Skip to the text

Articulus 16

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE MERSIONIS QUÆ IN BAPTISMO FIT, ALBARUM BAPTIZATI VESTIUM, ET UCTIONIS.

DEINDE describitur spiritualis significatio mersionis quæ agitur in Baptismo. Superans vero divinis vestigiis militum primi per bonitatem, Deum imitantibus militiis, ad deificationem contrarias ei et reluctantes operationes et subsistentias, commoritur Christo. Hoc est: Baptizandus « superans operationes contrarias ei », id est pravas, saluti oppositas, « et reluctantes » ei, id est rationis suæ judicio, « et subsistentias », id est spiritus malignos, de quibus Apostolus, Colluctatio nobis est contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus:1 quæ ei contrariantur « ad deificationem », quia deificationem ejus impedire conantur formaliter. Has superans « militiis imitantibus Deum », id est exercitiis spiritualibus Deo placentibus et conformantibus, « vestigiis militum primi », id est sectando vestigia Christi, qui secundum quod homo, et pugnator fuit et miles, et militum primus (qui teste Archiapostolo, passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus:2 prout ipse in Joanne loquitur, Si quis mihi ministrat, me sequatur), « per bonitatem », id est per actus virtutum, juxta quod dixit in Matthæo: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde;3 « commoritur Christo », id est simul cum Christo, deserendo vitam priorem iniquam, et de cetero christiformiter conversando : quod est mori peccatis. Propterea subditur : mystice dicendum, peccato, per Baptismum, id est, spiritualiter loquendo, moritur omni iniquitati, cui cum tanta exsecratione frequenter renuntiat.

Et sapienter intelligit ex informationibus sibi factis, sacra cum quanta pulchritudine habet symbola, id est, cum quam magno decore virtutum accepit sensibilia illa signa et opera quæ ei adhibita sunt ante Baptismum, ut sunt unctio et crucis impressio, etc.4

C

D

Etenim, quoniam quidem mors est in nobis non essentiæ vel subsistentiæ, juxta quod visum est aliis, unitorum vero separatio: hoc est, quia pro certo « mors » naturalis in hominibus « non est » corruptio « essentiæ », id est humanitatis aut animæ rationalis, nec « subsistentiæ », id est actualis exsistentiæ quæ ab essentia fluit, et dicitur actus ejus, « juxta quod visum est aliis », id est, secundum quod apparuit quibusdam grossis philosophis, ut Epicureis, qui dixerunt animam rationalem esse mortalem;5 sed mors ista est « separatio unitorum », id est divisio seu recessus animæ a corpore, præsertim in homine, cujus anima immortalis consistit. Hoc et Plato asserit in Phædone : Mors, inquiens, aliud non est quam animæ corporisque divisio. In quo libro immortalitatem animæ Plato fatetur evidenter ac probat. Quam et Proclus in Elementatione apertissime reserat et ostendit, dicendo : Omne quod ad se ipsum conversivum est, αὐθυπόστατον est ; et rursus, Omne αὐθυπόστατον perpetuum est ; itemque, Omne αὐθυπόστατον incorruptibile est. Denique, sicut juxta Philosophum, esse proprie est suppositorum, ita generari et corrumpi : sic quod sicut generatio dicitur esse conjunctio formæ substantialis atque materiæ, sic corruptio seu mors, earum separatio nominatur. De isto tamen plenius est dicendum in libro sequenti, in quo idem hic auctor affirmat, quod non corrumpitur aliquid exsistentium, sed modi et harmoniæ seu commensurationes circa exsistentia. In nobis invisibile ducens, id est, separatio ista seu mors ducit « in invisibile nobis », id est aliquid nobis occultum, animam quidem, ut in privatione corporis semper futuram, id est perpetuo mansuram post separationem a corpore, saltem usque ad diem judicii et horam resurrectionis communis futuræ, vel perpetuo, secundum philosophiæ doctrinam ; corpus vero, ut in terra occultum, id est, mors ducit corpus in invisibile, tanquam sub terra sepeliendum, aut juxta alteram quamdam corporalium mutationem , id est per putrefactionem sub terra, ex ea quæ est secundum hominem specie demolitum, id est, destructum « ex specie ea quæ est secundum hominem », id est a forma et figura, quam amittit in sepulcro, nec eam recuperabit secundum cursum naturæ.6 Propter quod sanctus Job ait :7 Viam per quam non revertar, ambulo ; et iterum, Homo quum dormierit non resurget, donec atteratur cœlum non evigilabit, nec consurget de somno suo.8

Pulchre per aquam universalis occultatio, id est tota absconsio baptizandi in aqua Baptismi, in qua ad horulam mergitur, in mortis et sepulturæ informitatis imaginem accipitur : id est, occultatio illa « pulchre », id est condecenter, « accipitur in imaginem », id est pro figura, « informitatis », id est amissionis formæ prioris, « mortis » corporalis ac sepelitionis, id est, quæ amissio fit per mortem et sepulturam, quas consequitur resolutio et putrefactio corporis. De hac re dictum est supra, cum allegatione verborum Apostoli ad Romanos.9

Præterea, quid designet trina baptizandi immersio in aqua subjungit.

Sacre ergo baptizandorum symbolica doctrina mystice docet, id est, « doctrina » ista data de baptizandis, includens in se sensibilia signa et facta, seu facta significativa, id est aliquid designantia, « sacre », id est religiose, « docet mystice », id est spiritualiter et occulte;10 tribus in aqua demersionibus et elevationibus, id est per tres demersiones baptizandi in aqua Baptismatis, et per totidem extractiones et elevationes ejus ex illa, divinam triduo totidemque noctibus in sepultura Jesu vitæ datoris imitari mortem : id est, sectari « divinam mortem » corporalem « Jesu » qui est dator « vitæ » : qua morte ipse mortuus fuit « triduo », id est tribus diebus artificialibus, « totidemque noctibus » in sepulcro, intelligendo hoc ipsum per synecdochen, ut satis vulgatum est. Unde in Evangelio dixit :11 Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ. Unde et per Osee prædictum est : Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.12 Hanc divinam mortem triduanam sequimur cessando totaliter a triplici genere culpæ, videlicet cordis, oris, et operis. Dicitur autem mors divina, quia mors Christi, qui verus est Deus, quamvis non conveniat ei secundum naturam divinam. Rursus divina mors appellatur, quoniam sancta est illa mors,

I Petr. u, 18, 22.

Joann. I, 16.

Ibid. x, 10.

Ibid. 28. per quam divinæ et beatæ vitæ consortes et heredes sumus effecti, et a multiplici morte erepti, juxta illud Petri : Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu, deglutiens mortem ut vitæ æternæ efficeremur heredes.13 Præterea Christus secundum quod Deus, est dator primus ac principalis totius vitæ naturæ et gratiæ ac gloriæ; secundum naturam vero assumptam (quæ teste Damasceno libro tertio, fuit instrumentum animatum, proprium et conjunctum, Verbi ei uniti), est dator vitæ gratiæ et gloriæ meritorius et instrumentalis : quia ut fertur apud Joannem, De plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Unde denuo protestatur : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant; itemque, Ego vitam æternam do eis.

Sic itaque imitari debemus mortem divinam, quantum possibile viris divina imitatio, id est, « quantum imitatio » ista « divina », videlicet cessatio ab omni peccato, est quid « possibile viris » divinis, communi infirmitate et fragilitate circumdatis : qui secundum legem generalem diu esse non queunt sine veniali peccato, quia etsi singula, non tamen omnia venialia valent vitare.

In quo, juxta Eloquii mysterialem et occultam traditionem, id est juxta evangelicam doctrinam, cœlestis vitæ ac patriæ significativam, nihil invenit princeps mundi, id est, « nihil » culpæ « invenit » diabolus, mundanorum hominum « princeps » et caput quantum ad esse iniquitatis. Nempe ut scriptum est : Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui in Joanne fassus est : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.

Sequitur de spirituali significatione vestimentorum alborum. Deinde vero luciformia vestimenta induunt consummatum, id est, sacerdotes episcopo baptizanti subministrantes, post præfata « induunt consummatum », id est baptizatum jam in Baptismo plene purgatum ac virtutibus decoratum, vestes luciformes, id est albas et mundas, in quibus lux magis imbibita est et abundat, quam in coloribus aliis. Virili enim et deiformi vi, contrariorum impassibilitate et ad unum firmo contuitu, inordinatum ornant, id est, baptizatum qui ante suam conversionem fuit inordinatus, « ornant » et induunt sacerdotes « vi virili et deiformi », id est vigore virtutum valde divino, et « impassibilitate contrariorum », id est reformatione passionum inordinatarum, ut non lædatur ab illis, neque ab aliis vitiis seu invisibilibus inimicis, « et contuitu firmo », id est respectu forti, « ad unum », id est ad ultimum finem. His divinissimis bonis induunt illum vel dispositive, vel cooperative, ad proficiendum et persistendum in illis, vel quia designant eum his esse ornatum, per hoc quod induunt eum vestes per quas ista signantur. Et informe formificatur, luciformi universaliter vita splendens, id est, conversatio ejus prius informis, infructuosa et arida, nunc in Baptismo formata est caritate ferventi seu ejus profectu, « splendens » de cetero « universaliter », id est in omnibus verbis et actibus, « luciformi vita », id est actionibus exemplaribus et doctrinalibus verbis, juxta illud : Sic luceat lux vestra coram hominibus. Sicque Philippensibus scripsit Apostolus : Sitis simplices filii Dei in medio nationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes.14 Salomon quoque in Proverbiis : Justorum (inquit) semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.

Sequitur de mystica notatione unctionis. Unguenti autem perfectiva unctio, id est baptizati unctio consummativa significatione, odoriferum facit perfectum, id est, designat ipsum baptizatum esse dulcis ac bonæ famæ, sicut ait Apostolus : Christi bonus odor sumus in omni loco. Nam et chrisma per balsamum ei admixtum odo

Matth. v, 16.

Philipp. u, 15, 16.

Prov. IV, 18.

II Cor. u, 15, 14.1516

I Petr. u, 22.

Joann. XIV, 30. riferum est. Sacra enim divinæ generationis consummatio, id est sancta Baptismi completio, coadjuvat consummata divino Spiritui, id est, perfecta actualiter seu exsecutive « coadjuvat », id est, cooperatur ut quoddam instrumentum, « Spiritui » Sancto, qui per sensibilia signa operatur in baptizato. Invisibiliter autem odorificum et perfectivum adventum ineffabiliter exsistentem, id est, interiorem et spiritualem « adventum » Spiritus Sancti vere suavem et « perfectivum », qui ineffabilis est, id est, plene et comprehensive exprimi nequit, quamvis vocaliter exprimatur, cognoscere intellectualiter, id est mentaliter noscere per experientiam, aut certa vel probabilia indicia, concedo, id est, fateor convenire, dignis secundum intellectum divini Spiritus sacra et deifica communicatione, id est, hominibus purgatæ mentis, qui quantum possibile est, ex dignatione et gratia Dei digni sunt « communicatione », id est copiosa, sancta ac deificante influxione et participatione, « Spiritus » Sancti, ita quod multum divini sunt et Dei amici, tanquam secretarii ejus, qui vel ex revelatione, vel ex certis experientiis et visitationibus revelationi quasi æquivalentibus, noscunt se esse in caritate ac donis atque effectibus ei annexis, quum et Apostolus fateatur :17 Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Sed et princeps Apostolorum : Per opera (ait) bona certam faciatis vocationem vestram.18 Porro de invisibili Spiritus Sancti adventu in libro Job asseritur : Si venerit ad me, non videbo eum;19 si abierit, non intelligam.

In fine autem omnium, id est, cunctis prædictis circa baptizatum completis, summus sacerdos ad sacratissimam Eucharistiam vocat perfectum, id est, ipsum baptizatum taliter intus ornatum et consummatum, hortatur ad sacram communionem, et perfectivorum mysteriorum ipsi tradit communionem, id est Eucharistiæ sacramentum, in quo continentur et considerantur plura et magna mysteria, quorum fide, virtute et efficacia perficimur et salvamur. In hujus etenim sacramenti celebratione et receptione, recordamur dilectionis, miserationis et beneficentiæ Dei ad nos, mysteriorumque Christi, videlicet incarnationis, conversationis ejus in sæculo isto, ultimæ Cœnæ, ac institutionis sacramenti istius, passionis, resurrectionis ascensionisque ejus : quorum omnium, hoc superadmirabile et supervenerandissimum sacramentum, est pretiosissimum memoriale. Hujus vero sacramentalis communionis significationem et rationem hic transilit, quoniam in capitulo proxime subsequenti tractaturus est inde.

Footnotes

  1. Ephes. vi, 12. ↩

  2. I Petr. II, 21. ↩

  3. Matth. XI, 29. ↩

  4. Joann. XII, 26. ↩

  5. Act. XVII, 18. ↩

  6. *mutatio-num ↩

  7. Job XVI, 23. ↩

  8. Job XIV, 12. ↩

  9. art. XI. Rom. VI, 3, 4. ↩

  10. * igitur ↩

  11. Matth. XII, 40. ↩

  12. Osee VI, 3. ↩

  13. I Petr. iii, 18, 22. ↩

  14. Philipp. ii, 15, 16. ↩

  15. I Petr. ii, 22. ↩

  16. II Cor. ii, 15, 14. ↩

  17. Rom. viii, 16. ↩

  18. II Petr. i, 10. ↩

  19. Job ix, 11. ↩

Chapter 19 of 98