Skip to the text

Articulus 13

QUID SIGNIFICET ANADOCHI ELECTIO, BAPTIZANDI SIGNATIO, SACERDOTUM DESCRIPTIO.

SED si quidem sanctæ ordinationis est principium divinum : id est, « si », pro quia, « quidem », id est certe, « principium divinum ordinationis sanctæ » ad Deum, id est sacrum et salubre exordium ordinationis, id est reductionis sacræ, ad Creatorem; secundum quod se ipsos cognoscunt sacri intellectus, id est, secundum quod mentes devotæ in primis cognoscunt se ipsas, sic quod sui ipsius recta cognitio, principium est conversionis ad Deum. Exordium, inquam, ad consequens naturæ visibile recurrens, id est, « recurrens » ad aptum suæ « naturæ » auxilium, puta ad signum sacramentale Baptismi aut confessionis, per quod connaturaliter manuducitur ad salutem. Nam Baptismus est regeneratio; et initium bonorum, confessio est malorum. In principio quidem quis, quando est ipse, videbit : hoc est, aliquis « videbit in principio » suæ conversionis, « quando ipse est », id est, quando spiritualiter incipit esse, quum senserit gratiam Dei in se certitudinaliter aut probabiliter. Et hoc accipiet primum, id est, primo cognitionem et gratiam istam percipiet, ex respectu ad lumen sacrum donum, id est, ex consideratione sui per respectum et comparationem « ad lumen » divinum, si scilicet ab illo se inveniat illustratum, experiendo in se actus sacros quos lumen illud operatur in mente, ita ut magis diligat veritatem in cunctis, quam tenebras, id est vanitatem et culpam : quod utique lumen, est « sacrum » Dei « donum », sicut in Joanne ait Lux ipsa : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.1

Qui autem propria bene impassibilibus oculis inspicit, id est, qui propriam conditionem, proprietatem et defectuositatem claris et reformatis interioribus oculis pensat, ex non lucentibus quidem revertetur ignorantiæ obscuris, id est, de caligine ignorantiarum suarum et vitiorum erubescens ac pœnitens, ab illis recedet.2 Saluberrimum namque est, se ipsum ita cognoscere. Dei autem perfectissima unitate et participatione qui imperfectus est, id est, qui adhuc imperfectus est, non habendo perfectissimam hujus vitæ unionem et participationem cum Deo, ipse non inde concupiscet, id est, ex sui ipsius præfata cognitione non protinus aut confestim accendetur desiderio perfectissimæ unionis, sed paulatim proficiet.3 Ideo sequitur : in brevi vero per ipsa sui prima, deinde adhuc priora, et per illa præstantia et perfectus, in sublimissimam divinam in ordine et sacre ascendet communionem.4 Hoc est : Talis « ascendet in brevi perfectus », id est cito perfectus effectus, « sacre », id est per exercitia sanctitatis, « in communionem divinam sublimissimam in ordine », id est in gradu perfectionis, hoc est ad perfectissimam unionem cum Deo per actus clarissimos doni sapientiæ ac divini amoris igniti, « per ipsa sui prima », id est inchoando ab his quæ spectant ad statum incipientium et servorum, purgativamque viam, « deinde adhuc priora », id est ab illis ascendendo ad actus pertinentes ad statum proficientium, « et per illa præstantia », id est ab illis ascendendo ad actus qui ad statum pertinent perfectorum : qui actus præstantiores sunt exercitiis aliis. Oportet enim a fundamento incipere; et in via generationis non prius est quod spirituale, sed quod animale.5

Propter quod asserit Christus de homine ordinate procedente :6 Assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram. Verumtamen omnipotens Deus supra hunc communem ordinem agere potest, et sæpius egit, dando quibusdam etiam magnis peccatoribus, in conversionis exordio, ferventissimum zelum justitiæ, ardentissimumque amorem, ac sincerissimum perfectionis affectum.

Hujus est ornatus et sacri ordinis imago, advenientis confusio, et eorum quæ circa ipsum sunt cognitio, ad summum sacerdotem viæ anadochum habens ducem.7 Hoc est : « Confusio », id est erubescentia de peccatis præteritis, seu illorum confessio, « advenientis », id est hominis accedentis ad Baptismum, « et cognitio eorum quæ circa ipsum sunt », id est consideratio eorum quæ agit et intendit, ut sunt profectio ejus ad episcopum baptizantem, et proprietas viæ ejus qua pergit ad sacrum Baptisma, « habens ducem », id est ductorem in via illa, suum « anadochum » : hæc, inquam, sunt « imago » et repræsentatio successivi processus ad perfectionem, incipiendo ab infimo.

Eum vero sic ascendentem, id est baptizandum sic progredientem ad fontem Baptismi et ad incrementa virtutum, divina beatitudo in suam participationem recipit, id est, Deus essentialiter beatus suscipit illum sic, quod facit eum participem gratiarum suarum, et proprio lumine tanquam quodam ipsi signo tradit divinum perficiens, id est, impressione characteris, qui est invisibile signum distinguens baptizatum a non baptizato, Dominus Deus « tradit » ipsi baptizando « divinum perficiens », id est supernaturale lumen gratiæ gratum facientis, perficiens eum, ponendo eum in esse supernaturali deiformi, et communicantem divinorum partis et sacræ ordinationis, id est, recipientem aliquid doni ac dispositionis « divinorum », id est sacrorum signorum, aut sacramentorum, aut spiritualium munerum. Quorum est symbolum, id est corporalis similitudo, sacrum a summo sacerdote advenienti donatum signaculum, hoc est, « signaculum sacrum », id est crucis signum, « donatum », id est impressum, « advenienti », utputa baptizando ad Baptismum venienti, « a summo sacerdote », id est ab episcopo; et sacerdotum salutaris descriptio : qui juxta præhabita, scripserunt nomen baptizandi in libro inter alios baptizandos, ad designandum quod per Baptismum annumerandus et consociandus esset electis, prout tunc pie sperabatur. Hinc subditur : in salvatis eum connumerans, id est, descriptio illa computans baptizandum inter salvandos finaliter, sicut et nunc inter fideles Christi sanguine liberatos fiducialiter computatur, juxta illud Apostoli :8 Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. Et memoriis sacris, id est in scripturis libri illius, quæ conscriptio fuit memoriale personæ inscriptæ, ponens eum apud anadochum, id est, nomen baptizandi ponens juxta nomen anadochi, qui simul cum baptizando fuit scriptus in libro illo, tanquam vivificæ ad veritatem viæ amatorem, hoc est, apud anadochum tanquam apud « amatorem viæ vivificæ », id est salutaris itineris ducentis « ad veritatem » evangelicæ legis ac veræ salutis.9 Vel sic : Connumerans eum, utputa baptizandum, tanquam amatorem viæ vivificæ ad veritatem ducentis. Et ista expositio aptior videtur, quia subjungitur : quidem verum et consequentem, id est amatorem utique « verum et consequentem » et sequacem et assecutorem, ducis divini, id est anadochi.10 Non errantemque Deo traditis ductionibus sequentis manuductorem, id est, inscriptio illa ponens etiam anadochum « manuductorem sequentis », id est baptizandi, qui sequitur eum seu ejus ducatum, « non errantem », id est non deviantem, « ductionibus », id est in suis directionibus et doctrinis, « traditis » a « Deo », per quas et secundum quas ducit baptizandum.

Footnotes

  1. Joann. xii, 36. ↩

  2. * lumini ↩

  3. *perfectissimam unitatem et participationem ↩

  4. * perfecta in ↩

  5. I Cor. xv, 46. ↩

  6. Matth. vii, 24. ↩

  7. *secundum se ipsum* ↩

  8. Galat. vi, 14. ↩

  9. *apud eum* ↩

  10. *alias om. verum* ↩

Chapter 16 of 98