Skip to the text

Articulus 17

APPENDIX QUORUMDAM AD BAPTISMA PERTINENTIUM.

NUNC de sacramento Baptismi aliqua sunt addenda.

Baptismus ergo essentialiter est intinctio hominis prius non baptizati, in aqua verbo vitæ sanctificata, seu ablutio facta in aqua simplici naturali, sub præfixa forma verborum.

Sunt demum tria ad Baptismum requisita, quæ sunt materia ejus, utputa : Aqua elementaris. Et forma verborum, quæ est : Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Verumtamen istud, Ego te baptizo, non est, stricte loquendo, de Baptismi essentia. Nam et Græci vere baptizant dicendo : Baptizetur servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Latinis tamen non licet præscriptam formam mutare. Tertium est ministri intentio, ut saltem intendat facere quod facit Ecclesia. Regularis quoque minister Baptismi, est sacerdos, quamvis in necessitate homo quicumque. Immersio quoque in aqua, sive una, sive trina, non est de necessitate Baptismi : imo sufficeret, si caput solum adspergeretur. Attamen idonea consuetudo Ecclesiæ non est omittenda.

Denique modo quatuor sacramentalia præcedunt Baptismum, quæ sunt : Exsufflatio baptizandi, designans expulsionem diaboli; et insufflatio baptizantis, significans Spiritus Sancti infusionem. Secundum est immissio digitorum in aures, denotans gratiam et sapientiam, atque a vitiorum putredine præservationem. Tertium est contactus salivæ ad aures et nares, designans apertionem spiritualium sensuum. Quartum est unctio olei in pectore et inter scapulas, quo designatur amor legis divinæ, et devota ad eam subjectio. Tria quoque fiunt post Baptismum, quæ sunt : chrismatio in vertice, denotans gratiam Christi in mente; impositio cerei, significans claritatem fidei et amoris; induitio vestis albæ, restitutionem innocentiæ signans. De his tamen diffusius beatissimus Dionysius tractat in textu.

Insuper, triplex assignatur a Magistro, libro quarto, ratio institutionis sacramentorum. Prima, ut dum homo in rebus materialibus et vilibus quærit salutem, magis se ipsum in cunctis humiliet. Secunda, propter eruditionem, ut per exteriora signa, interiorem gratiam, virtutem et effectum addiscat. Tertia, propter exercitationem, ut in sacramentis utiliter occupatus, nequaquam otio resolvatur aut teporem incurrat. Verumtamen sanctus auctor hujus voluminis aliam tangit, quæ et quarta potest ratio appellari, quia naturale est nobis per sensibilia ad spiritualia introduci.

Amplius, passio Christi est quasi universalis causa et medicina salutis humanæ. Causa autem et medicina generalis necessario applicatur ad diversos effectus ac varias curationes per diversa instrumenta seu media, quæ et sensibilia convenit esse. Hinc Salvator septem instituit sacramenta, per quæ tanquam per medicinalia vasa, applicatur hominibus virtus, gratia et meritum dominicæ passionis. Per quod etiam edocemur visibilia et invisibilia, materialia et immaterialia, ab eodem principio esse producta, ut confundatur stultissima hæresis Manichæi.

Postremo, circa hoc ipsum capitulum plurima possent inquiri, et quasi omnia quæ circa sacramentum Baptismi occurrunt quærenda. De quibus pertranseo, quoniam super quartum Sententiarum et in Summis doctorum plene inveniuntur.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

QUOD intentionem hierarchiæ nostræ, id est assimilationem et unitionem ad Deum, consequimur diligendo et operando divina mandata, et quod sancta et divina regeneratio Baptismi, est principium operationis mandatorum Dei, formans et quasi figurans nostrum interiorem hominem ad susceptionem et habitudinem aliarum doctrinarum, et operationum, et sanctificationum, et studium et contemplationem divinorum. Hæc autem ita se habere, ostendit per dilectionem Dei, quæ teste Hierotheo, primus et principalis motus est mentis in divina. Baptismus vero, qui in divinum esse nos regenerat. principium et quasi fundamentum est ipsius dilectionis per quam implentur mandata : quia sicut prius est esse, quam scire vel movere vel operari, et prius est esse hominem, quam operari humana; ita prius est esse divine, quam scire vel operari divina. — Post arcet imperfectos a profundis mysteriis, sub exemplo radiorum solis, et quorumdam hominum qui leguntur de præsumptione correcti et puniti.

MYSTERIUM.

Hierarcha siquidem provocans peccatores ad pœnitentiam, annuntiat divinam misericordiam et bonitatem, commemorando Verbi incarnationem, et Dei ad nos unitionem sub exemplo ignis, juxta illud Joannis: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:1 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. — De peccatore compuncto ad conversionem, et quærente ducem et magistrum conversionis suæ, se ipsum arguente, obedientiam promittente, et ad tanta obstupescente. Quem dux ille benigne suscipiens et clementer tractans, ducit ad hierarcham. — Quem hierarcha suscipit hilariter, exemplo Domini ovem perditam reportantis.2 Et de ipsius conversione mentaliter gratias agendo, et adorat corporaliter, et chorum invitat ad cooperandum saluti ejus qui convertitur, et ad gratias agendum Deo cum aliquo cantico sacræ Scripturæ publice decantato. Post hierarcha osculatur altare; deinde procedens, eum qui convertitur quærit quid petat. Quo se ipsum accusante de prava conversatione, et infidelitatis errore, et boni omissione, et rogante ut fiat ipse mediator reconciliationis suæ ad Deum, hierarcha respondet quod oportet eum totaliter ad Deum converti, et vitæ præteritæ integre renuntiare; et qualiter eum conversari oportet recitans, quærit an paratus sit ita agere. Quo ita confitente, imponit manum capiti, et jubet eum et susceptorem suum a sacerdotibus describi, incipiens orationem.

Qua completa ab universa ecclesia, exuit eum, sed non ex toto, per manus ministrorum. Postea facit eum prosterni ad occidentem, et ter abrenuntiare Satanæ et conversationi præteritæ vitæ. Deinde ducit ad orientem, et sursum respicientem et manus extendentem participem facit Christianorum et sanctarum Scripturarum. Deinde hierarcha eidem iterum ter confitenti ut supra, orans benedicit. — Et tunc penitus denudant eum ministri, et hierarcha eum oleo sancto ungere incipit trina significatione, et sacerdotes complent, ungentes oleo totum corpus ejus. Et tunc ad Baptismum procedit; et præmissa benedictione super aquam, hierarcha cum chrismate tres cruces facit in ipsa aqua, cum totidem decantationibus alleluia et psalmorum, secundum varias Ecclesiæ consuetudines. Deinde recitata descriptione tam viri quam susceptoris sui, ipse vir a sacerdotibus ad aquam adducitur, dirigente eum in aqua manu hierarchæ. Deinde sacerdotibus nomen baptizandi recitantibus, episcopus ter eum immergens in aquam, et ter elevans, baptizat eum cum nominatione sanctæ Trinitatis. Quem sacerdotes mox assignant susceptori suo; et ipsi cum ipso susceptore, baptizatum veste sibi congrua indutum reducunt ad hierarcham. Quem episcopus chrismate signans, concedit ei Eucharistiam. — Quibus completis, baptizatus extenditur ad cognitionem mysteriorum quorum fidem suscepit, tanquam semper profecturus, in anteriora se extendens, et posteriorum oblitus, nec aliquando ad pristina reversurus, sed in divina a Spiritu Sancto semper promovendus.3

B

C

Quod hæc quæ symbolice in Baptismo fiunt, nihil continent immundum vel inconveniens, sed quod invisibilia Dei opera insinuant per signa connaturalia et hominibus congruentia. Nec nocet, quod suppresso interim subtiliori mysterio, negotietur persuasio conversionis et cognitio sibi competens, salutem ejus qui convertitur, et per aquæ ablutionem insinuetur ei purgatio interior peccatorum suorum. Opera siquidem illa symbolica, licet nihil aliud mysterii continerent, immunditiæ notam non haberent, quum eum qui convertitur, ad vitam ordinatam inducant, et vitæ præteritæ purgationem eidem evidenter denuntient. Sed talis denuntiatio facile intelligibilis, congruit inductioni imperfectorum ad hierarcham, qui per hujusmodi jam distinguuntur ab immundorum multitudine, et coaptantur mysteriis inferioribus sibi congruentibus. Provectoribus vero congruit, ad principalia eorum quæ fiunt mysteria intendere, et horum characterum occulta ex imagine scrutari. Sensibilia enim viam præbent ad investiganda invisibilia tanquam ta-

CONTEMPLATIO.

lium imaginum veritatem, et intelligibilia sunt sensibilium principium et veritas.

Mysterium primi articuli hujus sacramenti, quod est supra. Hierarcha ergo materialis cunctos ad veritatis cognitionem invitans, Deum signat, cujus bonitas semper uniformiter cunctis intellectibus superradiat, se ipsam offerens et exponens. Si autem mens a præsenti et superradianti lumine vel intellectuales oculos clauserit, vel averterit, vel etiam mensuram suam excedens, in scrutinia divinorum præsumptuose se mergat, divinum lumen nihil agit nisi quod suum est, scilicet ut prædictum est. Qui autem supra mensuram suam præsumit, et illa perfectiora quæ præsumit, non consequitur, et imperfectioribus quæ consequi poterat, privatur. Divinum autem lumen, ut dictum est, nihilo minus semper mentibus se extendit, et in optione earum est haurire de ipso lumine semper præsenti et paratissimo se ipsum dare. Prædictam Dei bonitatem imitatur episcopus, cunctis offerens lumen doctrinæ suæ, neque iracunde improperans infidelitatem vel malitiam vitæ præteritæ his qui convertuntur, sed benigne eos suscipiens vel erudiens secundum singulorum capacitatem.

Sequitur de eo qui convertitur, se ipsum cognoscente et accusante, ut supra eodem. Unde innuitur quod mentes Deum cognituræ, primo in se deflectantur, et ex se speculis Dei et imaginibus divinas in theorias proficiscantur. Qui autem propria invisibilia sine obtusione et aciei reverberatione clare inspicit, jam tenebrosæ ignorantiæ eripitur, sed ad divinæ unitionis excellentiam non statim extenditur. Necesse enim habet de infimis gradibus ad medios, et per medios ad summum seriatim conscendere. Et hujus mediationis symbolum est, conversi verecundi sui cognitio, susceptoris ducatus ad hierarcham. Similiter per prædictam mediationem mens pervenit ad divinam participationem. — De significatione signationis, et descriptionis conversi et susceptoris.

Quod oportet a vitiis prius exui et quibuslibet contrariis, ut sequatur induitio virtutum et donorum. Hoc innuit exuitio, et cetera, ut habetur eodem capitulo supra. De cujus anagoge anagogica, in Angelica vel cœlesti hierarchia, sicut patet infra, videlicet decimo quinto capitulo. Item quid signat abrenuntiatio, exsufflatio, ad orientem reductio, etc. Quod vitiorum mortificationibus et assiduis in Deum profectibus, habitum intellectualis ornatus consequimur, et lumine sicut vestimento amicimur.4

Neque sufficit a malo recedere, nisi assidue et perseveranter in anteriora extendamur.5 Quorum symbola sunt quæ successive hinc fiunt, scilicet unctio, quæ pugili convenit. Deus autem per potentiam, quæ Patri attribuitur, hunc pugilem roborat; per sapientiam Scripturarum, quæ Filio attribuitur, eumdem instruit; per bonitatem, quæ attribuitur Spiritui Sancto, eumdem remunerat.

Pugil autem spiritualis luctans contra vitia et dæmones, impedientia suam deificationem superans certamina ad imitationem Salvatoris, vestigiis ipsius Christi primi certatoris, propter bonam gratiam unctionis tandem baptizatus, quasi Christo commoritur peccato, id est, a peccato separatur. Mors enim non est rei consumptio, sed conjunctorum separatio. Vel ideo Baptismus morti comparatur, quia baptizatus totus aquæ immersus absconditur sicut mortuus in sepulcro. — Quod trina immersio in aqua cum totidem elevationibus, signat imitationem mortis dominicæ, cujus triduana fuit sepultura. Et quod splendidæ vestis induitio signat habitum splendidæ conversationis. — Quod chrismatis inunctio signat baptizatum ipsum spiritui ecclesiastico unitum, intellectualiter bene fragrare, et divina dignum esse communione: unde tandem assumitur ad participationem Eucharistiæ.

Footnotes

  1. Joann. 1, 12, 13. ↩

  2. Luc. xv, 4, 5. ↩

  3. Philipp. 11, 13. ↩

  4. Ps. ciii, 2. ↩

  5. Philipp. iii, 13. ↩

Chapter 20 of 98