Skip to the text

Articulus 11

THEORIA, SEU RATIO CONTEMPLATIVA AC MYSTICA PRÆDICTORUM : ET PRIMO DE CONVENIENTIA RITUS PRÆDICTI.

CONSEQUENTER sanctus hic doctor exponit sensibilia signa et facta quæ in Baptismo forinsecus apparent et exhibentur, declarans quid illa designent.

Hæc quidem est, quantum in symbolis, sacræ hostiæ divina generatio. Id est : Præhabita regeneratio spiritualis in Baptismo, regeneratio, inquam, « hostiæ sacræ », id est hominis baptizati, qui per Baptismum moritur mundo, commoritur consepeliturque Christo, atque cum ipso resurgit spiritualiter conversando, juxta illud ad Romanos : Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.1 « Hæc » ergo « est divina » regeneratio, « quantum in symbolis », id est, secundum quod describi habet, et quantum spectat ad sensibilia signa et opera quæ fiunt in ipsis, nihil indecorum aut immundum ex sensibilibus habens characteribus :2 id est, regeneratio ista Baptismatis non habet admixtam turpitudinem aut immunditiam aliquam, « ex sensibilibus characteribus », id est visibilibus illis signis et figuris lotioni admixtis, sicut in sacris deorum multæ erant turpitudines et fœditates admixtæ, in sacrificiis quoque legalibus, ex excoriatione et combustione corporum oblatorum et combustorum : unde et qui talia offerebant aut exercebant, erant immundi usque ad vesperam, ut in Levitico legitur.3

Sed Deo dignæ contemplationis ænigmata, id est, sunt in Baptismo quædam repræsentationes obscuræ, ut prætactæ exsufflationes, seu mersiones in aqua, quæ sunt « ænigmata contemplationis dignæ Deo », id est includentia et requirentia speculationem et expositionem spiritualem, quæ condecet Deum : et hoc, naturalibus et humanissimis speculis imaginata, id est ex signis et symbolis sensibilibus connaturalibus homini, quibus et assuetus est.

Cur enim apparuerit refellens et diviniorem rationem perficiendorum silentem, persuaserit contemplativa advenientis fiduciam comparans sacre, et omnis simul malitiæ per eximiam et divinam vitam purgatione per aquam naturali corporaliter ipsi denuntians ? Id est : Ipse baptizans « denuntians ipsi », utputa baptizato, « comparans sacre », id est, devotionaliter procurans, « fiduciam advenientis », id est confidentiam et spem ipsius adhuc baptizandi venientis ad Baptismum, « purgatione per aquam naturali », id est corporali lotione et emundatione quæ fit per aquam, « corporaliter » etiam designari purgationem « simul omnis malitiæ », id est totius suæ iniquitatis, « per vitam eximiam et divinam », id est merito conversationis Christi in hoc sæculo summæ atque mundissimæ, qui suæ sanctissimæ carnis tactu vim regenerativam contulit aquis ; vel, per vitam eximiam et sanctam baptizati post suum Baptismum, per quam permanere poterit in gratia in Baptismo suscepta, merito conversationis passionisque Christi : « cur », inquam, si ita « persuaserit » baptizato, aut etiam aliis, « apparuerit », id est, debeat apparere, « refellens », id est reprobans, « et silentem », id est eum qui

D tacet, « rationem diviniorem », id est spiritualiorem causam, « perficiendorum », id est baptizandorum, cur scilicet baptizentur in aqua magis quam in alia materia? quoniam aqua corporaliter melius et communius lavat, sicque per eam aptius significari et instrumentaliter fieri potest interior lotio sive purgatio, quamvis non essent causæ ad hoc diviniores. Idcirco subjungitur :

Hæc ergo etsi nihil quidem divinius haberet perficiendorum symbolica traditio, id est, quamvis « traditio perficiendorum symbolica », id est doctrina tradita de perficiendis seu baptizandis, quod scilicet in aqua sunt baptizandi, quæ doctrina per sensibilia signa collata, quamvis non haberet causam diviniorem quam dictum est, non immunda esset, ut œstimo, id est, scio per fidem et convenientiam et proportionem significationis prætactæ, imo et connaturalis exsistit; doctrinam quidem rectæ vitæ introducens, id est, designans ac proponens documentum juste vivendi, dum per corporalem lotionem in aqua, instruimur de cetero præcavere ab omni immunditia culpæ, imo et si recidiverimus, purgare nos lacrimis pœnitentiæ et aqua sapientiæ salutaris; perfectamque in malitia conversationis purgationem, universaliter corpore naturaliter purgato per aquam, insinuans: id est, doctrina ista « insinuans », id est designans, « purgationem perfectam in malitia conversationis », id est ab omni malo culpæ vitæ præteritæ, « corpore universaliter » ac « naturaliter per aquam » Baptismi « purgato », id est loto et emundato per intinctionem in aqua ter repetitam.

Sed sit quidem hic imperfectis introductivus animarum modus: id est, « modus » iste assignandi causam cur in aqua detur Baptismus, qui modus est « animarum » nondum spiritualium « introductivus », id est informativus et perductivus ad spiritualiora, « sit » pro nunc datus atque sufficiens « imperfectis » nondum capacibus mysticorum; hierarchica et uniformia, quantum fas, a multitudine distinguens, id est, separans et occultans documenta spiritualia et mystica, quæ sunt « hierarchica et uniformia », id est ecclesiastica, simplicia ac stabilia, non humanis institutionibus novis et voluntariis subdita, in jure divino aut naturali fundata, « a multitudine », id est a vulgo indocto, quantum possibile aut congruum est; et commoderans immundis ordinibus compactam conversationem, id est, solidam et spiritualem vitam perfectorum contemperans ac proportionabiliter coaptans « ordinibus immundis », id est generibus hominum imperfectorum, ut scilicet perfectiores imperfectioribus condescendant, et eos paulatim ad perfectiora alliciant, ut sic pariter coalescant, sicut ad Romanos ait Apostolus: Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum portare, et non nobis placere.4 Sic quippe, ut in Actibus legitur, Apostoli qui erant Jerosolymis, scripserunt Ecclesiæ Antiochenæ ex Judæis gentilibusque conversis collectæ: Visum est Spiritui Sancto et nobis, nihil ultra vobis oneris imponere, quam ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, etc.5 Hinc item ad Galatas docetur: Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris; alter alterius onera portate.6

Nos autem ascensionibus sacris in perfectorum principia respicientes. Alia litera habet: Ad perfectorum principia. Est itaque sensus: « Nos » qui sumus aliorum magistri et prælati, « respicientes » ad « principia perfectorum », id est ad virtutes et dogmata spiritualium et heroicorum virorum. Et ea divinitus eruditi, cognoscemus quorum sunt characterum effigies, id est, nos desuper illustrati sciemus, aliosque docebimus, « quorum characterum » et formarum ac spiritualium luminum ipsa sensibilia signa sint « effigies », id est similitudines repræsentativæ, et quorum invisibilium sunt imagines, id est, quorum immaterialium bonorum ipsa symbola exsistant imagines.

Sunt enim, ut in ea quæ est de invisibilibus et sensibilibus actione aperte disputatum est, quædam quidem sensibiliter sacræ invisibilium imaginationes, et in ea manuductio et via : id est, sensibilia signa « sunt quidem », id est certe, « quædam imaginationes », id est sensibiles repræsentationes, « sacræ », id est sanctæ, quantum ad significationem, ut « sensibiliter », id est experimentaliter, « invisibilium », id est gratiarum divinarum ac supercœlestium, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit :78 sicut lotio corporalis exterior, signum est interioris purificationis ac cœlestis munditiæ. Unde per Ezechielem Dominus dixit : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.9 Sunt quoque « in ea manuductio et via » : invisibilia enim Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur.10 Quemadmodum dictum est « in actione ea », id est in libro quem feci, « de invisibilibus et sensibilibus ». Qui liber etiam in præcedenti volumine memoratur, nec apud nos invenitur. Invisibilia vero, eorum quæ circa sensum hierarchicorum, et principium et scientia : id est, æterna et incomprehensibilis sapientia et providentia atque benignitas Dei, est causa exemplaris, fontalis et effectiva « hierarchicorum », id est actionum hierarchialium sensibiliumque signorum et sacramentorum, « quæ circa sensum », aut secundum nos, id est quæ in ecclesiastica hierarchia consistunt, ut dictum est supra, tam in isto quam in libro præhabito; [est etiam] « et scientia », id est causa totius scientiæ nostræ media-ta ac immediata. Propter quod dicitur primo libro Regum, quia Deus scientiarum I Reg. II, 3. Dominus est.

Footnotes

  1. Rom. vi, 3, 4. ↩

  2. * nil ↩

  3. Lev. XVI, passim. ↩

  4. Rom. xv, 1. ↩

  5. Act. xv, 28, 29. ↩

  6. Galat. vi, 1, 2. ↩

  7. I Cor. II, 9. ↩

  8. Is. LXIV, 4; ↩

  9. Ezech. XXXVI, 25. ↩

  10. Rom. I, 20. ↩

Chapter 14 of 98