Skip to the text

Quæstio 1

Circa hanc primam distinctionem quæritur primo, Utrum sit tantum unum principium increatum.

Videtur quod non. Primo, quoniam ubi cumque est invenire majus et minus, ibi assignatur et maximum. Malorum autem quædam sunt magis mala, aliqua minus: ergo est aliquod maximum malum. In omni autem genere primum et maximum est causa secundorum et posteriorum. Ergo sicut est unum primum principium universorum bonorum, ita et malorum: et ita sunt duo prima principia increata, quoniam maximum malum esse non potest a summo bono. — Secundo, in creaturis sunt multa animalia venenosa, fœda, nociva, turpissima, imo et crudelissima, ad nihil (ut apparet) utilia, quæ et bestiarum mansuetarum, innocentium, utilium, imo et hominum, sunt devorativa: et nequaquam videtur congruere, quod Deus naturaliter bonus, pius ac sapiens, instituerit atque produxerit illa. — Tertio, in rebus est contrarietas tanta in omni genere ac specie rerum, tanta impugnatio mutua, ut patet in avibus, piscibus et jumentis atque hominibus, ut a principiis primis contrariis processisse originaliter videantur, verificarique æstimetur opinio Empedoclis, asserentis litem et amicitiam esse formalia seu effectiva rerum principia. — Quarto, secundum Philosophum secundo

A Cœli et mundi, si unum contrariorum fuerit in natura, et aliud. Ergo sicut est summum et primum bonum, ita et primum et maximum malum. — Quinto, bonum et malum sunt genera aliorum secundum quod genus dicitur ambitus prædicabilium secundum rationem eamdem. Ergo unumquodque eorum est principium omnium in suo ambitu contentorum. — Sexto, omnis processio causatorum a suis causis per similitudinem quamdam efficitur, quum effectus sit participata quædam suæ causæ similitudo. Quum igitur Deus lucis sit essentialiter bonus, pulcher, pius, sapiens, simplex et prorsus immaterialis, non apparet quod ista corporea, sordida, inordinata, confusa, ab ipso profluxerint. — Septimo, causa bona et pia ac provida, est suorum effectuum conservativa; nec sic eos instituit quod unus sit alterius destructivus: cernimus autem quemadmodum undique una res sit corruptiva alterius.

In contrarium est, quod videmus totum universum esse ordinatum, et ordinem esse intimum rebus, ipsa quoque spiritualia et corporalia sibi invicem deservire, prodesse et cooperari ad bona. — Insuper, sicut probat Philosophus, impossibile est aliquid esse summum et pure seu essentialiter malum, quia corrumperet semetipsum malum; et hoc consequenter multipliciter ostenditur.

Ad hoc Doctor irrefragabilis Alexander respondet: Boni et mali non sunt duo principia ex æquo dividentia ipsum ens sive principium. Quamvis enim malum aliquo modo habeat principium in eo quod factum, non tamen ex æquo se habet ad principium boni. — Denique, Augustinus in libro de Moribus Manichæorum: Primum (inquit) principium boni, est summum bonum. Sed in summo bono nihil potest esse de non bono, hoc est, de imperfectione, privatione, nocibilitate aut violatione. Ergo nullum malum potest ei nocere, læsionem aut violationem inferre : imo nec efficaciter reluctancei, quia omnipotens est. Ideo falsum est quod asserit Manichæus de mutuo bello inter summum bonum et summum malum. — Amplius, summum malum aut est aliquid positivum, aut pura negatio sive privatio. Si est aliquid positivum, non est summe atque totaliter malum, quum ipsum esse sit bonitas quædam. Si autem est mera negatio aut privatio, non potest invadere regnum boni regionemve lucis : quod enim non est, non agit, quum actus secundus supponat primum. Hinc Augustinus in Enchiridio probat, quod ex bonis orta sunt mala, et quod non subsistunt nisi in bonis et dependent ex illis. Etenim bonum et malum moraliter dicta, reducuntur ad unum principium, quod est voluntas liberumve arbitrium, quod in quantum ex nihilo, potest deficere et esse principium mali moralis seu culpæ. Hæc Alexander in Scripto secundi : qui et in Summa sua de his plenius scribit.

Porro sanctus Doctor, videlicet Thomas, his consonans : Primum (ait) dupliciter dicitur, puta, simpliciter, et in certo genere seu ordine. Si secundo modo sumatur, sic secundum genera plura causarum sunt plura prima principia : ut primum materiale principium, quod est materia prima; et primum formale, quod est esse. — Primum vero principium simpliciter sumptum, impossibile est esse nisi unum : quod patet tripliciter. Primo, ex ordine universi, cujus partes sunt invicem ordinatæ, quemadmodum partes seu membra animalis in toto, quæ mutuo sibi deserviunt. Talis vero ordinatio partium non est, nisi intendant aliquod unum. Idcirco necesse est esse unum summum ultimum bonum a cunctis desideratum, quod est primum principium. Secundo patet hoc sic : quia in rebus est aliud esse, aliudque essentia. Oportet ergo quod habeant esse suum ab alio, quum esse non sit de intellectu earum sicut essentia : sicque oportet devenire ad unum primum cujus essentia sit suum esse, et a quo omnibus esse communicetur; et hoc esse non valet nisi unum. Et ista est probatio Avicennæ. Tertio patet idem ex immaterialitate Dei. In immaterialibus quippe non potest esse diversitas nisi secundum quod natura unius est magis in actu atque perfectior quam natura alterius. Hinc quod pertingit ad plenitudinem actualitatis et summam ejus perfectionem, esse non potest nisi unum, a quo proficiscitur omne quod potentialitati admixtum est, quoniam actus præcedit potentiam, et completum diminutum, ut nono Metaphysicæ demonstratur.

Verumtamen circa hoc tripliciter est erratum. Quidam namque, ut primi naturales materiales, non posuerunt nisi causam materialem. Unde qui ex eis posuerunt plura materialia principia, posuerunt plura principia prima simpliciter, ut elementa quatuor. — Quidam vero cum causa materiali posuerunt et causam agentem, dicentes duo esse contraria prima principia, utpote litem et amicitiam, sicut Empedocles. Cujus opinio concordat Pythagoræ, qui divisit omnia entia in ordines duos, et ordinem unum reduxit in bonum sicut in primum principium, alterum autem in malum. Et inde pullulavit hæresis Manichæi, qui duos posuit deos : unum, creatorem invisibilium, incorruptibiliumque bonorum, novi Testamenti; alterum, creatorem malorum, visibilium et corruptibilium, veteris Testamenti. — Tertius error fuit ponentium causam agentem atque materiam, sed causam agentem non esse principium effectivum materiæ, quamvis sit tantum unum agens. Et hæc fuit opinio Anaxagoræ ac Platonis, nisi quod Plato superaddidit principium tertium, scilicet formas separatas, quas exemplaria nuncupabat; nec unam earum esse causam alterius; mundum quoque et res ex quibus constat, causari ex tribus istis principiis. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in prima parte Summæ, quæstione quadragesima nona, disseruit : Non potest esse unum principium primum malorum, sicut est unum principium primum bonorum. Primo, quoniam primum bonorum principium est per essentiam bonum: nihil autem potest esse per essentiam suam malum, quia ens in quantum ens, est bonum. Secundo, quoniam primum principium bonorum est summum et omnino perfectum bonum. Summum vero malum esse non valet: nam etsi malum semper diminuat bonum, nunquam tamen potest totaliter illud consumere. Tertio, quoniam ratio mali repugnat rationi primi principii. Malum namque esse non potest causa nisi per accidens: ideo esse non potest prima causa. Causa enim per accidens posterior est causa per se, ut secundo dicitur Physicorum. — Denique ponentes duo prima rerum principia, unum bonum, aliud malum, ex eadem radice in hunc corruerunt errorem ex qua aliæ quoque antiquorum positiones erroneæ ortum duxerunt: quia videlicet non consideraverunt causam universalem totius entis, sed solum particulares particularium effectuum causas. Hinc quod viderunt alicui particulari naturæ nocivum virtute suæ naturæ, dixerunt naturam illius esse malam: velut si dicatur natura ignis mala, quia comburit alicujus pauperis domum. Sed judicium de rei bonitate non est accipiendum secundum ordinem ad aliquid particulare, sed secundum se ipsum, atque secundum ordinem ad totum universum, in quo quælibet res suum locum ordinatissime habet. Conformiter, quia viderunt duorum particularium effectuum contrariorum duas particulares causas esse contrarias, nescierunt causas illas particulares contrarias reducere in causam universalem communem. Hinc usque ad principia prima contrarietatem in causis esse putabant. Verum quum cuncta contraria conveniant in uno communi, oportet supra causas contrarias proprias ponere causam unam communem: quemadmodum supra qualitates contrarias elementorum invenitur cœlestis corporis virtus. Sicque supra omnia quocumque modo exsistentia, est unum primum commune essendi principium. Hæc Thomas in prima parte.

At vero in Summa contra gentiles, libris secundo ac tertio, de hac re scribit diffuse per diversa capitula:1 Impossibile (inquiens) est esse aliquod summum malum ceterorum malorum principium, quoniam malum illud oporteret esse absque omnis boni consortio: omnis autem essentia est bonitas quædam. Nihil quoque agit nisi in quantum est in actu et virtute. Ens autem in quantum tale, habet rationem perfecti et boni. — Item, contrariorum agentium exstant contrariæ actiones: eorum ergo quæ per unam actionem producuntur, non sunt contraria ponenda principia. Bonum vero et malum eadem actione producuntur: sicut eadem actione aqua corrumpitur et aer generatur. Non igitur sunt ponenda contraria principia propter differentiam boni ac mali exsistentem in rebus. — Imo, ut patet ex dictis, malum non est nisi privatio boni nati debitique inesse. Privatio vero non habet causam per se agentem, quoniam omne agens agit in quantum est habens formam: idcirco effectum ejus per se oportet formam habere, quum omne agens agat simile sibi. Ideo malum incidit per accidens in effectibus causarum per se agentium. Idcirco non est unum per se principium primum malorum; sed primum universorum principium est per se bonum, in cujus effectibus consequitur malum per accidens.

Propter quod Deus per Isaiam testatur: Ego Deus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum;2 ego Dominus faciens omnia hæc. In Ecclesiastico quoque conscriptum est: Bona et mala, vita et mors, pauperitas et honestas, a Deo sunt;3 itemque: Contra malum bonum est, et contra vitam mors;4 sic contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi duo contra duo, unum contra unum. — Porro Deus dicitur facere mala, in quantum creat ea quæ secundum se bona sunt, et tamen aliis sunt nociva : quemadmodum lupus quamvis in sua specie sit quoddam bonum naturæ, nihilo minus ovi est malus; et ignis aquæ, in quantum corruptivus est ejus. Conformiter Deus est in hominibus causa malorum quæ pœnæ dicuntur, juxta illud Amos : Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit?5 Hinc ait Gregorius : Creare mala Dominus perhibetur, dum res in se bene creatas nobis male agentibus in flagellum convertit.

Postremo, per hæc excluditur error ponentium prima rerum principia esse contraria in natura : qui error ab Empedocle cœpit, qui dixit litem et amicitiam esse prima principia contraria et activa, et amicitiam esse causam generationis, litem corruptionis. Posuit quoque Pythagoras duo prima contraria, scilicet bonum et malum, non tamen per modum agentium, sed formalium principiorum, asserens hæc duo esse genera sub quibus omnia alia comprehenderentur, ut primo Metaphysicæ habetur. Hos antiquissimorum philosophorum errores, qui etiam a posterioribus philosophis satis sunt reprobati, quidam perversi sensus homines christianæ doctrinæ præsumpserunt inserere. Quorum primus exstitit Marcus, a quo dicti sunt Marciani hæretici : quem secuti sunt Marcionitæ, et ultimo Manichæi, qui istum errorem maxime diffuderunt. — Hæc ibi.

Præterea Doctor devotus, dominus Bonaventura : Hæc (inquit) est veritas, quod mundus in esse productus est non solum secundum se totum, sed etiam secundum intrinseca sua principia, quæ non ex aliis sed de nihilo sunt producta. Quæ veritas quamvis nunc cunctis innotescat fidelibus, latuit tamen philosophos, qui in horum inquisitione diu deviaverunt. Nam quidam eorum dixerunt mundum factum a Deo de sui ipsius essentia. Non enim viderunt quomodo aliquid fieri possit ex nihilo; solusque Deus exstitit ab æterno : ideo dixerunt, quod fecit omnia de se ipso. Quod philosophis quoque postea visum est irrationabile esse, quod scilicet invariabilis ac nobilissima Dei essentia fieret corporalium rerum materia, quæ de se imperfecta consistit. — Alii ergo dixerunt mundum ex præexsistentibus factum principiis, scilicet forma et materia, et formas in materia latuisse, antequam intellectus ipsas distingueret, et hoc ponit Anaxagoras. — Verum quoniam omnes formas simul in materia esse non capit ratio recta, tertii posuerunt mundum ex præexsistentibus principiis esse formatum, videlicet ex forma atque materia, et materiam primo seorsum fuisse et formas separatas, ac postmodum ex tempore ab opifice esse conjunctas. Et hi fuerunt Platonici. — Fuerunt et quarti, puta Peripatetici, quorum princeps et dux Aristoteles fuit, qui veritati magis propinquantes, dixerunt mundum esse factum, non tamen ex præexsistentibus principiis. Unde secundo Vegetabilium Aristoteles loquitur : Mundus semper fuit plantis et animalibus plenus. Utrum autem posuerit materiam et formam factas ex nihilo, nescio : credo tamen quod non pervenit ad hoc. Ubi autem defecit philosophorum doctrina, subvenit nobis sacrosancta Scriptura.

Porro error Manichæorum de positione duorum principiorum, non solum est contra fidem, imo et adeo contra rationem, ut vix credam hominem aliquid de philosophia scientem, errorem hunc posuisse aut defendisse, quum error iste sit pessimus. Attamen quoniam aliquam videtur speciem pietatis prætendere, attribuendo Deo bona et pulchra atque nobilia, cetera vero principi tenebrarum; hinc magis subintravit ac fœdavit Ecclesiam : nam et a simplicibus facilius capi potest ac false imaginari. Sed ad errorem hunc pessimum alii consequuntur errores vanissimi, ut constat scientibus sectam Manichæorum. Confundit enim ordinem rerum, et omnipotentiam Dei coarctat, dicendo quod non possit corporalia facere; essentiamque circumscribit divinam, dicendo quod Deus bonus sit tantum in regione lucis. Idcirco deceptus est stultus et impius Manichæus. Quod et sensibiliter declaratur. Videmus quippe, quod idem artifex per eamdem artem domificandi, facit aulam regiam et cloacam; nec ad hæc agenda duo exiguntur artifices. Sic summus Deus per eamdem sapientiam suam fecit pulchra et vilia. Quod pessimus Manichæus non intelligens, est deceptus ac periit. Fuitque error ejus omnibus vilior, quia circa primum deviavit principium. Nec ejus errorem credo invenisse humanam malitiam, sed diabolicam prorsus versutiam, ut ipse diabolus se alium deum persuaderet mentibus peccatorum. — Hæc Bonaventura.

Insuper Albertus Magnus hæc eadem magis prolixe ac resolute prosequitur.6 Circa hanc (inquiens) quæstionem quadrupliciter diversificati sunt philosophi, ut super undecimum Metaphysicæ recitat Commentator. Quidam namque, ut Anaxagoras et sui sequaces, posuerunt formarum latentiam, dicentes omnia esse in omnibus infinite, ita ut infinitus sanguis sit in aqua, et infinitum vinum in vite, infinitumque oleum in oliva et in ejus humore, infinitos quoque homines in homine et in humore ipsius, et semen hominis esse homines parvos, non distinctos per membra, quemadmodum sextodecimo Animalium est tractatum: et ita de omnibus homogeniis et heterogeniis, nisi quod homogenia dicebant ibi esse in actu distincta, tamen latere; heterogenia vero dicebant ibi non esse nisi reducta in homogenia. Hi dicebant generationem non esse mutationem de non esse in esse, sed segregationem distincti et manifesti de latenti atque occulto. Hos reprobat Aristoteles, dicens: Quidquid est in re finita, est finitum dimensione et numero. Quumque materia ex qua fit generatio sit finita, quidquid in ea est, utroque modo exstat finitum. Omne autem finitum ab omni finito totaliter segregabile est, ita quod nihil sui maneat in illo. — Alii, sicut Democritus et Leucippus, dixerunt omnium principium esse atomos ab æterno in vacuo discurrentes, formasque rerum non esse nisi figuras, actus quoque formarum non esse nisi motus consequentes figuras hujusmodi atomorum. Hos reprobavit Philosophus, quoniam atomi sunt indivisibles; omne autem figuratum, est divisibile. Divisibile vero ex indivisibilibus nequit componi, quum indivisibile additum indivisibili non faciat ipsum majus. Item, tales figuræ non sunt nisi formæ accidentales consequentes naturam specificam, sicut figura leonis sequitur esse ipsius. — Post has Epicureorum opiniones supervenerunt Socrates et Plato, dicentes universas formas esse a datore formarum efficienter, formaliter autem a formis separatis per se exsistentibus, quarum sementem facit dator formarum, et tradit diis deorum. Contra hoc arguit Aristoteles, quia extrinsecum non potest dare esse intrinsecum substantiale. — Post ista venit Anaxagoræ tractatus, dicentis quod materia omnium fuit confusum quid et chaos, in quo erant formæ omnium indistinctæ, et ad propria subjecta non determinatæ neque continuatæ. Dividebaturque secta illa in duas. Nam Anaxagoras dixit, quod intellectus agens, qui solus immixtus est, purus, et nulli commune quid habens, lumine suo superveniens mixto, distinguit mixtum in formas speciales, alicui dans formam intellectualem, ut homini; alicui formam depressiorem in materia, secundum quod magis aut minus participat de lumine et perfectione intellectus agentis. Porro Empedocles et Melissus, et collega eorum Parmenides, asserebant quod distinguens oportet esse in materia, quoniam omne distinguens in aliquo, oportet esse in illo. Hinc dicebant, quod lis et amicitia distinguunt formas in mixto, separando et congregando. Amicitiam quippe dicebant, congruentiam cognatorum naturaliter convenientium ad unum et idem constituendum; litem vero, disconvenientiam repugnantium ad idem constituendum.

Postremo his omnibus superveniens Aristoteles, dixit formam esse in potentia materiæ, id est potentia formali et effectiva. Quamvis enim materia secundum quod materia, nullo modo potest esse causa formæ, sicut nec econverso; tamen in materia sunt formalia quædam principia effectiva, quæ faciunt materiam esse hujus aut illius materiam per analogiam seu habitudinem quam habet ad hanc formam vel illam. Hæc autem principia, secundum eum, colliguntur ex tribus, videlicet: ex calore aut virtute cœlesti, in quibus est virtus primi motoris, et motoris secundi ac tertii, sicque deinceps. Quæ virtus immittitur materiæ per respectum luminis cœlestis, virtute cujus principia quæ sunt in materia, movent et mutant materiam ad formam istam aut illam. Colligitur quoque ex virtutibus elementalibus, sicut ex calore ignis digerente et purificante materiam, spirituali humido aeris spirante in materia et undique differente virtutem, corporali humido aquæ continuante partes materiæ, atque terrestri sicitate partes materiæ continente in sua consistentia ac figura. Colligitur etiam ex vi formativa quæ est ex generante in semine ex quo fit generatio. Et est in his complexus sicut in fato: formativa namque movet virtute et informatione quasi instrumentaliter virtutibus elementalibus; virtutes elementales instrumentaliter se habent ad virtutes cœlestes. — Demum in omnibus his principatur causa prima secundum providentiam quæ singula producit ad esse, alia ratione producens hominem, alia equum: attamen animam rationalem producens per se ad imaginem et similitudinem suam, non ad imaginem aut similitudinem virtutum cœlestium, aut elementalium, seu formativarum generantium. Hinc undecimo Primæ philosophiæ ait Philosophus, quod generatio est ex convenienti. Principia namque in materiam generabilium sunt influxa, ex quibus materia fit ad hanc aut illam formam conveniens, et per quæ ipsa forma in esse producitur. Denique si subtiliter inspiciatur, prima causa in omnibus his habens primatum ex providentia sua et largitate suæ bonitatis, in omnibus dat esse formæ per creationem, quia creatio est proprius actus ejus; in aliis autem secundis et deinceps principiis, quæ sine ipsa nil possunt, operatur ad formæ determinationem et distinctionem, præter hoc quod animam intellectualem se ipsa ac propria operatione producit. Propter quod sextodecimo de Animalibus ait Philosophus, quod solus intellectus est ingrediens ab extrinseco. Idcirco nullius corporis actus est; estque subjectum veritatis æternæ, secundum Platonem, et immortalitatis habet radicem, ut ait Alphorabius in libro suo de Intellectu et intelligibili. — Et hanc fateor meam esse opinionem de productione formarum, quia et philosophiæ congruit, atque catholicæ fidei et dictis Sanctorum in nullo contradicit. — Hæc Albertus.

Cujus dicta recitative commemoro. In cujus verbis etiam videtur obscurum quod ait, Post ista, videlicet post opinionem Socratis et Platonis, Anaxagoræ venit tractatus, qui dixit, quod omnium materia erat confusum quid et chaos, etc. Anaxagoras namque fuit ante Platonem et Socratem, ut etiam ex præinductis patet Alberti verbis. Rursus, opinio illa de chao seu confusa materia et indistincta, ab Aristotele Platoni adscribitur, ac primo Timæi habetur. — Insuper, quod ait Albertus, esse omnium formarum dari a prima causa per creationem, videtur obscure prolatum. Forma namque non habet nisi unum esse substantiale et actuale; et si illud esset a Deo immediate per creationem, formæ de potentia materiæ eductæ, essent a Deo creatæ atque ab ipso immediate productæ. Nempe ab illo res vere ac immediate producitur ac creatur, a quo suum esse substantiale et actuale immediate per creationem suscipit et sortitur. — Amplius, in verbis præhabitis videtur Albertus formarum inchoationem insinuare ac tangere, et illa sua opinio multis patet calumniis seu objectis, ut alibi habet ostendi.

Præterea de quæstione proposita scribit

Albertus in prima quæstione secundæ partis Summæ suæ: Dum quæritur de uno principio, quæritur de principio efficienti, et formali seu exemplari, et finali: de principio, inquam, universi esse veri et boni, id est de causali principio totius esse et veritatis ac bonitatis omnium causatorum. Hoc autem principium in prima rerum productione non potest habere aliquid præjacens ex quo et in quo operetur ut in materia, nec potest uti instrumento, nec dispositionibus materiam ipsam aptantibus. In omnibus enim principiis quæ præsupponunt materiam et instrumento dispositionibusque utuntur, aliquid de ipso esse est a materia, et aliquid ab instrumento, aliquid quoque a dispositionibus: et sic illa principia non sunt causa totius esse et veritatis ac bonitatis quæ sunt in causatis, nec sunt sufficientis potentiæ ad producendum in esse sua causata; sicque nequeunt esse prima principia. — Sic ergo loquendo de primo principio, non est nisi unum. Mundus namque archetypus in mente divina consistens, principium est omnium quæ sunt facta, eo quod sint in ipso sicut artificiata in artificis arte. In omnibus autem generaliter verum est, quod una est ars et una scientia oppositorum, et dissimilium, et inæqualium: quod et maxime verum est in arte prima, quum teste Philosopho sexto Ethicorum, ars sit factivum principium cum ratione omnium de quibus est ars. Mundus vero archetypus, est ars prima, et una notitia boni ac mali, boni per formam idealem, mali per privationem; et item rei corporalis ac spiritualis, ordinati et inordinati, mobilis et immobilis, materialis et immaterialis, unius quoque et multi. Unde septimo capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius protestatur, quod Deus cognoscit materialia immaterialiter, mobilia immobiliter, confusa inconfusibiliter in ordine ad unum, multa unite. Omnium ergo horum Deus artifex primus unicum exstat principium. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus, Alberti discipulus, in Summa sua, libro quarto: Primum (dicens) principium unum esse, supra probavimus via physica per rationem primi motoris. Nunc idem probabimus ex ratione primi principii, quod primam causam vocamus, Platonis philosophiam in hoc Aristoteli præferentes. In omni etenim genere rerum in quibus invenitur medium compositum ex extremis quorum utrumque est substantia et habent rationes oppositas, necesse est inveniri extrema simplicia, quia compositum resolvitur in principia componentia. Præcipue quoque hoc verum est in quolibet genere causæ. In omni quippe genere causarum invenitur quod est causa et causatum, quod ex multis virtutibus exstat compositum, puta causantis et causati: quæ quando diversæ sunt, diversas important substantias habentes oppositas rationes. Ergo resolvitur in id quod est ante se ut causans, et in id quod est post se ut causatum. Aut ergo in hac resolutione contingit venire in primum causans et in ultimum causatum, aut non: si non, infinita erunt media causantia causata, quod est impossibile. Est ergo in genere causæ efficientis, aliquid efficiens tantum, quod vocamus primum principium; et aliquid effectum tantum, quod est ultimum; et aliquid efficiens et effectum, quod est medium: et ita in aliis causis.

Denique hoc principium appellatur principium primum, id est ante quod nihil: non ita quod ordo ad nihil maneat affirmatus, sed dicitur principium secundum ordinis rationem, secundum quod ipsum ordine prioris nihil habet ante se quod se habeat ad suum esse; vel privative, quoniam non processit ex privatione sui esse; vel negative, quoniam esse suum nunquam potuit negari; vel potentialiter, quoniam esse suum nunquam potuit radicari in aliquo ante se. Si enim ordo maneret affirmatus, tunc nihil esset ante ipsum, et ipsum ex nihilo processisset. Vocatur ergo primum principium secundum ordinis rationem, ex eo quod omnia secundum ordinem reducantur ad ipsum, ipsum secundum esse suum non reducitur in aliquid ante se : quia ut dicit Boetius, in omni quod est citra primum, aliud est esse, et aliud quod est : quod aliqui vocant quod est et quo est. In primo autem hæc penitus idem sunt. Id namque quod nihil habet ante se negative aut privative aut potentialiter, oportet esse suum non habere ab alio. Sicque oportet quod esse suum sit ipsum quod est, seu quidditas sua : si enim differret ab ea, accideret quidditati, et haberet illud non a se. Quum ergo quælibet res quidditatem suam habeat a se formaliter, quoniam quidditas rei est de intellectu ac ratione ipsius; patet quod primum principium nec secundum quod est nec secundum esse reducitur in aliud. — Porro quæ sunt citra primum, a se habent quod sunt, ut patet per hoc quod negatio habet affirmationem causam sui. Quum enim dicitur, Homo non est asinus; causa est, quoniam homo est homo. Quæ vera est, sive homo sit, sive non sit, eo quod ibi dicatur quod est de quo est. Et sic quod est per se ipsum refertur ad se ipsum, et non per aliud quod influat super ipsum. Patet igitur, quod omne quod est, habet a se ipso quod est. Esse autem suum necessario habet ab alio, quum sit ex nihilo. Ex quo sequitur, quod possibile fuit ad esse et ad non esse, et tale esse differt ab eo quod est; et quod esse suum non est ei substantiale, sed accidentale, secundum quod accidentale vocatur omne quod non convenit alicui per se, id est secundum quod ipsum, sed per accidens, id est ab alio. Quumque omne per accidens reducatur ad per se, omnia secundum esse suum reducuntur ad primum principium tanquam ad causam. — Hæc Udalricus.

At vero dicta Petri de Tarantasia de hac quæstione, in præinductis verbis Thomæ continentur.

Similiter dicta Richardi de Mediavilla, qui addit : Si essent duo principia creaturarum quorum unum non esset ab alio, quodlibet illorum esset necesse esse per se ipsum, quoniam esse nullius illorum dependeret ab alio. Sicque illorum quodlibet summe esset, et ita quodlibet illorum esset verus Deus. Probatum autem est in primo libro, impossibile esse plures aut duos veros Deos. — Concordat Ægidius, qui ista prolixe declarat.7

B Antisiodorensis quoque episcopus, dominus Guillelmus, in Summa sua, libro secundo, diffuse tractat de malo, ostendens quod non sit aliquid positivum, ut Manichæus confinxit. Et allegat Augustinum in libro contra Epistolam fundamenti dicentem : Ideo deceptus est Manichæus, quoniam prius voluit scire unde sit malum, quam quid sit malum. Si enim scivisset quod malum nihil est, nunquam aliquod ens posuisset principium mali.

C Denique Hannibal : Omnis (inquit) res cujus essentia non est suum esse, habet esse suum ab alio sibi influxum : quia si esse rei est præter essentiam ejus, oportet quod ei conjungatur per aliquam causam. Quæ quidem esse non potest ipsa rei essentia, sicut subjectum causa est accidentis : quoniam nihil potest esse causa alicujus, nisi per hoc quod esse habet. Unde relinquitur, quod cujuslibet rei quæ non est suum esse, sit causa essendi aliquid separatum ab ea. Nulla demum res potest esse cujus essentia sit suum esse, nisi una tantum, quoniam hujus rei esse non additur alicui per quod dividatur vel contrahatur : sicut non posset esse nisi una albedo separata seu per se subsistens. Relinquitur ergo, quod non potest esse nisi unum increatum; et per consequens in ipsum sicut in causam oportet res alias omnes reduci. Hæc Hannibal. — Cujus responsio procedit secundum viam dicentium, quod esse et essentia in creaturis realiter differunt. Unde et hanc rationem etiam Avicenna in sua Metaphysica tangit, Thomas quoque, Ægidius et Petrus.

D Præterea, contra prætactam Manichæorum perfidiam dominus Guillelmus, Parisiensis episcopus, in primo volumine suo de Universo plenissime scribit: Hic (inquiens) error cœpit in Perside, et auctor ejus dictus est Manes: cujus sequaces a Christianis vocati sunt Manichæi. Sed et ipse Manes frequenter vocatur Manichæus. Fuitque error iste et adhuc est non solum perniciosissimus, sed etiam pestilentissimus. Quapropter ipsum etiam igne et gladio persequi et exterminare plebs christiana non cessat. Decepit autem hic error præsertim vulgares intelligentiæ parvæ et exercitationis permodicæ. Præfatus ergo seductor atque falsiloquus posuit duo principia duosque deos: quorum unum vocavit deum lucis, quem dixit esse benignum; alterum vero deum tenebrarum, quem dixit malignum. Conformiter posuit duo universa duoque regna, videlicet regnum lucis et regnum tenebrarum; duas quoque gentes, quas juxta nominationes jam tactas nominavit gentem lucis et gentem tenebrarum. Sed et substantias nobiles divisit juxta hunc modum: et quas Græci vocant eudæmones, Latini vero angelos bonos, dixit a deo bono, principe lucis, esse creatos, et esse ipsius ministros; quas autem Græci vocant cacodæmones, Latini angelos malos atque diabolos, posuit creatos a principe tenebrarum, deo maligno, et ejus esse ministros ad omnia mala promptissimos. Posuitque contrarietatem inter hos principes non solum perpetuam, sed et æternam, et inter regna ac gentes eorum. Imo et alia innumerabilia deliramenta confinxit. — Dico ergo, quia quum erronei isti ponant duo principia, et illa esse contraria et coæqualia ac coæterna, coguntur fateri utrumque esse necesse esse, ideo simplex in ultimitate seu fine simplicitatis. Si enim alterum eorum esset compositum, haberet partes, nec esset primum principium, quum haberet partes se priores et dependeret ex illis, nec esset necesse esse.

Prosequitur autem hic doctor disputationem suam multum prolixe, et virtus rationum suarum competenter præhabita est: ideo brevitati studens, pertranseo.

A Nam et Thomas in Summa sua de Malo, contra insaniam illam plenissime scribit.8 Jamque hæresis illa (Deo laus) undique est exstincta. Quæ et facillime potest confundi. Si enim deus ille tenebrarum est tantæ potentiæ ut a deo lucis nequeat superari, et intellectuales creavit substantias, habet in se notitiam veritatis, et sapientiam, vitam, essentiam, potestatem, perfectionem. Notitia autem veritatis, sapientia, vita, esse, sapere, posse, potestas, perfectio, sunt quædam bonitates secundum se, et appetibiles sunt: non ergo sunt puræ malitiæ, nec deus ille essentialiter malus est. Denique, teste præfato doctore, in tantum desipiunt Manichæi, ut deum tenebrarum dicant esse corporeum, totumque regnum ejus esse tenebrosum tenebrositate etiam corporali, et ipsum cum gente sua habitare in terra tenebrosa infinita et infinita caligine cooperta, atque in igne teterrimo. Manifestum est autem quod secundum hoc non poterit dici simplex nec necesse esse. Imo hæc omnia ab Aristotele et melioribus philosophis satis sunt improbata, videlicet, nullum corpus posse infinitum consistere, nec intellectuales substantias esse corporeas, nec infinitam virtutem in corpore esse finito. Et breviter, ut S. Leo recitat Papa, prodigiosus ille signifer mendaciorum, inexplicabilium falsitatum monstra contexuit.

Præterea in Summa virtutum et vitiorum, tractatu de Fide, deliramenta Manichæorum diffusius exprimuntur atque clarissime reprobantur.

Dixit itaque Manichæus deum tenebrarum corporalia et corruptibilia produxisse, et ipsum fuisse deum legis ac Prophetarum; deum vero lucis, intellectuales et spirituales produxisse substantias, ipsumque esse deum evangelicæ legis, et ipsum ante formationem hujus sensibilis mundi, bellum gessisse contra deum ac principem tenebrarum, atque in tantum prævaluisse, quod de corporali materia a principe tenebrarum creata, fecit cœlos ac cœlestia corpora, tanquam muros et fortalitia in munimine regni sui adversus impugnationes principis tenebrarum, admiscens corporibus illis cœlestibus lucem visibilem pro decore. Insuper dixit stolidissimus Manichæus, in quolibet homine esse animas duas: unam naturaliter malam nec ad virtutes flexibilem, a deo tenebrarum creatam et missam, ac omnia mala quæ fiunt ab homine operantem; aliam vero animam bonam, de substantia boni dei productam et jugiter virtuosam: quam dixit a principe lucis missam in corpus ad reprimendum et temperandum mala animæ naturaliter malæ, ita quod deus lucis vidit quanta labes ac vastitas suo regno immineret, nisi animas bonas corporibus immitteret ad temperandum tyrannidem atque facinora; ipsasque animas bonas ex mixtione cum animabus malis aliqualiter inquinari, ligari et retardari a reditu ad regionem ac populum lucis, et ob hoc liberatore indiguisse, ideoque Christum venisse, non vere in carne, sed in similitudine ac phantasmate carnis, ad reducendum animas bonas ad luminis regionem. Alia multa vana, stulta et frivola, imo ridiculosa, insipientissimus Manichæus ac ejus sequaces finxerunt. Sed et turpia quædam ac prorsus sacrilega in suis sacris exercuerunt. Contra quæ omnia doctores catholici, potissime beatissimus Augustinus, qui longo tempore fuit perfidia Manichæi seductus, scripserunt; ipseque Augustinus in pluribus locis, videlicet in libro contra Faustum quemdam, episcopum Manichæorum, atque in libro contra Fortunatum, Manichæorum presbyterum, in libro quoque de Duabus animabus, et in libro contra Epistolam fundamenti, et alibi.

Legitur in vita S. Thomæ de Aquino, quod invitatus a sancto ac piissimo rege Franciæ Ludovico ad prandium, in ipso convivio speculationi suæ intentus, venit ad raptum. Tandem reversus ad se, sumpto in manu cultello super mensam percutiens: Modo, inquit, conclusum est contra Manichæum. Tuncque Prior secum ad mensam sedens, traxit eum cum cappa, dicens: Frater, attende te esse in mensa regis. Mox Thomas exteriora advertens, humili capitis inclinatione petiit sibi a rege ignosci. Rex autem delectatus in his, jussit notarium advocari ad scribendum quæ sanctus Doctor in illa elevatione consideravit.

Nunc objecta in principio quæstionis inducta, solvenda sunt: quæ ex præhabitis multipliciter atque faciliter queunt discolvi. Nempe ad primum dici potest, quod etiam inter mala est maximum malum, sed non ut posuit Manichæus. Quum enim duplex sit malum, videlicet culpæ et pœnæ, inter mala culpæ est maximum malum, id est gravissimum vitium, ex quo et cetera oriuntur eo modo quo unum peccatum ex alio nasci ac procedere perhibetur, non quasi ex causa positiva et effectiva, sed dispositive aut concomitanter seu demeritorie, vel aliis consimilibus modis. Sic equidem amor privatus fertur omnium vitiorum origo, superbia quoque; sed et odium Dei gravissimum et maximum malum est. Denique inter mala pœnæ, pœna ignis infernalis dicitur maxima, seu aliud quodcumque tormentum inferni. — Thomas vero in Scripto respondet, quod summum malum non contrariatur summo bono secundum rem, sed solum secundum vocem. Primo, quoniam summum malum esse non potest, quoniam nihil est essentialiter malum, quum ens et bonum, unum et verum, convertibilia sint; nec aliquid sit adeo malum quin in ipso sit aliquid boni, ad minus esse. Propter quod Philosophus quarto asserit Ethicorum: Si esset malum ita perfectum quod proveniret ex omnium corruptione circumstantiarum, non sustineret se ipsum. Secundo, quoniam summo bono, quod nullo modo potest auferri nec minui, nihil opponitur privative neque contrarie. Unde nec particulare malum opponitur summo bono directe, sed particulari bono quod per ipsum privatur. Et dico aliquid directe opponi alteri, quando opponitur ei secundum quod hujusmodi: sicut albedo manus nigredini manus; nigredini autem parietis opponitur indirecte, utpote non in quantum est albedo istius aut nigredo illius, sed in quantum albedo et nigredo.

Quumque adjicitur, quod in omni genere primum et maximum est causa sequentium, verum est in positivis, quibus potest competere ratio et efficientia causæ.

Ad secundum dicendum, quod animalia omnia illa aliquid bonitatis, entitatis, decoris et utilitatis participant, prout divinus Dionysius contestatur, et spectant ad ordinem ac pulchritudinem universi;9 et quamvis unum alteri sit nocivum, non tamen omnibus neque simpliciter. Insuper, ad moralem instructionem, ad virtuosam exercitationem, ad multiplicem considerationem, ad incutiendum salubrem timorem, ad provocandum gratiarum actionem, animalia hujusmodi conferunt, sicut et experientia docet.

Per quod patet solutio tertii. Talis namque contrarietas ordinem rerum naturalem et complexionum diversitatem consequitur; nec simpliciter ac universaliter, sed quantum ad quid et particulariter, est nociva. Sapientia etiam Creatoris ordinavit inferiora ac minora in usum et pabulum superiorum.

Ad quartum, quod auctoritas illa verificatur de his quæ vere ac proprie exstant contraria, et habent fieri circa idem. Sic autem, ut patuit, nihil contrariatur bono altissimo, nec summum malum dicit quid positivum.

Ad quintum respondet Albertus:10 Error Manichæorum ex ignorantia venit. Putabant enim, quod sicut bonum est quod venit a bono, atque plantatum est in forma boni a quo est, ita malum sit quod est a malo, et plantatum in forma mali a quo est. Quod reprobatum est alibi: quoniam malum non est in forma mali, et mali tia non est forma. Ait namque S. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod malum non est quid exsistens, nec aliquid in exsistentibus. Ideo non est forma, sed defectus boni et pulchri secundum formam. Hinc illud in quo est malum, malo non formatur, sed deformatur, ac privatur modo, specie et ordine in esse, et forma veri et boni. Propter quod non potest habere principium directe et perfecte efficiens, sed deficiens, ut asserit Augustinus: et hoc est liberum arbitrium hominis aut angeli a summo bono deflexum. Quod vero ait Philosophus, quod bonum et malum non sunt in genere, intelligit quod non sunt in genere uno tantum secundum quod una coordinatio prædicabilium constituit unum genus: imo sunt in omni genere, ita quod bonum in genere substantiæ est substantia, et in quantitate quantitas, et in qualitate qualitas, sicque de aliis; malum autem in omni genere est ut privatio boni. Quemadmodum etiam ens secundum formam et actum, atque privatio entis secundum formam et actum, non reducuntur in diversa principia agentia in natura, sed in unum agens, et in alterum deficiens ab illo; sic bonum et malum reduci nequeunt in diversa activa principia, sed in unum agens, et in alterum ab illo deficiens. Causa autem deficiens, in nullo potest esse primum principium. Hinc in libro LXXXIII Quæstionum loquitur Augustinus: Omne quod deficit, ab eo quod est esse deficit, et tendit in non esse. Hæc Albertus. — Dictum est quoque, quod malum privative sumptum, non est proprie genus, sed reductive in genere.

D Ad sextum, quod omnis creatura aliquid divinæ perfectionis participat, non tamen omnia, sed nec eamdem nominationem, rationem et mensuram. Deus vero omnia idealiter et exemplariter operatur; et quædam ab ipso intelligentiam sortiuntur, quædam esse tantum, quædam esse, vivere et sentire.

Ad septimum, quod Deus cuncta produxit ut essent, et conservat ea in esse secundum capacitatem et dispositionem ipsorum, de necessariis quoque providet eis. Nec directe intendit destructionem et corruptionem eorum, sed indirecte et quasi per accidens, in quantum ad unius generationem, conservationem et pabulum, sequitur sive requiritur alterius corruptio atque destructio: sicut ad cibationem unius animalis sequitur mors cujusdam alterius. Ideo scriptum est in libro Sapientiæ: Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum:11 creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Præterea Damascenus libro primo, capitulo quinto, compendiose demonstrat, impossibile esse plures consistere deos, nec mundum posse persistere nisi regatur ab uno summo principio: quod si pugna et contrarietas esset inter rectores, dissolveretur. Libro item secundo testatur, quod malum sit privatio boni, et tenebræ privatio luminis. Quas rationes Alexander prosequitur clarius.

Quemadmodum etiam Bonaventura ostendit, magna et rudis fuit imperitia Manichæi sic arguentis: Oppositorum et contrariorum oppositæ atque contrariæ sunt causæ. Quod de causis intrinsecis, non extrinsecis, verificatur: alioqui aliud esset primum causale principium calidi, aliud frigidi. Verumtamen dici potest, quod Deus unumquodque propria condidit ratione: sicque diversorum et oppositorum ideales in Deo rationes exemplaresque causæ distinctæ sunt. Nihilo minus ab eodem libero arbitrio potest esse bonum virtutis, in quantum participat aliquid divinæ perfectionis; et malum culpæ, in quantum distat a Creatore, et ex nihilo est, ac imperfectum, vertibile atque mutabile in se ipso, nisi per dona gratiæ aut gloriæ adjuvetur ac confirmetur. Unde in libro Job habetur: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:12 quanto magis hi qui habitant domos luteas consumentur velut a tinea? Itaque quum Deus sit causa voluntarie ac libere operans ac totum ordinem rerum instituens, potest contrariorum et oppositorum esse causale principium, sicut et idem pictor, pulchræ ac fœdæ imaginis causa est: imo pulcher pictor frequenter turpem facit imaginem, et turpis pictor formosam. Non enim oportet, imo neque possibile est, effectum suæ causæ in omnibus conformari: imo omne creatum, quantumcumque perfectum, necessario occumbit ac deficit infinite ab excellentia Creatoris.

Footnotes

  1. lib. II, c. 41. ↩

  2. Is. xlv, 6, 7. ↩

  3. Eccl. xi, 14. ↩

  4. Eccl. xxxiii, 15. ↩

  5. Amos III, 6. ↩

  6. Summ. th. 2ª part. q. 4. ↩

  7. tom. XIX, p. 147 D'. ↩

  8. Opusc. de Malo. ↩

  9. De Divin. nom. c. iv. ↩

  10. Summ. th. 2ª part. q. 1. ↩

  11. Sap. I, 13, 14. ↩

  12. Job IV, 18, 19. ↩

Chapter 48 of 271