Skip to the text

Articulus 15

DE BAPTIZANDORUM UNCTIONE.

CONSEQUENTER tangitur quid significet unctio qua ungitur baptizandus.1

Sed est ibi clarum, ut æstimo, hierarchicorum eruditis, id est, bene instructis in hierarchicorum significationibus et actionibus, « clarum » et notum « est », ut puto, « ibi », id est in Baptismi exhibitione, quia devictis in fortitudine ad unum resistentibus, id est, peccatis, tentationibus ac dæmonibus « resistentibus » conversioni mentis « ad unum » totius beatitudinis fontem, superatis « in fortitudine », id est per gratiosum et grande auxilium Dei, et per fortem conatum conversi ad meliora ac viciniora saluti.2 Qui enim creavit te sine te, id est sine tua cooperatione, non justificabit te sine te. Nec coronatur nisi qui legitime certaverit.3 Et contrariorum universalibus interemptionibus et abolitionibus, id est, invisibilium hostium plenis ac totalibus victoriis « et abolitionibus », id est expulsionibus, acquisitis quantum ad hoc quod nullum mortale actualiter dominetur in corde, immutabile valet, id est, mens confirmata in Deo (juxta illud Apostoli ad Hebræos, Optimum est gratia stabiliri4 cor) potens et apta est, ad intellectualia deiformis habitudinis, id est ad receptionem ac perfectionem divinorum charismatum, et ad omnem profectum eorum per quæ habere se potest deiformiter per imitationem præcipuam. Ideo scriptum est in Amos : Præparare in occursum Dei tui. Alia littera habet : Adorna thalamum tuum, Sion.

Non enim redire tantum oportet ab omni malitia, id est, non solum oportet ab omni peccato cessare, juxta illud Psalmi, Declina a malo; et in Ecclesiastico, Quasi a facie colubri fuge peccata. Unde Salvator dixit sanato : Jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Etenim vulnera repetita plus nocent. Sed et viriliter durum esse, id est constantem, nec molliter cedere, sed idonee esse armatum contra jacula vitiorum ac dæmonum. De56789

Ezech. III, 9.

Jer. I, 18, 19.

Eccli. I, 28.

Eccle. IX, 1.

Eccli. V, 5.

Joann. VIII, 34.

II Petr. II, 19.

I Cor. III, 17.

Luc. II, 37. qua salubri duritia Dominus dixit Ezechieli, Ut adamantem et silicem dedi te; atque ad Jeremiam, Dedi te in murum æreum et columnam ferream, et bellabunt adversum te, et non prævalebunt. Et intrepidum, semper abjiciendo carnalem, effeminatum et inordinatum, imo et servilem timorem, non innitendo propriis viribus, sed sperando in Deo. Ordinate quoque et prudenter timere oportet, quoniam in medio laqueorum et innumerabilium hostium ambulamus: sicque inter spem et timorem, medium observare. Nam qui sine timore est, justificari non potest. Nec certi sumus nos esse sine peccato mortali. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: De propitiatu peccati noli esse securus. Sic ergo oportet esse intrepidum contra perniciosam semper in eam subjectionem, id est adversus vilem, turpem, damnabilem recidivationem, quæ est miserrima servitus, secundum illud Joannis: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et Petrus: Iniqui (inquit) sunt servi corruptionis et peccati, imo et diaboli; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

Neque templi veritatis amoris in quiete unquam fieri, id est, nunquam constitui « in » ipsa « quiete », id est cessatione, actuum sanctorum « templi veritatis », id est pertinentium ad spirituale templum veritatis æternæ et caritatis, quod est mens devota, Ecclesia quoque militans ac triumphans (dicente Apostolo, Templum Dei sanctum est, quod estis vos), aut etiam materialis ecclesia, in qua jugiter sunt

Dei laudatio, adoratio, invocatio, celebratio et saluberrima dispensatio sacramentorum. Hoc implevit beatissima Anna prophetissa, quæ ut in Luca conscriptum est, non discedebat de templo, orationibus et jejuniis serviens Deo die ac nocte. Attente vero et æternaliter in eam, ut virtus, extendi: id est, ad ipsam altissimam veritatem oportet « extendi », id est mente elevari, « attente », id est cum omni diligentia et consideratione, pensando superdignissimam et superhonorandissimam præsentiam ejus, « et æternaliter », id est modo quamdiu hic degimus, inchoative per fidem, et in futuro per beatificam contemplationem, in qua nulla est interruptio, nec in perpetuum finis: neque enim nobis sufficit finis consummationis, nisi cujus nullus est finis durationis; ad perfectissimam Divinitatis ascensionem, id est ad contemplationem ipsius summam ascensivam, id est superaltissimum illud objectum, ut illam adipiscamur in patria, et crescamus in ea in via: nam subditur, sacre semper augentem, id est assidue in mentibus fervide devotorum crescentem. Nempe quo amplius crescunt in sancta humilitate, caritatis fervore ac sapientiæ dono, eo et in contemplatione nunc magis proficiunt. In patria autem cessant meritorum et præmiorum profectus.

Ecce in verbis his compendiosissima documenta tanguntur, in quibus tota nostra consistit salus, profectus, perfectio, ut sic ab omni Dei offensa cessemus, virtuosisque actibus jugiter insistamus, contra aciem vitiorum stemus armati, salubriter duri, sapienter intrepidi, et ita ad contemplationis fastigia properemus. Et hoc est quod Christus nos docet humili planoque stilo, sed sensu profundo: Omnis, inquiens, qui audit verba hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit.

Deinde hæc ad propositum applicantur.

Vides autem horum diligentes imagines [in hierarchice perficiendis:] id est, nonne advertis imagines et figuras istarum spiritualium perfectionum, diligenter institutas a Sanctis ex inspiratione divina? Deiformis quidem summus sacerdos, id est episcopus multum divinus ac Dei vicarius, inchoat sacram unctionem. Incipit enim ungere baptizandum, quem tribus crucis signat signaculis, ut est dictum.

Matth. VII, 24, 25.

Sacerdotes vero sub ipso, id est aliqui sacerdotum inferiorum, perficiunt unctionis sacrificium, id est, obsequium illius unctionis Deo oblatum exsequuntur et complent in baptizando, quem in aliis certis membris unxerunt secundum ritum primitivæ Ecclesiæ, qui modo in multis mutatus est. Ad sacra, in similitudine, perficiendum certamina evocantes, id est, excitantes et invitantes « perficiendum », id est baptizandum, « ad certamina sacra », id est spiritualia bella contra hostes salutis. Verum unctio ista non est Confirmatio, quæ est sacramentum, et datur ad robur fidei ac spiritualis militiæ, ne quis Christum publice confiteri verecundetur. Propter quod datur in fronte. Hæc autem confertur ad refrenandum dæmonis potestatem in fomite, in præparationem pugnæ adversus eumdem. Propter quod spectat ad exorcismum. Sic itaque evocant illum « in similitudine », id est per sensibilia signa quæ circa baptizandum adhibentur, ut sunt hujusmodi unctiones et alia quædam præfata. perficiendos

Secundum quæ sub militante Christo factus est, id est, « secundum quæ » sensibilia symbola ipse baptizandus « factus est », id est, constitutus est, « sub Christo militante », id est, qui in hac vita militans fuit, et nunc potius est triumphans : tamen et nunc in suis fidelibus pugnatoribus militans est et pugnans.

Quoniam ut Deus, est militiæ creator, id est, spiritualis militiæ, imo et spiritualium militum, institutor est et causa. Deus namque est nomen universalis principii causalis et provisivi, ut in expositione præcedentis libri philosophice ac theologice est probatum. Ut sapiens vero, leges ejus posuit, id est, Christus secundum quod « sapiens » et sapientia ipsa, « posuit leges ejus », id est jussiones et statuta hujus militiæ, secundum quæ exercenda est : ut quum in Evangelio loquitur, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit;10 et rursus, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum11 est regnum cœlorum; itemque, Quum steteritis ante reges et præsides, etc.12 ; et denuo, Nolite timere eos qui corpus occidunt;13 et iterum, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.14 Operatus est, ut bonus, decora victoribus bravia, id est, Christus secundum quod bonus, promisit, paravit atque largitus est prævalentibus hostibus, divini honoris ac suæ salutis præmia copiosa et splendida : quæ dicuntur « bravia », secundum quod confertur in fine cursus et agonis vitæ præsentis. Unde dixit Apostolus : Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium?15 Et iterum :16 Ad destinatum persequor, ad bravium vocationis supernæ. De remuneratione autem vincentium, multa deprompsit in Apocalypsi : Esto, dicens, fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ; qui vicerit, non lædetur a morte secunda; vincenti dabo manna absconditum :17 multaque alia. Similiter et Sapiens ait : Spes electorum immortalitate plena est;18 in paucis vexati, in multis bene disponentur.

Et adhuc divinius, id est, istud adhuc magis divinum est, quoniam quidem, ut optimus, in militibus effectus est, id est, ipse Christus, in quantum piissimus et communicativissimus, effectus est militum ac militantium unus, per incarnationis mysterium inter homines conversatus, et præ omnibus ac pro omnibus persecutionem ac acerbissimam mortem perpessus, juxta illud :1920 Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Isaias ait :21 Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; vere languores nostros ipse tulit.22 Hinc subditur :

Cum ipsis sacre pro eorum libertate et victoria ad mortis et corruptionis concertans potestatem : id est, ipse Christus « concertans », id est, simul cum suis commilitonibus pugnans, « sacre », imo sacratissime et virtuosissime, « pro liberdecoris tate et victoria eorum », id est ad promerendum et impetrandum eis libertatem a servitute peccati et jugo diaboli, observantiarumque legalium, quæ erant onus gravissimum, quod nec patres nostri potuerunt servare, ut in Actibus legitur; pro libertate quoque ab obligatione damnationis perpetuæ, quia eramus natura filii iræ. De qua libertate ipse Salvator ait : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis; et Paulus ad Galatas, Vos, inquit, in libertatem vocati estis. Ad impetrandum etiam eis victoriam, id est gratiam et virtutem vincendi cunctos adversarios suæ salutis, sicut ait Apostolus : Gratias Deo qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Qui dixit discipulis : In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Idcirco Apostolus fassus est : Omnia possum in eo qui me confortat. Sic ergo Salvator fuit concertans « ad potestatem mortis et corruptionis », id est ad subjugandum sibi potestative ac meritorie ipsam mortem et corruptionem. Promeruit etenim nobis immortalitatem et incorruptionem contra mortem naturæ; eripuit quoque nos a morte culpæ, et item a morte gehennæ, quæ ut in Apocalypsi fertur, est mors secunda. Et isti sunt effectus passionis dominicæ. Hinc Christus in Apocalypsi fatetur : Habeo claves mortis et inferni. Sed et imperium mortis habere asseritur, de quo scripsit Psalmista : Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. Qui in Osee prænuntiavit : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos; ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne.

Certantibus quidem, tanquam Deus perfectus, ascendit gaudens : id est, Christus ad consolationem et exemplum certantium « ascendit » in cœlum, « tanquam Deus perfectus », id est quasi vere omnipotens, quamvis corporalis illa ascensio convenerit ei secundum humanitatem assumptam. Divina ergo et increata virtute principaliter fuit ascendens : nihilo minus etiam secundario, merito suæ dignissimæ passionis, dote quoque agilitatis, dicente Apostolo, Factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum; et ad Hebræos, Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Ascendit autem « gaudens », jam glorificatus in anima et corpore. Glorificatio etenim illa, resurgendo et ascendendo atque in summo cœli empyrei residendo, completa est. Quam accidentalem glorificationem ipse sibi promeruit, quæ et ratione hypostaticæ unionis suæ humanitatis cum Verbo, sibi debebatur et competebat. Hinc Michæas prædixit : Ascendet pandens iter ante eos; et Psalmista, Ascendit Deus in jubilatione. Quæ ascensio est spes nostra, quia ascendit præstans nobis fiduciam felicissimæ ascensionis in cœlum, primo in anima, secundo in anima et corpore feliciter reunitis. Unde in hymno sanctus dixit Ambrosius : Est elevatus nubibus, et spem fecit credentibus.

Manet autem in Sapientis legislationibus, et secundum eas sine transgressione contendit ad bonorum præmiorum spem, firmiter se habens, sub optimo militiæ Domino et duce ordinatus. Istud non de Christo, sed de baptizato constituto sub Christo, exponitur : qui « manet in legislationibus Sapientis », id est in præceptis collatis sapientissimæ evangelicæ legis, « et contendit », id est, certat, laborat et satagit conversari, « secundum eas sine transgressione, ad spem », id est ad obtinendum bonum speratum, « præmiorum » optimorum, quæ omne desiderium spe superant, et omnem intellectum viatorum excedunt : propter quod Apostolus est testatus, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis; « firmiter se habens », id est, fortiter et salubriter stans, « ordinatus sub optimo duce » ac principe « militiæ », id est Christo rege et capite suo. De quo ad Hebræos inducitur : Decebat eum propter quem omnia et per

Act. xv, 10.

Ephes. u, 3.

Joann. viii, 36.

Galat. v, 13.

1 Cor. xv, 57.

Joann. xvi, 33.

Philipp. iv, 13.

Apoc. u, 11; xx, 14; xxi, 8.

Ibid. i, 18.

Ps. xxiii, 8.

Osee xiii, 14.

Philipp. u, 8, 9.

Hebr. u, 9.

Mich. u, 13.

Ps. xlvi, 6.

Rom. vii, 18.

Hebr. u, 10. quem omnia, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Et Propheta:23 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Porro Commentator etiam de baptizato exponit præcedentia quædam, videlicet, « certantibus quidem, tanquam Deus perfectus, ascendit ». Quæ expositio, secundum istam translationem, videtur extranea. Verum, secundum aliam potest teneri. Alia quippe habet: Certantibus quidem, ut in divinis perfectus. Sicque intelligi potest, quod baptizandus jam notabiliter factus divinus per præparationes præfatas, ascendit gaudens ad fontem Baptismi et ad præsulem baptizantem, ad ædificationem aliorum certantium contra peccata quæ ipse jam vicit.

Footnotes

  1. Prov. X, 25. ↩

  2. Hebr. VI, 9. ↩

  3. II Tim. II, 5. ↩

  4. Hebr. XIII, 9. ↩

  5. Joann. V, 14. ↩

  6. Eccli. XXI, 2. ↩

  7. Ps. XXXVI, 27. ↩

  8. Amos IV, 12. ↩

  9. I Cor. XIII, 1. ↩

  10. Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩

  11. Matth. v, 10. ↩

  12. Matth. x, 18-20. ↩

  13. Ibid. 28. ↩

  14. Luc. ix, 23. ↩

  15. 1 Cor. ix, 24. ↩

  16. Philipp. iii, 14. ↩

  17. Apoc. ii, 10, 11, 17. ↩

  18. Sap. iii, 4, 5. ↩

  19. Philipp. ii, 8. ↩

  20. Baruch iii, 38. ↩

  21. Is. iii, 12, 4. ↩

  22. Is. liii, 12, 4. ↩

  23. Ps. xxiii, 10. ↩

Chapter 18 of 98