Quæstio 7
S Eptimo ergo principaliter quæritur, An Deus cuncta conservet, et quid sit conservatio ista, videlicet, an sit actio aut passio, vel idem quod ipsa creatio.
Videtur quod non. Quædam enim creata, secundum Philosophum secundo Perihermenias, non possunt non esse, et sicut in Metaphysica loquitur, habent necesse esse : ergo non indigent conservari.
Circa hoc scribit Henricus Quodlibeto versi, præsente potentia tenet universum. Non enim fecit, atque discessit effectumque deseruit. Et effectiva vis illa vacare non potest quin id quod ab ea factum est, tueatur, et ea specie carere non sinat, qua est quantumcumque est. Quod enim per se non est, si destitueretur eo quo factum est, profecto non erit. Nec possumus dicere, id (dum factum est) accepisse, ut se ipso possit esse contentum, etiamsi a Conditore desereretur. Hæc Henricus.
At vero Thomas in Scripto secundi quæstiones istas non movet, sed in prima parte Summæ, quæstione centesima quarta, de hac scribit materia, aliterque sentire videtur quam doctor præfatus : Necesse est, inquiens, secundum fidem et rationem, quod res conserventur a Deo in esse. Conservatur autem aliquid ab alio dupliciter. Primo, indirecte et quasi per accidens, ut is qui removet corrumpens dicitur rem conservare : velut si quis puerum retrahat ne cadat in ignem. Sicque Deus quædam conservat in esse, non omnia : quoniam quædam non habent corruptiva quæ pro eorum conservatione necesse sit removere. Secundo, directe et per se, ut dum id quod conservatur, dependet a conservante, ita ut sine illo esse non queat. Sicque cuncta creata indigent conservatione divina, sine qua nec ad momentum possent subsistere : imo mox in nihilum redigerentur, nisi virtute operationis divinæ conservarentur in esse, ut ait Gregorius.
Quod sic perspici potest. Omnis effectus dependet a sua causa secundum quod est causa ejus. Porro aliquid est causa alterius secundum fieri tantum, et non directe secundum esse ipsius : quod et in artificialibus et in naturalibus ita est. Nam esse domus consequitur formam ejus; forma vero domus est ordo et compositio partium illius : quæ forma consequitur naturalem virtutem rerum quarumdam. Quemadmodum enim coquus coquit cibum adhibendo naturalem virtutem ignis activam, sic ædificator facit domum adhibenart. 1. do cæmentum, lapides, ligna, quæ sunt susceptiva et conservativa talis compositionis ac ordinis. Hinc esse domus dependet ex naturis rerum illarum, sicut fieri suum ex ædificatore. Sic in naturalibus est considerandum. Si etenim duo aliqua ejusdem sint speciei, unum non potest per se esse causa formæ alterius secundum quod est talis forma (alioqui esset causa propriæ formæ, quum ejusdem sint rationis); sed potest esse causa hujus formæ secundum quod est in materia, id est, quod hæc materia acquirat hanc formam : et hoc est esse causam secundum fieri, ut quum homo generat hominem, ignis ignem. Hinc quandocumque effectus naturalis est natus recipere impressionem agentis secundum eamdem rationem qua est in agente, tunc fieri effectus ab agente dependet, non esse ipsius. Quum autem effectus non est aptus recipere formam secundum eamdem rationem qua est in agente, tale agens potest esse causa formæ secundum rationem formæ hujusmodi, et non solum secundum quod est in ista materia : et ideo agens tale non solum est causa fiendi, sed et essendi. — Sicut ergo fieri rei non potest manere cessante actione agentis quod est causa effectus secundum fieri, sic esse effectus remanere non valet cessante conservatione ejus quod est causa effectus non solum secundum fieri sed etiam secundum esse. Et ista est ratio cur aqua calefacta retinet calorem actione ignis cessante, aer vero nec ad momentum manet illuminatus cessante actione solis : quia videlicet materia aquæ susceptiva est caloris ignis secundum eamdem rationem qua est in igne. Unde si perfecte perducatur ad formam ignis, retinebit semper calorem; si autem imperfecte participet aliquid de natura ignis, calor non semper manebit in ea. Porro aer nullo modo natus est suscipere lumen secundum eamdem rationem qua est in sole, ut scilicet recipiat formam solis, quæ est principium luminis. Ideo quoniam lumen non habet radicem in aere, mox cessat actione solis subtracta. Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aer ad solem illuminantem. Quemadmodum enim sol est lucens per suam naturam, aer vero fit luminosus participando lumen a sole, non solis naturam : sic solus Deus est ens per essentiam suam, quoniam sua essentia est esse suum; omnis autem creatura est ens per participationem. Hinc Augustinus quarto super Genesim ad litteram dicit : Si virtus Dei a creaturis cessaret, simul illarum species omnisque natura concideret. B Verumtamen conservatio rerum a Deo non est per novam aliquam actionem, sed per continuationem actionis qua dat esse : quæ actio est sine motu ac tempore, sicut et conservatio luminis in aere est per continuatum influxum a sole. — Hæc Thomas in Summa.
Si autem quæratur, an Deus immediate omnem creaturam conservet. Et videtur quod sic, quia ut dictum est in verbis jam positis, eadem actione Deus est conservator qua et creator : sed ipse immediate omnium est creator, ergo et conservator. C
Ad hoc præallegato loco respondet Thomas : In naturalibus quædam sunt conservativa aliorum utroque modo præfato, videlicet :1 corrumpentia impediendo, ut patet de medicina; et item esse causando, ut patet in causis subordinatis : sic enim cœlum motu suo est causa productiva et conservativa inferiorum. Ideo conservatio rerum principaliter et primarie est a Deo; secundario vero et quasi instrumentaliter, a causis secundis, et tanto eminentius est ab eis, quanto propinquiores sunt primæ causæ. — Ad objectum ergo dicendum, quod Deus immediate omnia creavit, sed in ipsa creatione ordinem rebus instituit, ut quædam ab aliis causarentur de cetero ac dependerent, per quas secundario conservarentur, præsupposita principali conservatione ipsius Dei. Denique nulla creatura potest esse causa alterius quoad hoc quod novam formam aut dispositionem acquirat, nisi per modum mutationis alicujus : quia non agit nisi subjecto supposito. Postquam vero dispositionem aut formam induxit effectui, talem dispositionem seu formam sine nova mutatione conservat: sicut in aere est quædam mutatio, quando illuminatur de novo, sed conservatio luminis est absque nova mutatione ex sola illuminantis præsentia. Hæc Thomas.
De hac quoque materia pulchre tractat in Summa contra gentiles, libro tertio, inter cetera loquens: Oportet quod idem sit causa rei et conservationis ipsius.2 Conservatio etenim rei non est nisi continuatio sui esse. Quumque Deus per intellectum et voluntatem sit causa essendi omnibus rebus, constat quod per intellectum suum et voluntatem eas in esse conservet. — Amplius, sicut opus artis præsupponit opus naturæ, sic opus naturæ præsupponit opus Dei creantis: materia quippe artificialium est a natura, naturalium vero per creationem a Deo. Artificialia vero conservantur in esse virtute naturalium, quemadmodum domus fortitudine lapidum: ergo et naturalia virtute divina. Et quoniam juxta fidei veritatem, Deus est causa rerum de novo per creationem ut voluit, ita et voluntate eas conservat. Hæc ibi.
Verum id quod ait Thomas, artificem non esse causam artificialium secundum esse, sed solum secundum fieri, videtur in multis pati instantiam. Multæ sunt enim artificialium formæ quæ directe et effective videntur ab artifice causari ac introduci, ut forma scamni, figuraque apicum.
Richardus demum in hac materia videtur a Thoma in aliquibus dissentire: Creatio, inquiens, et conservatio quantum ad id quod dicunt ex parte Dei, realiter idem sunt, quum sint actio Dei, quæ est ipsemet Deus agens; sed differunt ratione: nam alia secundum rationem est relatio Dei ad creaturam in quantum creator, alia in quantum conservator. In quantum vero ad id quod dicunt ex parte creaturæ seu connotant, realiter differunt: quia creari, est accipere esse non de aliquo, vel nunc primo referri ad creatorem; conservari autem, est teneri in esse prædicto, quod idem est quod duratio et permanentia rei in esse illo. Accipere autem esse ab alio et duratio ipsius esse, realiter distinguuntur: ergo etiam relatio esse creati ad Deum, et relatio durationis ejus ad Deum, relationes sunt differentes. Sicque sive creatio dicatur nunc accipere esse non de aliquo, sive nunc primo referri ad creatorem, realiter differt a conservatione.
— Alii dicunt, quod creari et conservari non differunt secundum aliquid positivum et absolutum: quia creari, est nunc primo esse ab aliquo, non de aliquo; conservari vero, est esse ab aliquo, non nunc primo, nulla præcedente interruptione essendi. Et hi dicunt, eamdem creaturam esse a Deo sine interruptione quamdiu est, quamvis non semper creetur quamdiu est: quod etiam, ut affirmant, coguntur fateri et illi qui sunt contrariæ opinionis, quia quamdiu aliquis rem conservat, tamdiu facit eam durare. Sicque dicunt, quod eadem actione Deus rem creat atque conservat. Similiter dicunt, quod eadem actione qua sol producit lumen in medio, illud jugiter conservaret, si staret immotus super aerem semper. — Insuper advertendum, quod ab eodem est rei creatio et conservatio, puta a Deo. Et sicut quædam sunt a Deo immediate tantum, quædam vero mediate et immediate, ut quæ sunt a Deo mediantibus causis secundis; sic quædam conservantur ab eo tantum immediate, quædam utroque modo. Itaque idcirco cuncta indigent conservari a Deo, quoniam ipse solus est prima et principalis atque per se causa universorum.
Dicunt autem nonnulli, quod generans non semper est causa geniti quantum ad esse ipsius, sed quantum ad fieri: ideo fieri ipsius non manet nisi quamdiu conservatur a generante; sed quoad esse, non est a generante dependens. Propter quod sexto Metaphysicæ suæ asserit Avicenna, quod fabricator, et pater et ignis, non sunt veræ causæ exsistentiæ rerum quæ fiunt ab eis, nec causa ipsius esse : nam et unaquæque causa simul est cum suo effectu. Sed contra, res accipit esse per suum fieri : ergo quum generans sit causa fieri ipsius esse geniti, est etiam causa ipsius esse mediante fieri. — Hæc Richardus.
Qui etiam quærit, an conservare sit agere. Ad quod respondet, quod duplex est actio. Una radicata in motu, quæ est ab agente in passum, et vocatur actio extra transiens. Alia est actio immanens, et est duplex. Una per quam nihil fit extra agentem, ut intelligere speculativum : et sic conservare non est agere, sicut nec primo modo. Alia est actio manens seu in agente persistens, per quam causatur aliquis effectus in alio : et sic conservare Dei, est agere. Est enim divina actio manens in Deo idem quod Deus cum relatione rationis ad creaturam ut conservatam : per quam actionem causatur permanentia creaturæ in suo esse quamdiu est. Hæc Richardus.
Qui in hoc videtur consentire Henrico, quod alia actione Deus creat ac conservat, et quod creari sit aliud quam conservari. In hoc autem quod Richardus videtur insinuare, quod agens particulare ut generans, sit non solum causa fieri sed etiam ipsius esse rei genitæ, a Thoma et Henrico dissentit. — Videtur autem positio S. Thomæ quantum ad primum istorum rationabilior esse. Non tamen Thomas vult dicere, quod esse rei creatæ et conservatio sit continuum fieri, sed esse continuatum. Verum quantum ad secundum, verius reor quod ait Richardus, quod scilicet generans sit causa esse ipsius geniti, non tamen causa totalis nec principalis : imo causæ superiores et universales, potissime causa prima, magis sunt causæ ipsius esse horum inferiorum. Attamen causa particularis vere dicitur causa esse sui causati. Nam et teste Philosopho, proles non potest parenti rependere æquivalens, quoniam habet esse ab illo. Pater quoque vocatur qui de sua substantia producit simile sibi : quod est generare et facere absolute. Denique super illud in Exodo, Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longævus super terram, dicunt expositores, quod proles suos parentes honorans, idcirco meretur vitæ prolongationem, quoniam a parentibus habet esse et vivere.3
Sed objici potest prædictis, quod in Elementatione sua, theoremate tricesimo quarto, Proclus loquitur in commento : Quamvis perpetuus sit mundus, non propter hoc non procedit ab intellectu : neque enim propter hoc non est conversus, quoniam semper ordinatus est, sed et procedit semper. Ex quo videtur, quod creatura quamdiu subsistit, incessanter procedat atque creetur. Et si quis auctoritatem despiciat Procli tanquam Platonici, quid ad auctoritatem divini Dionysii respondebit, qui quarto capitulo de Divinis ait nominibus, quod Deus est bonitas summa, omnium productiva, non quasi nunc producens et nunc non causans, sed quoniam indesinenter omnium causa est et omnia causans? Verum ad hæc respondetur, quod propter incessabilem dependentiam universorum a primo fonte ista dicuntur : qua res tam incessanter indigent sustentari a Creatore, ac si omni momento ab ipso de novo susciperent esse.
Præterea Durandus : In his, inquit, quæ fiunt per simplicem emanationem, ut ea quæ creantur, fieri et factum esse sunt simul, et utrumque mensuratur nunc stante. Quum ergo creatio sit sine motu, creare et creari dicunt solos respectus inter Deum et creaturam, ita quod creare non est aliud quam dare esse alicui nullo supposito, et creari, quam sic habere esse a Deo. Idcirco quum pro quolibet instanti verum sit dicere, quod creatura habet esse a Deo; pro quolibet etiam instanti verum est dicere, quod creatur et creata est. Nec oportet mensuram creationis primo coexsistere alicui nunc temporis : quia non oportet aliquem motum præcedere creationem, sicut fit in nova illuminatio ratione novitatis. Sed sicut in divinis semper verum est dicere, quod Filius dignitur et genitus est necessitate naturæ in identitate substantiæ; ita de creatura quamdiu est, semper verum est dicere, quod creatur et creata est, attamen libera voluntate et in diversitate essentiæ, ut sit eadem actio creationis rerum et conservationis earum. Et quamvis ita sit sentiendum, tamen aliter est loquendum, videlicet sicut plures. Quum enim actiones quæ fiunt cum motu nobis sint notiores, ut generationes naturalium, in quibus res non dicuntur fieri post primum instans in quo suscipiunt esse; ideo juxta hanc similudinem nec nos dicimus, quod cœlum nunc creatur aut angelus, quum tamen secundum rei veritatem ita sit sentiendum. Mensura ergo creationis est nunc stans, quod potest pluribus nunc temporis coexsistere; nec est necessarium aliquod nunc temporis cui primo coexsistat, quum nullus motus creationem præcedat. Hæc Durandus.
Ex quibus constat, quod in hoc consentit Thomæ quod Deus eadem actione res creat et conservat. — Cetera vero quæ dicit Durandus, patiuntur instantiam. Nempe quod ait, quod secundum veritatem ita sit sentiendum, quod res quamdiu est creatur, videtur concordare articulo condemnato quo dicitur, Deus non plus prius creavit intelligentiam quam modo, prout tangit Richardus. Præterea, aliter loqui quam corde sentitur, videtur esse duplicitas, dolus et falsitas, quum ea quæ sunt in voce, sint notæ et signa eorum quæ sunt in mente; atque ut asserit Plato, ad hoc nobis datus est sermo, ut mutui conceptus fiant indicia. Propter quod loquitur Augustinus: Non aliud pectus tegat, aliud lingua proferat; quod est intus in corde, hoc foras sonet in voce. Nec ratio valet Durandi. Creari namque non est proprie habere esse a Creatore, sed potius accipere esse a Deo ex nihilo seu nullo supposito; atque ut Alexander, Bonaventura et alii addunt, creari est nunc accipere esse a Creatore, præsupposito nullo. Creatura autem non accipit esse a Deo nisi in nunc quo creatur: ideo falsum est, quod quamdiu est vere creetur.
Præterea quærit Richardus, utrum Deus conservet creaturas per aliquem influxum. Ad hoc respondet: Dixerunt quidam, quod res conservantur a Deo per influxum medium qui non est res permanens, sed successiva: quia rem conservari, est ipsam continue fieri. Sed istud est falsum. Si enim res successiva et debilis immediate et absque intermedio influxu conservatur a Deo, quanto magis nobiliores creaturæ, quæ habent fixum et stabile esse? — Idcirco dicendum, quod creaturæ quæ solum immediate processerunt a Deo, conservantur ab eo non per influxum medium: quia ille influxus non potest dici res successiva, ut patuit; nec res permanens, quoniam oporteret eum alio influxu medio conservari, et ita argueretur de illo influxu, nec esset stare. Præterea, quum majus sit rem creare quam conservare, si Deus potest sua virtute rem immediate creare, potest eam et sine medio conservare. Hinc in libro de Causis, vicesima propositione, habetur: Inter agens quod agit per esse suum et factum suum, non est continuatio neque res media. Creaturæ autem quæ processerunt a Deo immediate et mediate, conservantur a Deo utroque modo: quoniam causa secunda seu influentia ejus potest dici quidam influxus primæ causæ. — Hæc Richardus. Verum ex ista responsione sequi censetur, quod conservari a Deo, non sit aliud quam ab ipso creari, nec reale et absolutum quid addens; et item, quod conservare, in Deo non dicat actionem in ipso manentem cum effectu causato in alio, ita quod actio illa causet permanentiam creaturæ in esse suo: quod tamen paulo ante Richardus asseruit.
Footnotes
Chapter 54 of 271