Skip to the text

Quæstio 6

C S Exto principaliter quæritur, An tantum sit unus mundus.

Videtur quod non. Primo, quia ad excellentiam Dei pertinere videtur ut habeat plura regna. Quum igitur mundus sit quasi regnum ac regio Dei, videtur quod plures sunt mundi. — Secundo, omnipotentia Dei innumerabilium est productiva mundorum: ergo non decet eam unius mundi productione esse contentam. — Tertio, Christus asseruit: Regnum meum non est de hoc mundo.1

In oppositum est Scriptura, doctrina quoque Aristotelis ac Platonis. Nam et mundi nomine universitas rerum accipitur.

Circa hoc loquitur Alexander: Aliter sumitur unum, dum dicitur, Sensibilis mundus est unum; et quum dicitur, Unumquodque creatum est unum. Mundus enim sensibilis secundum rationem universi, id est, in quantum vocatur universum, ab unitate nomen accepit, quemadmodum asserit Augustinus contra Manichæos. Hæc autem est unitas multitudinis ordinatæ ad maxime unum: multitudinis, inquam, habentis complexionem in partibus. De hac unitate loquitur Augustinus in libro præfato: Tanta est vis atque potentia integritatis ac unitatis, ut quæ multa sunt bona amplius placeant, dum in universum aliquod conveniunt atque concurrunt, secundum illud in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.2 Recte igitur dicitur, quod mundo archetypo tanquam uni exemplari perfecto, correspondet mundus sensibilis tanquam unum exemplatum completum. Et sumitur mundus sensibilis large, prout continet in se etiam spirituales substantias. Unde si aliæ res crearentur aut fierent, ad mundum sensibilem pertinerent. Aliter vero dicitur unum de unoquoque creato, quia non dicit rationem omnino perfecti in conditione seu in ratione entis creati. Quum itaque mundus dicat quid totale, universum, perfectum, optime ordinatum ad suum productivum principium, non est nisi unus. Hæc Alexander.

Guillelmus Parisiensis primo libro de Universo: Aggrediar, inquit, investigare de unitate universi, et quod mundus sit unus. Dico ergo, quod omne totum est unum, ut patet ex ratione et nomine ejus. Totum namque et pars relative dicuntur ad invicem, et totum verissime definitur esse quid adunatum ex partibus. Aggregatio autem et adunatio non est nisi unitio partis et partis partiumve ad invicem: quæ rursus unitio, unitas est totius. Sic quoque interdum sumitur omne, ut quum in primo Timæi loquitur Plato: Dicendum cur conditor genitorque universi omne hoc, id est totum universum, instituendum putaverit. Quemadmodum ergo quum in unoquoque dicitur totum, nihil extra relinquitur quod pars illius possit vocari: ita quum mundus seu universum dicitur totum, omnis in eo creatura includitur; sicut qui dicit universitatem animalium, omne animal comprehendit nullo relicto. Nec prohibet hoc contrarietas aliquorum.

A Ideo, sicut dici potest universitas coloratorum, seu totalitas hominum, quamvis quædam sint alba, quædam nigra, et quidam homines sint justi et sani, quidam injusti et ægri; sic universitas bonorum et malorum pariter collectorum, universitas una est, non obstante contrarietate quæ est inter bona ac mala. — Amplius, universitas, ut patet ex nominatione ipsius, non est nisi in unum versa multitudo. Non autem est versa in unum, nisi collectione et adunatione in unum quod tota illa multitudo communicat sive participat. Sic et universitas entium nuncupatur tota multitudo atque communitas rerum quæ sub uno esse quod participat, adunatur atque colligitur. — Præterea, sicut non capit intellectus duo omnia, ita nec duo tota seu universa simpliciter: imo si talia essent duo, nullum eorum esset totum aut universum.

Itaque universum seu mundus, unum est opus, unum artificium unaque fabrica Creatoris, sicut etiam ipse unus est, et unum principium unusque fons universalis emanationis. Nec enim aliud est mundus quam redundantia quædam primi et universalis fontis totius bonitatis, et artificium artis ac sapientiæ ejus: quod evidenter ostendit decor et mirificentia non solum universitatis totius, verum etiam operum singulorum, quorum investigationi et admirationi nec eruditissimorum et subtilissimorum virorum sufficit intellectus. — Mundus itaque est quasi scriptum verbum quo Deus loquitur semetipsum, non tamen locutione perfecta, quum infinite deficiat a repræsentatione plenaria omnipotentiæ, sapientiæ et gloriæ suæ, sed prout capere potuit. Verbum vero æternum est perfecta ac plena Patris imago, quo plene omnino se exprimit. Est quoque universum hoc quasi scriptura et liber coram positus, in quo rationalis creatura addiscat ac videat sui magnificentiam et eminentiam Creatoris: unde constat, quod totum ordinetur et congregetur, unumque sit per comparationem ad ipsum.

Porro philosophi qui dixerunt mundum esse domum seu civitatem habitaculumque deorum ac hominum, non irrationabiliter sunt locuti, nisi quod nomine deitatis abusi sunt, quæ non nisi uni summo ac primo universorum principio convenit. Denique ideo dixerunt mundum esse habitationem deorum et hominum, non animalium irrationalium, quoniam illa ad hominum utilitatem sunt facta, sicque nihil juris aut possessionis convenit eis in mundo. — Nec obstat, quod quædam sunt spiritualia et immaterialia, alia vero corporalia, quum omnia invicem sint connexa atque coordinata a summo usque ad infimum. Nam et ipse homo, quamvis ex spirituali et corporali substantia constet, attamen unus est et unum suppositum. — Hæc Guillelmus. Qui libro prætacto disputationem istam prolixe prosequitur, probando non esse mundum extra ultimam sphæram universi istius, nec esse regionem tenebrarum extra hunc mundum prout Manichæi finxerunt, sicut in libro illo poteris invenire.

Insuper Albertus non in Scripto secundi, sed libro suo de Homine, ad hoc respondet quæsitum: Mundum (inquiens) dicimus esse unum, non multos, ut quidam dixerunt hæretici, quorum sectæ sunt quadripartitæ. Quidam enim dixerunt infinitos esse mundos per successionem. Quorum auctor fuit Empedocles, dicens quod completo uno motu cœli secundum motum orbis declivis, omnia revertuntur in primam materiam; et incipiente alio motu cœli, regenerantur alia numero eadem, et incipit alius mundus inferior; completurque motus ille cœli secundum fixarum motus stellarum ab occidente in orientem, quo motu moventur planetæ proprio motu: completur, inquam, in triginta sex millibus annis; et vocant hoc spatium, magnum annum. Alia secta dixit, quod sunt mundi infiniti, uno extra alium exsistente: quam reprobavit Philosophus primo Cœli et mundi. Tertia secta fuit Manichæorum, ponentium regionem lucis regionemque tenebrarum in mundis duobus, ut legitur in epistola Manichæi quam nominat Fundamentum: qui error reprobatus est supra.3 Quarta est Pharisæorum, qui dogmatizant alium mundum futurum post istum, in quo ipsi in aurea et gemmata Jerusalem exsistentes, clientulos habebunt gentium reges, et reginas nutrices. Dicendo autem mundum esse unum, dicimus extra ipsum nec locum esse nec tempus, sed vitam beatam. — Porro mundum esse unum probavit Philosophus, quoniam est ex tota sua materia; et rursus, quoniam omnia corpora gravia seu levia moventur ad unum locum determinatum: sicque omnia corpora naturaliter moverentur ad centrum terræ istius, et alibi violenter detinerentur: quod ordini rerum naturali non convenit, nec semper duraret, quum nullum violentum sit perpetuum. Hæc Albertus. niam est ex tota sua materia; et rursus, quoniam omnia corpora gravia seu levia moventur ad unum locum determinatum: sicque omnia corpora naturaliter moverentur ad centrum terræ istius, et alibi violenter detinerentur: quod ordini rerum naturali non convenit, nec semper duraret, quum nullum violentum sit perpetuum.4 Hæc Albertus. in rebus creatis exsistens. Mundus quippe hic dicitur unus unitate ordinis, secundum quod quædam ad alia ordinantur. Quæcumque vero a Deo sunt, ordinem habent ad invicem atque ad Deum, sicut ostensum est et ordo entium indicat.5 Unde Philosophus contestatur, quod universum refertur et comparatur ad Deum sicut exercitus ad militiæ principem. Hinc oportet ut omnia ad unum pertineant mundum. Ideo illi poterant plures ponere mundos, qui causam mundi non posuerunt aliquam sapientiam ordinantem, sed casum: sicut Democritus, qui dixit, ex concursu atomorum factum esse hunc mundum, et alios infinitos. Itaque ratio cur mundus est unus, est quoniam oportet omnia esse ordinata ordine uno et ad unum. Hinc duodecimo Metaphysicæ, ex unitate ordinis exsistentis in rebus concludit Philosophus unitatem Dei gubernantis; et Plato ex unitate exemplaris probat unitatem mundi quasi exemplati. — Si autem objiciatur, quod melius esset esse plures mundos, et natura facit quod melius est. Respondendum, quod nullum agens intendit pluralitatem materialem ut finem : quoniam materialis multitudo non habet terminum certum, sed de se tendit in infinitum, quod rationi finis repugnat. Porro plures mundos esse meliores quam unum, esset secundum multitudinem materialem : et tale melius non est de intentione Dei agentis. Nam eadem ratione, si fecisset duos, dici posset melius esse si fecisset tres, et ita in infinitum. Hæc Thomas. — Idem Udalricus in Summa sua, libro quarto.

Postremo, de unitate mundi Plato, et ut verbis utar B. Ambrosii, disertissimus Plato, qui ut sanctus loquitur Augustinus libro de Civitate Dei, Aristotelem longe vicit eloquio, ait in primo Timæi : Nunc considerandum, utrum recte mundum dixerimus unum, an plures dici oporteat, innumerabiles quoque. Unum plane, quoniam juxta unum exemplar formatus est. Id namque quod universa continet intelligibilia, cum alio secundum esse non poterat. Ut ergo exemplari, cujus imitationem æmulabatur, assimilaretur etiam numero, id est principio numeri, utpote unitate, similis esset; idcirco nec duo neque innumerabiles a Deo est factus. Hæc Plato.

De erroribus demum philosophorum quorumdam scribit in Hexaemeron suo Ambrosius : De mundo (dicens) non mediocris inter illos quæstio est. Pythagoras enim unum asserit mundum; alii innumerabiles, ut opinatur Democritus. Alii mundum æstimant esse deum, ita quod ei mens insit divina; alii partes ejus; alii utrumque. Hinc divino Spiritu præventus sanctus Moyses, in exordio sui sermonis hos hominum excludens errores :6 In principio, ait, creavit Deus cœlum et terram.

Ad primum igitur respondendum, quod unum solum regem et monarcham altissimum decuit unum habere regnum totale, et unam dumtaxat monarchiam imperialem, in qua cuncta a se procedentia atque ad se jure creationis spectantia continerentur. Hinc ex convenientia regiminis universi et decore ordinis gubernationisque omnium, Aristoteles undecimo atque duodecimo Primæ philosophiæ probavit unitatem principis summi omnibus præsidentis, unitatem quoque universi gubernati per ipsum : Entia, inquiens, nolunt male disponi; pluralitas principum mala, unus igitur princeps. — Ad secundum, quod Deus omnia operatur secundum censuram et ordinem sapientiæ suæ, non secundum extremitatem suæ potentiæ. Idcirco, ut ait Scriptura, in numero, pondere et mensura Sap. XI, 21. constituit universa. — Ad tertium, quod Salvator in verbis illis per mundum intellexit homines impios, reprobos et mundanos; sicque in Evangelio, præsertim S. Joannis, mundus frequenter accipitur, juxta quod asserit Christus : Non pro mundo rogo. Joann. XVII, 9.

Denique circa hæc aliqui quærunt, an soli Deo conveniat res ipsas producere, et utrum Deus in omni operatione causæ creatæ ac secundæ immediate ac principaliter operetur. De quibus pertranseo, quia jam super primum discussa sunt.7

Quidam vero hic quærunt, an Deo conveniat creata conservare in esse, et quid sit conservatio ista, atque an a creatione realiter distinguatur.

Footnotes

  1. Joann. xvii, 36. ↩

  2. Gen. 1, 31. ↩

  3. p. 50, A et s. ↩

  4. art. 3. ↩

  5. Cf. t. XIX, pag. 147 C, 148 B. ↩

  6. Gen. I, 1. ↩

  7. t. XX, p. 437 D', et s. ↩

Chapter 53 of 271