Skip to the text

Articulus 6

DEUM IN HAC VITA OBSCURE PER SYMBOLA COGNOSCI, IN CŒLIS VERO CLARE IN SE VIDERI, A NULLA AUTEM CREATURA PERFECTE COMPREHENDI.

HÆC et nos didicimus, nunc quidem rationabiliter nobis per sacra velamina Eloquiorum et hierarchicarum traditionum humanitatis, id est, ista quæ vobis catholice scribimus, « nos didicimus rationabiliter nobis », id est modo nostræ naturæ convenienti et apto, utputa « per sacra velamina Eloquiorum », id est per descriptiones datas in Scripturis sub sensibilibus formis et similitudinibus, « et humanitatis traditionum hierarchicarum », id est ecclesiasticorum documentorum, mysteriorumque Christi et sacramentorum ipsius :1 quia ut patuit, impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi circumvelatum variis formis sensibilium rerum. Unde subjungitur :

Sensibilibus quidem invisibilia, et his quæ sunt superessentialia circumvelantis, et formas et similitudines carentibus formis et similitudinibus circumcomponentis : hoc est, « humanitatis » Christi seu benignitatis divinæ circumcomponentis invisibilibus sensibilia, ut per sensibilia insensibilia et invisibilia designentur et intelligantur, « et circumvelantis superessentialia », id est æterna et divina, ut superpræstantissimam Trinitatem, « his quæ sunt », id est per variabilia et creata : sicut quum Pater æternus in Daniele describitur per Antiquum dierum cujus capilli veluti lana munda ;23 « et » item « circumcomponentis formas et similitudines » materiales « carentibus », id est his qui carent, talibus « formis » : ut quum angeli describuntur in formis juvenum pennatorum, sicut in Isaia. Et supernaturalem et non figuratam simplicitatem, varietate partitorum symbolorum et multiplicantis et præfigurantis :4 hoc est, præfatæ humanitatis « multiplicantis et præfigurantis », id est, multipliciter ac figuraliter significantis, summam Dei « simplicitatem » prorsus infiguratam, utputa non extentam, nec quantam, « varietate symbolorum partitorum », id est per varia symbola et materialia entia, immaterialium designativa : ut quum de supersimplicissimo et incircumscriptibili Deo scriptum est in Job, Excelsior cœlo est, longior terra mensura ejus, et latior mari;5 in Isaia quoque, Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum.6 Hæc facit humanitas (id est benignitas) Dei, condescendens imbecillitati nostri intellectus non valentis nunc immaterialia, simplicissima, infigurata illa, in sua puritate ac simplicitate concipere. De hoc dictum est copiose super Angelicam hierarchiam.

Quum autem incorruptibiles et immortales facti fuerimus, et christiformi et beatissima recipiemur quiete, semper cum Domino (juxta Eloquium) erimus.7 Sic enim Apostolus ad Thessalonicenses : Simul, ait, rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Quando dicturus est Christus electis : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.8 De hac requie christiformi perpetua dixit ipse discipulis :9 Vado parare vobis locum, et iterum venio, et assumam vos ad me ipsum ;10 et, Gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Istud, quantum ad animam, conceditur sanctis mox post peregrinationis hujus curriculum.

Visibilis quidem ipsius divinæ manife- stationis in castissimis contemplationibus repleti, id est, post vitam hanc impleti seu implendi « contemplationibus castissimis », id est mundissimis, quibus nihil adulterinæ aversionis, reflexionis, distractionis miscetur, « manifestationis ipsius visibilis », quando videlicet post resurrectionem glorificati, videbimus Christum in sua glorificatissima humanitate. Vel, « repleti » divine manifestationibus, id est claris adspectibus, « ipsius visibilis », id est Christi in gloriosissima sua humanitate, qua exterior homo miro gaudio reficietur. B Manifestissimis splendoribus nos circumlustrantis. Tunc etenim erunt tres radiantissimæ dotes in anima, et quatuor pulcherrimæ dotes in corpore, quibus electi erunt undique perlustrati, circumlustrati et illustrati, juxta illud Isaiæ: Implebit splendoribus animam tuam; et, Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.11 Sicut discipulos in illa divinissima transformatione, id est, sicut tres Apostolos circumfulsit claritas ingens in Christi transformatione. Unde Matthæus ait:12 Transfiguratus est Jesus ante eos, et resplenduit facies ejus sicut sol.

Invisibilem autem ipsius illuminationem impassibili et immateriali intellectu participantes, id est, claram, facialem et beatificam visionem et illustrationem a Christo suscipientes, intellectu jam totaliter expurgato, spiritualizato, et deificato:13 quando nequaquam gravabimur corpore; quando cognoscemus sicut et cogniti sumus, et implebitur illud Apocalypsis: Servi Dei videbunt faciem ejus, et regnabunt in sæcula sæculorum. Et super intellectum unitatem, id est unionem cum Deo perfectam, inavertibilem, consummatam: quæ tanto major tunc erit, quanto eum ardentius et inæstimabilius et indesinentius diligent: ideo erit unitas « super intellectum », hoc est tam intima, quod id in præsenti nec capere possumus, nec effari, sicut et pax Christi, teste Apostolo, exsuperat omnem sensum.

Insuper apparentium radiorum ignotis et beatis experimentis, id est, tunc etiam participabimus, affluemus, exsultabimus et afficiemur beatificis ac suavissimis experientiis, gustibus, sentimentis luminum supernorum, nobis modo incognitis et inexpertis, quoniam oculus non vidit, nec auris audivit, nec intellectus nunc capere potest, quæ præparavit Deus diligentibus se.14 In divinorum imitatione supercœlestium animorum, id est instar angelorum sanctorum. Sicut angeli enim (ut Eloquiorum veritas ait) erimus, id est similes angelis gloriosis, et ad eorum ordines juxta diversitatem meritorum assumpti, et filii Dei, resurrectionis filii sunt.15 Sic enim in Matthæo legimus:16 In resurrectione non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei.17

Nunc autem, ut nobis possibile, necessariis quidem in divina symbolis utimur, id est, in statu præsenti, per sensibilia signa atque similia, ad divina et invisibilia proficiscimur.18 Unde et Christus in Evangelio frequenter per talia nos informat. Et ex ipsis iterum in simplam et unitam invisibilium contemplationum virtutem proportionaliter intendimus: id est, quum visibilibus uti cœperimus ad invisibilia cognoscenda, tunc mox ipsa visibilia transcendendo, dimittimus ea, sicque nos ad immaterialia elevando, « intendimus » et transimus « proportionaliter », juxta quod possumus, et prout sensibilia symbola illa aptiora fuerint, ad speculandum in illis et ex illis divina objecta, reducendo nos introrsum ad « virtutem simplam et unitam », id est ad sapientiæ claritatem et caritatis ardorem, atque ad mentis recollectionem et stabilitionem in Deo, distractionibus et imaginationibus vanis, passionumque motibus et cunctis inquietationibus mentis, prorsus abjectis.

Et post omnem secundum nos deiformium intelligentiam, resecantes nostras intellectuales operationes, id est, post omnem considerationem divinorum nobis possibilem modo humano, « resecantes », id est, supergredientes ac relinquentes, proprios actus interiores, non ipsos non habendo, sed non apprehendendo nec attendendo, in superessentialem radium, secundum quod justum est, nos immittemus, id est, aciem mentis nostræ infigemus in lumen increatum, secundum quod decens est, cum reverentia et sobrietate;19 vel potius, prout præventi aut sursum tracti aut rapti fuerimus, juxta apostolicum illud:20 Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.

In quo omnes fines omnium cognitionum superarcane ante substituti sunt, id est, in quo ab æterno idealiter et cognitive præexstiterunt consummationes et « fines » cunctarum « cognitionum », imo et universorum actuum et desideriorum rectorum; quem neque intelligere possibile est, neque dicere perfecte, pure et plene, sicuti in se ipso consistit, neque omnino quoquomodo contemplari, id est, non est possibile ipsum in vita hac intueri sincere prout in propria majestate ac gloria residet, propter quod ab omnibus ipse remotus sit, id est ab omnibus distans in infinitum, non loco, sed supereminentia et excessu perfectionis immensæ.21 Verum tamen Apostolus ait in Actibus: Non longe est ab unoquoque nostrum, in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.2223 Ipse quoque per Jeremiam loquitur: Putasne Deus e vicino ego sum, et non Deus de longe?24 numquid non cœlum et terram ego impleo?25 Verum ista faciliter concordantur, quoniam ipse est in omnibus et ubique per essentiam, præsentiam et potentiam: in omnibus, non inclusus; extra omnia, non exclusus: qui et essentiis rerum illabitur, et infra terminos essentiarum continetur, non finitur. Et superincognitus, cognitione quid est: imo sicut notissimum est quia est, sic ignotissimum est quid est.

Et omnium quidem essentialium cognitionum et virtutum summitates, simul et omnes superessentialiter in se ipso præambientem, hoc est, cognoscimus « præambientem », id est, ab æterno in se includentem et comprehendentem in se, B « summitates », excellentias, perfectiones, « cognitionum essentialium » id est principalium, vel rationum ac definitionum quidditativarum, quæ admodum paucis sunt cognitæ, quum asserat Damascenus species specialissimas angelorum soli Creatori cognitas esse; sic et omnium virtutes ei sunt notæ, virtutumque summitates. Omnibus vero incomprehensibili virtute etiam supercælestibus animis supercollocatum, id est præminentem ac præsidentem: propter quod sæpius in C Scripturis dicitur superexaltata.

Si enim scientiæ omnes exsistentium sunt, id est, quum cunctæ scientiæ circa realia objecta versentur, præsertim reales scientiæ: scientiæ tamen humanæ potius sunt de rebus quoad esse essentiæ, quod est esse quidditativum, quam quoad esse exsistentiæ, quod est proprie suppositorum, mutationique subjacet; et in ea quæ sunt finem habent, id est, circa entia atque in entibus terminantur: ipsa omnium essentia summa, puta divina essentia, et ab omni scientia est remota, id est, « ab omni scientia » creaturæ est elongata per excessum et incomprehensibilitatem.2627

Footnotes

  1. De Caiusti Koenigstius sup. I, 4, 2. ↩

  2. Dux, vi, 2. ↩

  3. Dan. vii, 9. ↩

  4. Is. vi, 2. ↩

  5. Job xi, 8, 9. ↩

  6. Is. lxvi, 1. ↩

  7. 1Thess. iv, 16. ↩

  8. Matth. xxv, 34. ↩

  9. Joann. xiv, 2, 3. ↩

  10. Joann. xvi, 22. ↩

  11. Matth. XIII, 43. ↩

  12. Matth. XXV, 30. ↩

  13. Matth. XVII, 2. ↩

  14. 1 Cor. II, 9. ↩

  15. 1 Cor. XIII, 12. ↩

  16. Philipp. IV, 7. ↩

  17. Matth. XXII, 30. ↩

  18. Is. LVIII, 11. ↩

  19. Apoc. XXII, 4, 5. ↩

  20. II Coe. 10, 18. ↩

  21. Dan. 10, 1 passim ↩

  22. Act. 10, 27, 28. ↩

  23. Act. xvii, 27, 28. ↩

  24. Act. 10, 21, 24. ↩

  25. Jer. xxiii, 23, 24. ↩

  26. Dan. iii passim ↩

  27. II Cor. iii, 18. ↩

Chapter 8 of 143