Skip to the text

Articulus 12

DE SENSIBILIBUS SIGNIS CIRCA INTRODUCTIONEM BAPTIZANDI CONTINGENTIBUS : ET PRIMO DE SIGNIFICATIONE PRÆDICATIONIS EPISCOPI.

CONSEQUENTER exponuntur sensibilia signa quæ circa introducendum ad Baptismum contingunt.

Dicamus ergo quoniam est divinæ beatitudinis bonitas semper juxta eadem, id est, qualiter bonitas prima, quæ est sua beatitudo immensa, sit jugiter « juxta eadem », id est in eadem sui dispositione subsistens, et sit sic habens, id est, taliter et non aliter habens se, proprii luminis beneficos radios in omnes copiose expandit intellectuales vultus, id est, radios sapientiæ atque scientiæ suæ liberaliter superinfundit mentibus cunctis creatis capacibus, et quantum est ex parte ipsius, prout in libro de Causis asseritur, quod implet omnia sæcula bonitatibus, et instar aquei elementi, universis infundit ac influit se undique.1 Unde et Joannes ait : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.2

Si quis ergo discesserit ab invisibili lumine, id est, a luce divina et increata, seu a splendore gratiæ ejus, mentem suam averterit, consentiendo vanitati, iniquitati vel errori, aut invisibilibus, id est a spiritualibus donis ipsius, et ab inspirationibus divinis, instinctibusque angelicis, aut rectæ rationis judicio, remorsu conscientiæ, remurmuratione synderesis, superbus, per se potens : id est, potentem se reputans per se et ex se; vel ita se habens ac si aliunde non accepisset omne posse quod habet; aut certe ex naturalibus donis arbitrans se posse promereri, proficere et salvari; malitiæ amore, id est, sic peccans et errans ex pravitatis affectu, ex mali electione, ex certa malitia, ex habitu vitioso, juxta illud in Psalmo: Dixit injustus ut delinquat in semetipso. Unde in Apocalypsi dicitur: Dicis, Quod dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es pauper, et cæcus, et nudus, et miser, et miserabilis. Verumtamen nemo peccat amore malitiæ formaliter sumptæ. Propter quod in Proverbiis scriptum est: Omnis viri via recta sibi videtur. Intimans naturaliter inspersas ei ad illuminandum virtutes, id est, habitus virtutum ei connatos intrahens et claudens, non aperiens, sed excæcans. Sunt enim « naturaliter » in anima rationali generalia quædam seminaria virtutum, et habitus primorum principiorum, tam in operabilibus quam in speculabilibus: ut quod bonum sit diligendum, malum vitandum, et quod totum est majus sua parte. Hinc præcepta Decalogi perhibentur de naturalis dictamine rationis, de quo in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Per hos habitus habilitata est anima « ad illuminandum », id est ad participandum illuminationes supernas, si inchoatis istis virtutibus bene utatur. Impii autem eas inficiunt et obscurant, juxta illud Isaiæ: Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. Protendit, id est, procul tendit ac recedit a Domino, secundum illud Osee: Dereliquerunt Dominum in non custodendo. Hinc alia littera habet, Excidit.

Præsentis sibi luminis non recedentis, sed superlucentis, ipsa tristis et convertens occurrentem deiformiter. Id est: « Ipsa » mens talis « tristis », id est in se ipsa inordinata, turbata et gravis:3 animus enim inordinatus, sibi ipsi est gravis; « convertens », id est, a se avertens, quia et sic continet translatio alia, « occurrentem deiformiter », id est Deum ei

Ps. xxxv, 2.

Apoc. III, 17.

Prov. xxi, 2.

Ps. IV, 7.

Is. XXIV, 5.

Osee IV, 10. aversæ adhuc piissime occurrentem et auxiliari paratum, imo invitantem eam ad conversionem per se, per angelum bonum, per proximum exhortantem, sicut ait Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Sic namque per Jeremiam loquitur Deus animæ peccatrici: Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, ait Dominus. Deum, inquam, « luminis sibi præsentis non recedentis, sed superlucentis ». Deus quippe est lux infinita, invariabilis, indefectibiliter fulgens, nec tempore nec loco recedens, imo gratia præveniente ac gratis data sæpius animam pulsans, ut in Apocalypsi protestatur: Ecce sto ad ostium, et pulso. Et quamvis dicatur longe a peccatoribus esse, et a transgredientibus ac ingratis recedere, quantum ad quosdam effectus, attamen per essentiam, præsentiam, et potentiam, est ubique.

II Cor. v, 20.

Jer. III, 1.

Apoc. III, 20.

Prov. XV, 29.

Jer. XXIII, 39.

Siquidem moderate ipsa dati visibilis visiones supersiliet, id est, mens talis, aversa, superba, « supersiliet », id est, transcendere præsumet, « visiones », id est cognitiones, « visibilis » sibi « dati moderate », id est objecti quod concessum est ei cognoscere moderate, puta cum discretione, ut scilicet imbecillitatem suæ intellectualitatis advertens, non se ingerat ad illius perscrutationem immoderatam: quoniam perscrutator majestatis opprimitur a gloria. Et ad ipsas super suum vultum claritates obtueri fiducialiter audebit, id est, cum immoderata audacia præsumet intueri « ad claritates ipsas super vultum suum », id est ad sublimes virtutes divinas suum intellectum transcendentes, discutiendo occulta Dei judicia, et irreverenter loquendo de incomprehensibilibus fidei, ut quidam quæ non intelligunt paratiores docere quam discere, quemadmodum in prima epistola ad Timotheum de talibus scripsit Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta: a quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse

Prov. XXV, 27. semper

I Tim. I, 5-7. legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

Lux quidem operabitur præter lucem nihil: id est, lux divina directe nil faciet, nisi quod suæ naturæ est, quia directe nullum obtenebrat nec excæcat; sed permissive ac justo judicio excæcari et obdurari permittit eos qui sponte ac pertinaciter se avertunt ab ea, quemadmodum sol non illuminat claudentem oculos suos a lumine ejus.4 Sicque loquitur Isaias: Excæca cor populi hujus. Verum tales excæcant se ipsos, secundum illud Sapientiæ: Excæcavit illos malitia eorum.5 Sic et Apostolus de præsumptuosis superbisque loquens: Obscuratum est, inquit, insipiens cor eorum.6 Et hoc quare? Certe quia ut scriptum est in Job, ipsi fuerunt rebelles lumini.7 Verumtamen lux ista divina, in quantum justitia, damnat et punit iniquos.

Ipsa vero perfecta imperfecte concupiscens, id est, mens aversa et elata « concupiscens », id est desiderans, « perfecta », id est bonum increatum infinite perfectum, et bona gratiæ, donaque gloriæ in futuro, « imperfecte », videlicet minus quam bona carnalia et caduca, divitias, voluptates, honores, in quibus sibi finem constituit: ideo utitur Deo, et fruitur semetipsa. Attamen aliquo modo desiderat bona perfecta, quoniam omnes naturaliter appetunt felicitatem. Scientiam quoque et virtutes cupiunt multi imperfecte, qui renuunt debite laborare pro illis. Talibus inest voluntas optativa remissa, quæ non reputatur pro opere; non autem imperativa et efficax, quæ pro opere reputatur.

Unde et in Proverbiis legitur: Vult et non vult piger.8 Econtra jubet se Deus toto corde amari. Eo quidem quo inobediens est, non etiam intelliget, id est, « eo » ipso « quo » Deo « inobediens est », formatam divinorum notitiam non habebit, nec Scripturas profunde intelliget.9 Imo hoc ipso quod videbatur aut valebat habere, privatur, sicut ait Salvator: Habenti dabitur; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo.10 Et rursus: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, id est superbis sapientes et prudentes se reputantibus, et revelasti ea parvulis, id est humilibus.11 Idcirco Psalmista cecinit Deo:12 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Humile vero inornate despiciens, hoc est, mens talis « despiciens inornate », id est turpiter ac stolide, « humile », id est ea quæ sunt veræ humilitatis, videlicet propriam defectuositatem, culpam imperitiamque fateri ac pandere, et informationem benevole petere, per se ipsam restaurat, id est, per se vult defectum suum supplere, et proprio intellectu invenire. Propter quod frequenter plus errat, et novitates adinvenit, erroresque spargit, et decipit plures, sicut ad Timotheum scribit Apostolus: Superbus, nihil sciens, sed languens circa quæstiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, etc.13 Hinc Salomon in Proverbiis docet: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ;14 itemque, Non sis sapiens apud temetipsum.15

Verum quod quidem dixeram, id est, quod jam dixi verum est, benefice semper intellectualibus vultibus divinum expansum est lumen, id est, lux increata immensa, ubique et semper objecta est, et paratam se exhibet pie ac liberaliter mentibus sapientibus, studiosis, capacibus; inestque eis, id est, in promptu habent, faciendo quod in ipsis est, recipere præsente eo, id est splendorem gratiæ, claritatem illuminationis internæ, et omnem profectum optatum obtinere a lumine illo vere præsente: quod infinitæ munificentiæ, opulentiæ atque potentiæ est. Propter quod subditur: et semper ad divinam propriorum traditionem exsistente paratissimo, id est pronissimo ad communicandum et influendum mentibus affectuose petentibus charismata munerum divinorum. Hinc scriptum est in Sapientiæ libro: Clara est, et quæ nunquam marcescit, sapientia, et facile videtur ab his16 qui diligunt illam. Præoccupat qui se concupiscunt, ut se illis prior ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet.17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis suis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis. Istud Christus in Evangelio apertissime contestatur: Petite, dicens, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis:18 omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Intueamur ergo Dominum Deum nostrum tanquam verissime nobis præsentem, imo omnia penetrantem; et ipsum intra nos contemplemur, amplectamur, ac ferventissime brachiis sancti amoris stringamus, cum ingenti fiducia ipsum incessabiliter invocantes (oportet enim semper orare, et non deficere:19 etenim aliquando differt, probans fidem et patientiam nostram, atque ut postea copiosius salubriusque exaudiat), id demum diligentissime prospicientes, ne ipsum in aliquo offendamus.

His præmissis, declarat qualiter præsul in his Deum pro posse sectatur.

Ad hanc divinus summus sacerdos formatur imitationem, id est, episcopus regulatur ac dirigitur ad faciendum conformiter, ut se illi assimilet cujus gerit vicem, luciformes suæ divinæ doctrinæ claritates, id est fulgida documenta, copiose in omnes expandens publice prædicando, et advenientem illuminare Dei imitator paratissimus est, id est, præsul Dei sectator valde paratus est docere, et omni modo sibi possibili illustrare, omnem advenientem ad suam sermocinationem, baptizationem, aut cujuscumque sacramenti susceptionem: imo invitat, hortatur, rogat ut veniat, et reprehendit ac punit non venientes, instar Dei qui per Isaiam effatur:20 Utinam attendisses mandata mea; et in Deuteronomio, Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea, et bene sit eis in sempiternum?21

Non invidiose neque immunde priori apostasia immoderata quidquam semper usurus, id est, episcopus de cetero nunquam in aliquo usurus seu functurus ex invidia aut alia turpi causa, « apostasia » sua « priori immoderata », id est pristina sua aversione aut elatione, per quas apostatavit, id est, recessit corde a Deo. Unde Ecclesiasticus ait: Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo;22 quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus. Sed divinitus semper provenientibus suis in lucem ductionibus, hierarchice relucens, id est, ecclesiastice seu prælatice fulgens proximis suis, potissime subditis, « ductionibus suis », id est exemplaribus actibus suis ac directionibus directivis in

Deum, « provenientibus divinitus in lucem », id est ex divina præordinatione in publicum, juxta illud, Sic luceat lux vestra coram hominibus:23 relucens, inquam, in bono ornatu, id est decore virtutum, et ordine, id est gradu officii sui, et analogia, id est habitudine et proporcione, uniuscujusque ad sacra communionis*, id est ad sancta dona divinæ communicationis*, ita ut dirigat unumquemque secundum illius dispositionem et capacitatem, et ad ea quæ magis conveniunt illi, ut ambulet digne Deo, secundum tenorem et exigentiam suæ vocationis aut professionis.2425262728

Footnotes

  1. * quomodo divinæ ↩

  2. Joann. I, 9. ↩

  3. *a currente ↩

  4. Is. vi, 10. ↩

  5. Sap. ii, 21. ↩

  6. Rom. i, 21. ↩

  7. Job xxiv, 13. ↩

  8. Prov. xii, 4. ↩

  9. Deut. vi, 5. ↩

  10. Matth. xxv, 29. ↩

  11. Matth. xi, 25. ↩

  12. Ps. cxviii, 130. ↩

  13. 1 Tim. vi, 4, 5. ↩

  14. Prov. iii, 5. ↩

  15. Ibid. 7. ↩

  16. Prov. xiii, 4. ↩

  17. Sap. vi, 13-15, 17. ↩

  18. Matth. vii, 7, 8. ↩

  19. Luc. xviii, 1. ↩

  20. Is. XLVIII, 18. ↩

  21. Deut. v, 29. ↩

  22. Eccli. x, 14, 15. ↩

  23. Matth. v, 16. ↩

  24. Matth. vii, 7, 8. ↩

  25. I Thess. II, 12. ↩

  26. Coloss. I, 10; ↩

  27. Ephes. IV, 1; ↩

  28. * commen- surationis ↩

Chapter 15 of 98