Skip to the text

Articulus 8

ELUCIDATIO PARTIS PRIMÆ CAPITULI HUJUS SECUNDI : DE BAPTISMI NATURA, ET QUOD EJUS MYSTERIA NON SINT PROFANIS TRADENDA.

POSTQUAM præcedenti capitulo tractavit Theologus de ecclesiastica hierarchia in generali, et de respectu ejus ad suum effectivum principium, quod est superaltissima Trinitas, unus et simplicissimus Deus, et qualiter ab hierarchia angelica distinguatur; hic jam in isto capitulo tractat de ea quoad quosdam speciales actus ipsius, potissime illos quos in quibusdam sacramentis exercet. Et primo de ejus actibus in Baptismo, qui est janua sacramentorum, et ostium ingressionis in militantem Ecclesiam seu ecclesiasticam hierarchiam.

Itaque ait : Dictum est igitur a nobis sacre, id est religiose et per applicationem ad Deum, quomodo ipsa est secundum nos hierarchiæ interpretatio, id est, quæ sit significatio, intentio, seu ratio « hierarchiæ secundum nos ». Hoc quippe expressum est tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo, ac breviter tactum capitulo præcedenti, et nunc quoque brevissime repetitur : utpote ad Deum nostra, quantum licet, et similitudo et unitas, id est assimilatio ac unio ecclesiasticarum personarum cum Deo, prout possibile est ac decens, ita quod istud est formale in communi hierarchiæ descriptione. Ipsa vero hierarchia realiter est sacer principatus seu congregatio rationalium atque fidelium personarum, sicut Ecclesia.

Hujus autem, ut divina docent Eloquia, piissimorum mandatorum dilectionibus et sacris actionibus jucunde perficimur : id est, nos formaliter « perficimur », et virtuose agendo perficimus nos ipsos, Deo principaliter operante et auxiliante, « jucunde », id est delectabiliter, « dilectionibus et actionibus sacris mandatorum piissimorum hujus », id est exsecutionibus et exercitationibus interioribus ac exterioribus caritativis præceptorum quæ data sunt desuper ecclesiasticæ hierarchiæ : quorum prima duo sunt de dilectione Dei et proximi. Suntque præcepta piissima, quia piissime data, juxta illud Psalmi, Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via; et quia ad cultum Dei atque ad inhæsionem cum Deo internam nos ordinant ac inducunt. Unde in libro Job, secundum antiquam translationem, habetur : Ecce cultus Dei ipsa est pietas. Hinc patet, quod perfectio consistit in actibus potius quam in habitibus virtutum, quum et habitus ordinentur ad actus, et felicitas dicitur optima operatio virtutis dignissimæ. Denique recte ait, « jucunde perficimur » : quoniam actionibus virtutum delectationes sunt junctæ ac mixtæ, et juxta Philosophum, signum virtutis est delectatio in opere. Propter quod in Proverbiis dicitur : Gaudium est justo facere judicium. Et Tullius protestatur : Virtus est habitus rationi consentaneus, in modum naturæ delectabiliter operans. Quod potissime verum est de virtutibus, tam infusis quam acquisitis, in viris exercitatis, in quibus per usum exercitiumque virtutum, inclinationes contrariæ et vitiorum reliquiæ, scilicet pronitas seu inclinatio ad peccandum, debilitas quoque resistendi tentationibus et peccatis, ablatæ sunt. — Insuper, piissima mandata ecclesiasticæ hierarchiæ, intelligi possunt statuta et jussiones data fidelibus ab Ecclesia : quæ delectabiliter observantur, quando in consuetudinem convertuntur.

Matth. xxii, 37-39.

Ps. xxiv, 8.

Job xxviii, 28.

Prov. xxi, 15.

Quod consequenter probat auctoritate Scripturæ. Servabit enim, inquit, diligens me verbum meum : id est, Christus apud Joannem loquitur, Si quis diligit me, sermonem meum servabit;1 et Pater meus diliget eum secundum præsentem justitiam : quod si prædestinatus est, diligit eum invariabiliter secundum prædestinationem æternam; et ad eum veniemus per divinorum munerum incrementum, et mansionem apud eum faciemus per gratiosam inhabitationem : quoniam Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.

Consequenter describit Baptismum : Quoddam ergo est principium sanctissimorum mandatorum sacræ actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans animales nostros habitus, ad supercœlestis quietis anagogen nostrum iter faciens, sacræ et divinissimæ nostræ regenerationis traditio. Hoc est : « Traditio », id est sacramentum Baptismi, seu ipse Baptismus nobis traditus et collatus, « regenerationis nostræ sacræ et divinissimæ », id est, per quam spiritualiter renascimur nativitate sancta et valde divina: quia per eam adipiscimur esse gratuitum, supernaturale, divinum, utputa gratiam gratum facientem, et caritatem atque characterem, sicque efficimur adoptivi filii Dei, ac heredes regni cœlestis, prout apud Joannem Veritas protestatur :2 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.3 Hic Baptismus « est quoddam principium sacræ actionis », id est meritoriæ conversationis. Quemadmodum enim in naturalibus præexigitur forma substantialis, seu esse naturale specificum, et ex illo mox profluit actio; ita et in spiritualibus primo oportet intellectualem seu rationalem naturam constitui in esse supernaturali divino ac deiformi, ad meritorie agendum idoneo : quod fit per gratiam gratum facientem, ex qua, mediante fide et caritate, oritur actio virtuosa. Sacræ, inquam, actionis « mandatorum sanctissimorum », quæ imperant ut bene agamus, et virtuose vivamus : quæ mandata sanctissima potissime sunt duo caritatis præcepta, in quibus tota lex pendet et Prophetæ.45 Principium, dico, « formans », id est, perficiens et actuans, « habitus nostros animales », id est vires naturales operativas, et habitus primorum principiorum eis connatos, seu etiam naturales virtutes, acquisitas, morales, « ad opportunitatem », id est aptitudinem et habilitatem, « susceptivam », id est amplexativam et exsecutivam, « eloquiorum divinorum aliorum », id est verborum sacræ Scripturæ docentium, exhortantium, et dirigentium nos ad omne bonum, « et actionum sacrarum », quæ sunt oratio, Dei laudatio et contemplatio, compunctio, prædicatio, correptioque peccantium, et misericordiæ actus, ac consimilia opera; « faciens iter nostrum », id est, viam et vitam peregrinationis nostræ præsentis dirigens, excitans ac elevans, « ad anagogen », id est sursumductivam speculationem, adpirationem ac ferventissimam appetitionem, « quietis supercœlestis », id est beatificæ possessionis ultimi finis, ac tranquillissimæ pacis qua mens plene contentatur et quietatur in Deo.

Ut enim communis noster ait magister, utpote B. Hierotheus, tuus et meus instructor, secundum intellectum quidem in divina primordialis motus, est Deo divinaque dilectione, ad sacram operationem divinorum mandatorum : hoc est, « primordialis motus noster in divina », id est prima motio nostri in Deum, et in divina quæ cadunt sub fide, « secundum intellectum », id est intellectivam animæ partem, « ad operationem » sanctam, quæ est exsecutio « mandatorum divinorum, est » a « Deo » et « dilectione divina ». Est enim a Deo, tanquam a primo et summo motore extrinseco, in omni actu meritorio actualiter concurrente et cooperante; et a divina dilectione, id est a caritate, quæ est primum principium promerendi intrinsecum et formale.6

Principalissima processio essendi divinitus nos, id est, primordialis motio illa est « processio », id est influxio, « principalissima », per quam sortimur esse spirituale divinum, et per quam dicimur esse « divinitus » ac deiformiter seu divine. Justus namque ex fide vivit: quod de fide formata, id est per caritatem ornata et vivificata, verificatur. Caritas quoque imperative movet omnem aliam virtutem ad operandum; et ipsum credere, quamvis sit elicitive ab intellectu, imperialiter tamen procedit a voluntate, cujus forma, perfectio, habitus, vita et motrix, est caritas. Ineffabilissima creatio, id est, motio illa seu processio est prorsus ineffabilis « creatio », quantum ad hoc quod habitus illi fidei et caritatis non habentur nisi ex creativa infusione; vel quoad hoc quod procedunt a Deo, quia non præsupponitur quid aliud in spirituali esse ipsius gratiæ: et hujusmodi actio, creatio appellatur. Propter quod in libro de Causis asseritur, quod esse est per creationem, cetera per informationem: quoniam secundum intellectum præsupponunt ipsum esse, quod communissimum est, nec præsupponit nisi effectivum principium.

Si enim esse divinitus est divina generatio, id est, quum spiritualiter et deiformiter seu meritorie esse, sit et detur ex regeneratione divina, qua in Baptismo seu in proposito ejus renascimur; nequaquam aliquando quid noverit Deo traditorum, neque quidem operatus sit, qui neque subsistere divinitus habuit: id est, is « qui » nondum « habuit subsistere divinitus », id est spirituale esse, quod habetur per gratiam gratum facientem, nequaquam aliquid novit eorum quæ a Deo revelata et tradita sunt per fidem, loquendo de agnitione formata: quamvis possit aliquid noscere de revelatis a Deo informi notitia, quemadmodum Balaam ariolus et propheta. Talis etiam nihil meritorium operatus est.

Aut numquid et nos humanum dicimus? id est, nos ipsi in rebus humanis et naturalibus non concedimus istud, quod scilicet, id quod non est, aliquid operetur, quia oportet quod actus primus præcedat secundum; nec potest facere actus humanos, quod non habet esse humanum, quamvis facere possit quosdam actus similes actibus humanis. Hinc subditur: Subsistere oportet primum, deinde operari secundum nos, id est, oportet primum esse, deinde operari, quum esse sit causa operationis. Non tamen ipsum esse, semper præcedit operari tempore: quia operationes quædam sunt ita naturales agenti, quod eodem instanti quo res incipit esse, incipit agere, ut videmus in igne et luce. Quomodo aut non exsistentis, neque motum, sed neque subsistentiam habentis, exsistens illud solummodo operantis aut patientis, in quibus esse natum est? id est, qualiter agere erit ejus, aut competet ei, quod non exsistit, propter quod nec motum, nec subsistentiam habet? Illud tantum est de numero operantis aut patientis, quod habet esse eorum quorum actiones et passiones sibi attribuuntur.

Sed hoc quidem (ut æstimo) apertum, id est, istud manifestum est, ut puto. Nec in his esset tanta difficultas, nisi stilus esset tam intricatus. Deinde autem divina divinæ generationis inspiciemus symbola, id est, nunc consequenter considerabimus « symbola divina », id est sancta sensibilia exterioraque signa, « generationis divinæ », id est Baptismi, in quo multa exterius ostenduntur quæ aliqua spiritualia repræsentant: quorum omnes non sunt capaces. Propter quod subditur:

Et mihi nullus imperfectus in contemplationem veniat, id est, nullus adhuc carnalis et grossus accedat ad me ut audiat mystica ista, ne magis obtenebretur et scandalizetur, quam illustretur et ædificetur ex horum auditione. Nam et in Exodo jussum est: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Quod consequenter probat per simile in naturalibus, puta in visu, deinde per exempla Scripturæ. alias deest aut

Exod. xix, 13; Hebr. xii, 20.

Rom. 1, 17; Habac. 11, 4.

Num. xxii-xxiv.

Etenim non solares fulgores infirmis pupillis intueri, non periculosum, id est, « non » est « non periculosum », sed imo periculosum est, « intueri fulgores solares », id est splendiflua lumina solis, « infirmis », id est ægris debilibusque, « pupillis » : quia læduntur, reverberantur et obcæcantur, secundum quod sensus ab excellentia sensibilis læditur, ratione complexionis organi, non visivæ potentiæ. Neque his quæ supra nos sunt audere, innocuum, id est, non est innocuum, sed nocivum et vitiosum, ingerere se audenter et præsumptuose his quæ propriam capacitatem, mensuram, statum seu vocationem excedunt. Unde dixit Apostolus : Noli altum sapere, sed time ; et Ecclesiasticus : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Siquidem vera est juxta legem hierarchia, id est, Scriptura hierarchica veteris legis verum narrat, Oziam quidem, quia sacra tractavit, subvertens, id est, recitans Oziam regem Juda fuisse lepra percussum, quoniam usurpavit sibi sacerdotale officium, incipiens thurificare seu adolere incensum, prout secundo libro Paralipomenon legitur; Core vero, quia supra se sacris : id est, ipsum Core scriptura illa refert punitum, imo a terra absorptum, quoniam intromisit se de sacerdotali officio supra gradum et ordinem suum, volens ipsi Aaron coæquari, ut patet in libro Numerorum ; Nadab autem et Abiu, quia propriis profane abusi sunt : id est, scriptura illa etiam refert ipsos Nadab et Abiu, filios Aaron, igne consumptos, quia « abusi sunt profane », id est, sacrilege et perverse usi sunt, « propriis », id est sacerdotali officio ipsis commisso, offerendo ignem alienum coram Domino, ut habetur in Levitico. Per quæ docemur, quod pereunt qui divinis præsumptuose se ingerunt. Præterea ex inductis Thomas motus est dicere, quod gratia gratum faciens realiter differt a caritate, et immediate perficit essentiam animæ : quia videlicet, sicut in naturalibus primo res constituitur in proprio esse per formam, deinde per potentias operatur; ita rationalis natura primo ponitur in esse supernaturali, gratuito, deiformi, per gratiam gratum facientem, deinceps per caritatem aliasque virtutes meritorie agit.

Rom. xi, 20.

Eccl. m, 22.

II Par. xxvi, 16-21.

Num. xvi, 1-33.

Lev. x, 1, 2.

Amplius de his super quartum Sententiarum et in tertia parte Summæ disseruit, exponendo verba S. Dionysii ac Damasceni. Damascenus equidem quarto asserit libro : Per Baptismum primitias Spiritus Sancti accipimus, et principium vitæ exterius, et sic nobis regeneratio est, et sigillum, et custodia, et illuminatio. In hoc quippe sacramento est aliquid quod est sacramentum tantum, puta ablutio ipsa exterior ; et aliquid quod est sacramentum et res, puta character interior, qui est lumen quoddam divinum increatæ nos assimilans Trinitati ; et aliquid quod est res tantum, utputa gratia sacramentalis seu justificatio. Damascenus itaque definit Baptismum, non quoad id quod exterius agitur, quod est sacramentum tantum, sed quantum ad id quod interius est. Propter quod posuit duo quæ ad characterem pertinent, scilicet sigillum et custodiam, in quantum character, qui et sigillum vocatur, custodit, quantum ex se est, animam baptizati in bono. Duo quoque ponit pertinentia ad rem ultimam sacramenti, videlicet : regenerationem, pertinentem ad hoc quod homo per Baptismum inchoat novam vitam justitiæ; et illuminationem, quæ specialiter spectat ad fidem, per quam homo spiritualem accipit vitam, juxta illud, Justus ex fide vivit. Porro Baptismus est quædam protestatio fidei, propter quod dicitur fidei sacramentum.78 — Simili modo S. Dionysius definivit Baptismum in ordine ad alia sacramenta, dicendo quod est quoddam principium sanctissimorum mandatorum sacræ actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans animales nostros habitus ; et iterum, in ordine ad cœlestem gloriam, quæ est ultimus finis sacramentorum, addendo, Ad supercœlestis quietis anagogen nostrum iter faciens; et rursus, quantum ad spiritualis vitæ principium, subdens, Sacræ et divinissimæ nostræ regenerationis traditio.

At vero id quod in hoc sacramento est signum seu sacramentum tantum, cito pertransit, videlicet corporalis illa ablutio. Quod autem est sacramentum et res, indelebiliter manet, puta character. Quod vero est res tantum, amissibiliter manet, utputa gratia.

Footnotes

  1. Joann. XIV, 23. ↩

  2. Rom. VIII, 16, 17. ↩

  3. Joann. III, 5. ↩

  4. Matth. XXV, 37-40. ↩

  5. Matth. XXII, 37-40. ↩

  6. I Joann. IV, 16. ↩

  7. Rom. 1, 17; ↩

  8. Habac. n, 4. ↩

Chapter 11 of 98