theologia: de qua libro sequenti pro posse tractabitur.3 Estque unio ista « beatissima », id est valde beata, quoad statum peregrinationis præsentis. In qua unione quo mens supersanctissimum Deum limpidius contemplatur, eo certius conspicit ipsum prorsus incomprehensibilem esse: idcirco per omnium ablationem ab ipso laudat eumdem. Quo constat quod præsumptuosus et superbus ille hæresiarcha Eunomius, qui dixit se Deum perfecte et plene cognoscere seu comprehendere, ad præfatam hanc Dei cognitionem seu mysticam theologiam nunquam pervenit; sed potius fidelis et humilis ille David, qui grata mente confessus est Domino: Mirabilis facta est scientia tua ex me;4 confortata est, et non potero ad eam.
Quia omnium quidem est quæ sunt, causale, id est, quoniam Deus « est causale » principium et creator omnipotens universorum « quæ sunt » citra et præter ipsum; ipsum autem nihil, id est, hoc primum principium non est quidquam illorum quæ nos concipere aut exprimere secundum quod sunt, possumus, ut omnibus quæ sunt, superessentialiter exaltatum, id est tanquam incomparabiliter eminens universis, quæ omnia ejus comparatione sunt tanquam nihilum et inane, præsertim quantum ad suum esse et vivere naturale.5
Igitur superessentialitatem divinam, qualis est superbonitatis supersubsistentia, neque ut verbum, aut virtutem, neque ut animum, aut vitam, aut essentiam, laudare est justum: id est, nec « justum » nec condecens « est laudare » aut affirmare « superessentialitatem divinam », id est Deum superessentialem, « qualis est superbonitatis supersubsistentia », id est, qualis sit per suam propriam bonitatem vel potius superbonitatem supersubsistentem, id est, in infinitum sublimius atque perfectius subsistentem, aut aptius per se entem, « neque ut verbum, aut virtutem », id est, non sic, ut laudetur aut esse dicatur verbum, aut virtus, aut animus, aut vita, sive essentia.
Et hoc dico, secundum quod nos nomina ista, seu res significatas per ea, capere possumus. Verumtamen ea sumendo secundum quod ex natura sua res ipsa significata se habet et nomina ipsa accipi possunt, sic nomina ista et significata per ea, propriissime itemque verissime Deo conveniunt, imo et ita ei solummodo, quod comparatione ipsius non conveniunt aliis. Sic etenim ipse solus dicitur esse et vivere, et ens ac vita, essentia, intellectus, virtus, potestas ac verbum, loquendo de unigenito Filio, prout infra, potissime super mysticam theologiam, ipso præstante, diffusius exponentur, et supra frequenter est tactum, et super primum Sententiarum est introductum.6 Hinc supra illud Joannis, In principio erat Verbum, scripserunt viri catholici, quod inveniri non potuit convenientius nomen ad designandum Unigenitum Patris, et generationem ejus æternam, intellectualem ac immanentem, quam hæc dictio, Verbum. — Denique, si ista sincere intelligis, grandem et evidentem habes introitum ad intelligendum pro maxima parte ea quæ in libris divini et magui Dionysii de Deo dicuntur. Resolutio namque illorum in paucis consistit. Istud ergo est sane ac clare intelligendum, memoriterque tenendum.
Nulla enim eorum quæcumque sunt, super omnem veritatem veritate dicitur: hoc est, Deus non dicitur nec est ullum « eorum quæ sunt » per modum nobis comprehensibilem, qui Deus est « super omnem veritatem ».
Sed ut omni habitu, motu, vita, phantasia, opinione, nomine, verbo, virtute, intelligentia, essentia, statu, collocatione, unitate, summitate, multitudine, omnibus quæcumque sunt exsistentia, supereminenter remotam: id est, Deitatem laudare debemus tanquam eminenter « remotam », superexaltatam, distantem, distinctam, ab « omni habitu, motu, vita, phantasia, opinione », et ceteris jam expressis, prout a nobis apprehendi queunt, et creaturis attribuuntur. Porro quædam istorum, videlicet habitus, motus, phantasia, opinio, multitudo, nequaquam conveniunt proprie Deo.
Quomodo vero ut bonitatis exsistentia, ipsius esse omnium quæ sunt est causa optima principalis Divinitatis providentia, ex omnibus causatis laudandum : id est, per modum laudis divinæ nunc exprimendum est qualiter « esse ipsius » Dei, « ut exsistentia bonitatis », id est tanquam exsistens bonitas summa, « est optima causa omnium quæ sunt », non naturali necessitate, juxta philosophos, sed « providentia » Deitatis superprincipalissimæ ac superliberalissimæ (juxta verbum Psalmistæ : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit), « ex » ipsis « causatis », id est, ex rebus creatis sumenda est laudatio seu nominatio atque descriptio ista, quia in hac vita ex suis effectibus Deum cognoscimus, non ex immediata, clara et objectali sui ipsius intuitione.7
Quoniam et circa ipsam omnia, id est, cuncta creata sunt circa Creatorem tanquam eorum conservatorem, sine cujus manutenentia nec ad momentum possent subsistere. Ideo naturaliter inclinantur et tendunt in ipsum, et ei suo modo cohærent, quoniam naturaliter appetunt esse et permanere: unde et contrariis suis ac corruptivis pro posse resistunt. Ideo dicunt Philosophi: quo processio, ad id conversio.8 Et propter ipsam. Ipsa namque est omnium causa finalis. Propter quod in Proverbiis Salomon dixit: Omnia propter se ipsum operatus est Dominus; et in Ecclesiaste:9 Fecit Deus omnia opera sua ut timeatur.
Et ipsa est ante omnia causalitate, æternitate, ac dignitate, et omnia in ipsa constituta sunt, hoc est in voluntate et dispositione ipsius, ut in libro Esther dicitur: Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita.10 Et ejus essentia, omnium est ad esse deductio, id est, divina « essentia est » activa « deductio » universorum, hoc est causa adducens cuncta, « ad esse », quoniam vocat ea quæ non sunt quasi sint, et substantia, id est causa substantiæ ac subsistentiæ rerum, juxta illud Sapientiæ:11 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?12 aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
Et ipsam omnia desiderant, ut causam conservativam, ac ultimum finem summumque bonum. Siquidem bonum est quod omnia appetunt: hinc bonum et finis coincidunt. Etenim omnium Conditor unicuique rei impressit naturalem inclinationem ad proprium finem, quem appetendo, et in quem tendendo, dicuntur appetere ultimum finem et summum bonum, cujus participatio quædam est, bonum particulare ac proprius finis. Deitatem ergo « desiderant omnia », diversa diversimode, sicut subjungitur: intellectualia quidem et rationabilia, scienter, videlicet angeli et homines, qui per vires intellectuales Deum apprehendunt et cupiunt; subjecta vero his, sensibiliter, id est sensitive, videlicet irrationalia: de quibus in Psalmo, Omnia subjecisti sub pedibus ejus;13 et in Genesi, Dominamini piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis terræ.14 Et alia, se- cundum vitalem motum, id est, quædam desiderant summum bonum vitaliter, ut vegetativa, et essentialem et conditionalem necessitudinem, id est, quædam appetunt summum bonum naturali cupidine, id est ex conditione suæ naturæ, ut inanimata. Hoc est quod theoremate tricesimo nono Proclus testatur : Omne ens substantialiter tantum convertitur, aut vitaliter, aut etiam cognitive. Qui denuo fassus est : Bonum est salvativum omnium entium ; propter quod appetibile est omnibus.
Footnotes
Chapter 9 of 143