Articulus 9
ELUCIDATIO PARTIS SECUNDÆ CAPITULI HUJUS SECUNDI : DE MYSTERIO AC RITU BAPTISMI, ET PRIMO DE HIS QUÆ FIUNT CIRCA INTRODUCENDUM.
CONSEQUENTER agitur de mysterio ac ritu Baptismi, juxta morem primitivæ Ecclesiæ, quantum ad præcipuam Baptismi solennitatem, quamvis nec tunc semper ita dabatur.
Summus quidem sacerdos, id est episcopus, assidue ad Deum similitudine, id est per conformationem sui ad Deum, cujus gerit personam et vices agit, et cui assidue cupit assimilari ordinate secundum exigentiam sui officii, non usurpate et inordinate, sicut qui dixit, Similis ero Altissimo, omnes homines volens salvos esse, id est ad Christum converti, et in agnitionem veritatis venire12, id est cognoscere necessaria ad salutem, imo et cetera quæque utilia, prædicat omnibus ea quæ vere sunt Evangelia, id est, cunctis audire cupientibus evangelizat evangelica documenta, et bona atque salubria nuntiat.34 Unde Timotheo scripsit Apostolus :5 Prædica verbum, insta opportune, importune. Christus quoque :6 Prædicate (inquit) Evangelium omni creaturæ.78
Deum manifestatum fuisse his qui in terra sunt, id est, Unigenitum Dei per assumptam humanitatem venisse in mundum et innotuisse hominibus successive, juxta illud Baruch : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.910 Isaias quoque ait : Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.11 Et Zacharias ait : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego ipse venio, et habitabo in medio tui;12 et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa. Ex propria exsistentem, id est, ex vera sua deitate subsistentem, non ex nostra natura, quæ est sibi ut habitus, juxta illud Apostoli : Habitu inventus est ut homo. Quam tamen in suo esse personali divino et increato suppositavit : non quod illa sit suppositum, alioqui essent in Christo duo supposita; sed quod in suo esse suppositali eam consistere fecit, illud ei communicans non per inhærentiam, sed assumendo illam ad se, et fulciens ac substantificans ipsam in se.
Et naturali bonitate firmiter advenisse, id est, ipsum Unigenitum ex « naturali » atque ingenita sua « bonitate » ac pietate « advenisse » in carnem per incarnationis mysterium, « firmiter », id est certe ac vere, non illusoria aut phantastica apparitione, ut hostis veritatis impiissimus Manichæus mentitus est.13 Factus est enim ex semine David secundum carnem, ut Vas electionis fatetur. Et Verbum caro factum est, secundum Joannem.14 Ad unitatem suam per humanitatem digna æstimantem, id est, gratiose reputantem ea quæ nostra sunt, scilicet corpus et animam, « digna ad unitatem suam », id15 est, ad piam unionem cum ipso, non ex omnia secundum consilium voluntatis suæ. meritis nostris, sed « per humanitatem », id est per Christi incarnationem, seu per divinam benignitatem, juxta illud ad Titum : Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.16 Imo, in incarnatione Verbi æterni, apparuit infinita bonitas, pietas, caritas, liberalitas Dei, qui exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus.1718
Et ad se unitati instar ignis assimilando sibi unita secundum ipsum propositum coaptantem. Hoc est : Deum incarnatum « coaptantem », id est, proportionantem et aptificantem, suoque modo dignificantem, « ad se », id est ad unionem cum ipso humana assimilando, « unita sibi », id est naturam humanam, videlicet corpus et animam hypostatice sibi conjunctam, « unitati » increatæ, simplificando eam in illa, et immobiliter stabiliendo eam in ipsa, ita quod ab illo uno quod solum19 necessarium est, nunquam deflexit; supposita quoque humana electa, sibi per caritatem conjuncta, assimilavit unitati divinæ per reductionem et conversionem ipsorum ad illam, atque per adhæsionem illorum cum ipsa : et hoc, « instar ignis », qui applicata ad se, calefacit et ad suam trahit naturam : ita et Deus sibi conjunctos deificat et accendit. Non tamen consumit nisi nociva, juxta quod scriptum est :20 Etenim Deus noster ignis consumens21 est. Qui et in Evangelio contestatur : Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur ?22 Denique totum hoc egit « secundum ipsum propositum » suum, id est non casu aut improvise, nec naturali necessitate, sed juxta suæ liberrimæ voluntatis complacitum et decretum, juxta illud ad Ephesios : Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suæ;2324 itemque, Prædestinati sumus secundum propositum Dei, qui operatur
Qui ait per Isaiam :25 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Consequenter hæc probat auctoritate.
Quotquot enim receperunt eum per fidem, dedit eis potestatem filios Dei fieri :26 quia per fidem possunt proficere, et si fecerint quod in ipsis est, caritatem et adoptivam Dei filiationem consequentur. Unde dicitur ad Romanos :27 Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum; et rursus, Quos28 præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Credentibus in nomine ejus.29 Qui enim non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Qui non ex sanguinibus, id est ex seminum commixtione, neque ex voluntate carnis, id est inclinatione seu libidine sensualitatis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, id est spiritualiter regenerati, et quantum ad esse spirituale gratuitum, ex ipso producti : imo per prædestinationem æternam ex ipso exorti, quoad electos. De qua nativitate multa scribit Joannes beatissimus in prima sua Canonica :30 Nos, inquiens, ex Deo sumus. Et denuo : Qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat illum. Nihilo minus constat, quod quantum ad esse naturale humanum, ex complexu et copula maris et feminæ nati sint, non sine concupiscentia delectationeque carnis. Attamen actus conjugalis, per tria bona matrimonii, quæ sunt fides, sacramentum, et proles, honestatur : et potest esse actus justitiæ, in quantum est redditio debiti; actus etiam latriæ, dum fit desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ. — Amplius, ex hac allegatione elicitur, quod S. Dionysius scripsit hæc postquam B. Joannes evangelium suum descripsit : quod fuit post reditum suum ad Ephesum ab insula Patmos, in qua annis pluribus prædicavit, prout in originali ejus continetur legenda.
C
Qui autem horum diligit vere supermundialium divinam participationem, id est, baptizandus cupiens « participationem » charismatum et beneficiorum « horum vere supermundialium », id est supernaturalium ac divinorum, videlicet regenerationis in Christo, et bonorum consequentium eam, veniens ad aliquem eruditorum, id est, accedens aliquem adstantium bene eruditum in evangelica lege, suadet se duci ab eo ad summum sacerdotem, id est, rogat illum eruditum ut ducat se ad episcopum baptizantem, via, id est apto et consueto itinere.31 Unde perpenditur quod hic mentio sit de ritu Baptismi celeberrimo, quod ab ipsis dabatur episcopis.3233 Petebat autem duci ad præsulem, quasi nondum spiritualiter robustus ad gressum salutis; in testimonium quoque et certificationem, quod ex animo peteret baptizari; atque ut vir ille de cetero specialem haberet respectum ad baptizatum, tanquam spiritualis pater ipsius. In susceptione namque Baptismi, spirituale esse suscipitur, et infunduntur virtutes ad bene agendum ac procedendum in salutis itinere.
Ipse autem universaliter subsecuturum esse promittit tradituros, id est, baptizandus promittit se imitaturum « universaliter », id est in omnibus ad suam vocationem spectantibus, « tradituros », id est, eos qui sibi sacrum Baptisma ac præcepta vitæ ac fidei dabunt. Unde subjungitur : et digne accessionis ejus et simul omnis in id quod deinceps est vitæ, cognitionem recipere : hoc est, promittit se suscepturum ac disciturum « cognitionem », id est veram notitiam, accessus ad fontem Baptismi, videlicet quid sit, cur fiat, et quæ sit efficacia ejus; cognitionem quoque totius vitæ ad quam deinceps tenebitur. Quod non est intelligendum de informi et nuda cognitione, sed de cognitione formata, et practica approbativaque boni. De qua scriptum est in prima Joannis epistola : Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.34 Et in Marco dicitur : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.35 Baptizatus quippe, in
Baptismo abrenuntiat diabolo et omnibus pompis ejus.
Eum quidem illius salutem sacre contendunt , id est, adstantes « contendunt sacre », id est, instanter et quasi importune ex caritate rogant, et quasi impellunt per modum contendentium, « eum » quem baptizandus rogavit ut se ad episcopum duceret, « salutem illius », id est, ut cooperetur saluti baptizandi, ducendo eum ad præsulem.36 At vero rei altitudinem contramensurantem humanum, horror quidam subito et impossibilitas circumstant : id est, timor quidam et « impossibilitas », id est consideratio difficultatis, quæ causat illum timorem, « circumstant », id est invadunt, « mensurantem altitudinem rei », id est virum illum rogatum adducere baptizandum ad episcopum, virum, inquam, mensurantem, id est ponderantem, altitudinem rei, id est difficultatem et arduitatem negotii hujus, quod est fieri christianum, et baptizari, atque promittere observantiam pertinentium ad baptizatum, « contra humanum », id est, per comparationem ad imbecillitatem virium humanarum ejus qui cupit et postulat baptizari, cujus vires excedit negotium tantum, nisi desuper multum juvetur : propter quod et ei videtur imminere periculum, quod accipit curam illius.
Obedientibus tamen eis, id est, episcopo et baptizando adhærentibus Deo per hoc quod constanter volunt Baptismum impendi uni eorum, puta præfato qui appetit baptizari, perficit quod petitum est, id est, implet quod baptizandus rogavit, et deiformiter confessus est, id est, quod baptizandus promisit divine, cooperando ipsi baptizando ad talium impletionem. Et qui accipit eum, id est, vir ille rogatus accipiens baptizandum, ducit eum ad ab hierarchia cognominatum, id est ad hierarcham seu præsulem, qui ab hierarchia vocatur hierarcha, quemadmodum ab Ecclesia dicitur quis ecclesiasticus.37
Ipse vero cum lætitia tanquam in humeris ovem recipiens ambobus viris, ut diximus, id est, episcopus ab illis duobus, utputa baptizando et ejus ductore, unum suscipiens, videlicet baptizandum, tanquam ovem quæ perdita fuit per infidelitatem, et modo inventa est. Propter quod accipit eum cum gaudio, sicut pastor in Evangelio dicitur ovem perditam gaudens imposuisse scapulis suis, ac reportasse ad suum ovile.
Primum quidem laudat per intellectuales eucharistias et corporalem adorationem, unum benignum principium: id est, in primis « laudat » Creatorem naturaliter pium, « per eucharistias intellectuales », id est devotas et præcordiales gratiarum actiones, omne bonum omnemque gratiam Deo gratanter adscribens, qui et istum gratiose tetigit et reduxit; deinde per corporales latriæ gestus, ut sunt genuflexio, pectoris tunsio, manuum elevatio, totius corporis in terram prostratio, Deum honorat et gratias agit. Ex quo vocata vocantur, et salvata salvantur, id est, a quo piissimo Deo per interiorem inspirationem vocantur, qui salubriter vocantur, trahuntur et perducuntur ad gratiam. Cujus etiam pietate et gratia salvantur omnes qui consequuntur salutem. De quo scriptum est: Quos prædestinavit, hos et vocavit;38 quos autem vocavit, hos et justificavit. Qui apud Isaiam effatur: Deus justus et salvans non est præter me;39 apud Osee quoque, Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me. Ideo Christus disseruit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum.40 Infructuosa est ergo exterior exhortatio, prædicatio vel correptio, nisi intus operetur Spiritus. Nam Cain fuit a Domino increpatus; non tamen fuit compunctus, quia non fuit interius unctus. Propterea dixit Apostolus: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.41 Hinc et Jeremias fatetur: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.42 Nihilo minus, ut Salomon fassus est, hominis est animum præparare:43 quamvis ad hoc quoque quædam præveniens gratisque data gratia requiratur. Attamen, si fecerit homo quod in se est, Deus non deseret eum.
Deinde omnem sacram dispositionem, in cooperatione quidem et confestivitate salutis viri, in eucharistia quoque divinæ bonitatis, in sacrum chorum congregans:44 id est, post prædicta episcopus « congregans » et convocans « in chorum omnem sacram dispositionem », id est totum chorum cleri; vel, universos fideles adstantes vocans in chorum, ita quod convenientes faciunt chorum et ordinem; « in cooperatione quidem », id est, ad hoc quod secum laudent Deum, et celebrent ejus præconia, in « confestivitate salutis viri », id est congratulando celebriter baptizato de omni gratia ei concessa: ideo subditur, « in eucharistia quoque divinæ bonitatis », id est in bona gratia illi data a Deo: juxta illud Apostoli, Gratias agentes Deo Patri per ipsum;45 et rursus, Gratias (inquit) Deo super inenarrabili dono ejus.46 In principio quidem quemdam Eloquiis incumbentem cum omnibus ecclesiæ plenitudinibus hymnum psallit: id est, episcopus primo decantat « quemdam hymnum », id est quoddam canticum spirituale, jucundum et regratiatorium, « incumbentem Eloquiis », id est, innitentem sacræ Scripturæ, et consonum ei, et sumptum aut factum ex ea, « cum plenitudinibus omnibus ecclesiæ », id est una cum omni turba credentium ibi præsente.
Et post hoc divinam salutans mensam, id est, sacrum altare deosculans, vel spiritualem Dei refectionem commendans, ad virum advenientem accedit, id est ad baptizandum, et interrogat eum, quid volens venit, id est, quid cupiendo accessit, ut sic probet ejus constantiam, et ad humillima responsa ipsum inducat, juxta formam tunc præfixam a patribus sanctis.4748
Eo vero religiose accusante, juxta anadochi informationem, id est, prout adductor suus ipsum instruxit:49 qui fuit ejus patrinus, et tunc vocabatur anadochus, ab ἀνά, id est sursum, et ducens, quia ad50 superna eum erexit. Juxta cujus informationem accusavit in primis suam incredulitatem, id est priorem perfidiam, et quod in illa tempus suum infructuose expendit, imo et vitiose, quia teste Apostolo, Quod non est ex fide, peccatum est.51 Et certe, quod fit intuitu finis quem perfidus error præstituit, est iniquum, quamvis non esset malum in se. Ignorantiam veri boni*, potissime Dei et veræ felicitatis;* a divina vita desidiam, id est acediam retrahentem « a vita divina », et quod tam tardus fuit ad fidem, quæ est exordium vitæ meritoriæ ac salubris. Dignante quoque per sacram suam medietatem Deo divina consequi : id est, hoc etiam respondet, et orat « consequi divina », id est sacramentum Baptismi et dona gratiæ ei annexa, « Deo dignante », id est, dignanter et misericorditer secum agente, « per sacram suam medietatem », id est per sanctam intermediationem episcopi, puta per ejus orationes et per sacerdotale officium benedictionemque ejus.52 Etenim sacerdotes, prælati, præsertim episcopi, sunt inter Deum et homines mediatores. Unde in Deuteronomio Moyses filiis Israel loquens : Ego, ait, sequester et medius fui inter Deum et vos.53 Testatur quidem ipsi profuturam universalem fore propitiationem*, id est, episcopus baptizans, aut etiam* alius minister Ecclesiæ, affirmat baptizando adfuturam ac dandam « propitiationem universalem », id est generalem et plenam culparum suarum remissionem, virtute dominicæ passionis, dummodo sincere accedat. In ipsis tamen adultis requiritur contritio, vel saltem attritio, et præcedere debet confessio, si opportunitas adsit, et ad minus confitendi propositum seu affectus. Tanquam perfectissimo et immaculato Deo : id est, tanquam Deo, qui istud promisit, exsistente infinite perfecto, ideo non fallit neque mentitur; et essentialiter puro, ideo omnem maculam culpæ aufert ab eo qui regeneratur in ipso.
Et divinam ei conversationem introducens, id est, episcopus baptizato committens ut de cetero christiformiter conversetur. Qui enim baptizatur, secundum Apostolum, induit Christum.54 Et juxta Joannem, qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.55 Et interrogans si sic conversaturus est, id est, episcopus quærens de baptizando, an habeat firmum propositum taliter conversandi, post confessionem, id est post responsionem qua ait quod imo per gratiam Dei, imo et hoc promisit, imponit ejus capiti manum, in signum reconciliationis ejus cum Deo, cui et ipsum assignat tanquam ministrum et filium adoptivum, et cupiens gratiam Dei augeri ac manere in ipso. Quod fiebat cum hac magna cautela et circumspectione, quia ad Timotheum scripsit Apostolus :56 Manus nemini cito imposueris. Et signans, id est, signo crucis benedicens baptizandum, describi imperat sacerdotibus virum et anadochum*, id est, presbyteris* præsentibus jubet ut baptizandum et ejus anadochum scribant, ne quis non descriptus, ficte se ingerat.
Footnotes
-
1 Tim. II, 4. ↩
-
I Tim. II, 4. ↩
-
Is. XIV, 14. ↩
-
* ad Dei similitudinem ↩
-
- Tim. IV,
-
- Marc. XVI,
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
II Tim. IV, 2. ↩
-
- Baruch II,
-
Baruch III, 38. ↩
-
Is. LII, 10. ↩
-
Zach. II, 10, 11. ↩
-
Rom. I, 3. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
*per humanitatis dignitatem ↩
-
Tit. III, 4, 5. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Philipp. VII. ↩
-
Luc. X, 42. ↩
-
Hebr. XII, 29; ↩
-
Deut. IV, 24. ↩
-
Luc. XII, 49. ↩
-
Ephes. I, 5. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Is. XLVI, 10. ↩
-
Joann. I, 12, 13. ↩
-
Rom. VIII, 15. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
* His qui credunt Joann. III, 18. ↩
-
Rom. V, 18. ↩
-
*quemdam ↩
-
I Joann. IV, 6. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
1 Joann. II, 4. ↩
-
Marc. XVI, 16. ↩
-
*amantem ↩
-
* ducit ad hierarcham ↩
-
Rom. viii, 30. ↩
-
Is. xlv, 21. ↩
-
Joann. vi, 44. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Jer. x, 23. ↩
-
Osee xiii, 4. ↩
-
Luc. xv, 4, 5. ↩
-
Coloss. iii, 17. ↩
-
II Cor. ix, 15. ↩
-
* hæc ↩
-
Gen. iv, 6-8. ↩
-
* traditionem ↩
-
Prov. xvi, 9. ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
* dignanteque * Deum et divina ↩
-
Deut. v, 5. ↩
-
Galat. III, 27. ↩
-
I Joann. II, 6. ↩
-
I Tim. V, 22. ↩
Chapter 12 of 98