Quæstio 2
Secundo quæritur, An omnia profluxerunt a Deo per creationem.
Videtur quod non. Primo, quia commune est apud philosophos dictum, ex nihilo nihil fieri. — Secundo, quoniam quod fit, fuit in potentia antequam fieret; et illa potentia fuit passiva, et fundabatur in aliquo, puta in materiali principio, sicque ex illo est orta productio. — Tertio, in permanentibus fieri est via ad factum estrae, atque præcedit illud: sed quod creatur, fit. Ergo antequam creatum est, fieri illud in aliquo subjectatur: non ergo ex nihilo producitur. — Quarto, si creatio est aliquid, aut est creator, aut creatura: non creator, quia non denominaret formaliter creaturam; nec creatura, quia sic creatur, et creationis esset creatio, quum tamen secundum Philosophum quinto Physicorum, generationis non sit generatio, nec mutationis mutatio.
In oppositum est Scriptura, et illud libri Causarum: Prima rerum creatarum est esse.
Ad hoc Thomas respondet: Creationem esse, non tantum fides tenet, sed ratio quoque demonstrat. Omne namque imperfectum in aliquo genere, manat ab eo in quo natura generis illius reperitur perfecte. Quumque omnia citra primum sint entia imperfecta, et ipsum esse participant, oportet ut totum quod sunt et habent, a primo et perfecto esse originaliter oriatur : quod est creari. Creare enim est in esse producere rem secundum totam suam substantiam. — Denique ad rationem creationis pertinent duo. Primum est, quod nihil præsupponit in re quæ creari dicitur : et in hoc ab aliis mutationibus differt. Generatio namque præsupponit materiam, quæ non generatur, sed per generationem completur, transmutata et actuata per formam substantialem. In reliquis vero mutationibus præsupponitur subjectum quod est ens completum. Hinc causalitas generantis vel alterantis non se extendit ad omne id quod reperitur in re, sed ad formam quæ de potentia in actum educitur. Secundum est, ut in re quæ creatur, non esse præcedat esse : non prioritate durationis aut temporis, ita ut res prius non fuerit; sed prioritate naturæ, sic quod res creata si sibi relinquatur, consequatur non esse, quoniam esse non habet nisi ex influentia causæ superioris : prius etenim unicuique naturaliter convenit quod non convenit ei ex alio, quam quod convenit ei ex alio. Et per hoc differt creatio a generatione æterna, in qua non esse non præcedit esse; nec dici potest quod Filius Dei si sibi relinquatur, non habeat esse, quum a Patre suscipiat idem ipsum esse quod Patris est, quod est esse absolutum, non dependens ab aliquo. Itaque secundum hæc duo, creatio dicitur esse ex nihilo : tum ita quod negatio neget ordinem creationis importatum per præpositionem ex, ad aliquid præexsistens, ut dicatur esse ex nihilo, quia non est ex aliquo præexsistenti; tum ita quod remaneat ordo creationis ad nihil præexsistens natura affirmatus, ut dicatur creatio esse ex nihilo, quoniam res creata naturaliter prius habet non esse quam esse. Et si hæc duo sufficiant ad rationem creationis, potest creatio demonstrari; sicque eam quidam philosophi posuerunt. Si vero dicatur tertium exigi, ut scilicet non esse duratione præcedat esse, demonstrari non valet; nec a philosophis conceditur, sed fide tenetur. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quadragesima quinta : Non solum, inquit, considerare oportet emanationem particularis entis ab ente particulari, sed emanationem quoque totius entis a causa universali, quæ Deus est : quam emanationem creationis nomine designamus. Quod autem secundum emanationem particularem procedit, non præsupponitur emanationi : sicut dum homo generatur, prius non fuit homo, sed homo fit ex non homine, et album ex non albo. Similiter quod procedit secundum emanationem universalem, non præsupponitur emanationi hujusmodi. Unde si consideremus emanationem totius entis universalem a primo principio, impossibile est quod aliquod ens ei præsupponatur. Idem vero est, nihilum et nullum ens. Hinc sicut generatio hominis est ex non ente quod est non homo, ita creatio, quæ est emanatio totius esse, est ex non ente quod est nihil. Hæc in Summa.1
Præterea de hac re subtilius atque diffusius scribit in Summa contra gentiles, libro secundo per diversa capitula : Omne (inquiens) quod alicui convenit non secundum quod ipsum, per aliquam causam convenit ei. Quod enim causam non habet, primum et immediatum consistit : idcirco oportet ut sit per se et secundum quod ipsum. Impossibile autem est aliquid convenire duobus, et utrique secundum quod ipsum : quod namque de aliquo dicitur secundum quod ipsum, non illud excedit, sicut esse rationale sive risibile non excedit hominem. Impossibile ergo est aliquid de duobus prædicari, ita quod de neutro per causam dicatur; sed oportet aut unum esse alterius causam, sicut ignis est causa caloris mixto; aut quod aliud tertium sit causa utrique, quemadmodum duabus candelis ignis est causa lucendi. Esse autem dicitur de omni quod est : impossibile igitur est esse aliqua duo quorum neutrum habeat causam essendi. Ab illo ergo cui nihil est causa essendi, necesse est esse omne quod qualitercumque est. Præterea, si dicatur ens non prædicari de cunctis univoce, nihilo minus præinducta conclusio sequitur: non enim de multis æquivoce dicitur, sed per analogiam; sicque necesse est fieri reductio nem ad unum. — Insuper, quod alicui convenit ex sua natura, non ex aliqua causa, non potest in eo esse minoratum neque deficiens. Si enim naturæ aliquid essentiale subtrahatur sive addatur, non manet ipsa natura, sicut in numeris patet. Itaque si natura integra permanente, aliquid minoratum inveniatur in ea, id non dependet simpliciter ex illa natura, sed ex aliqua alia causa, per cujus remotionem minoratur. Quod igitur uni convenit minus quam alteri, non convenit ei ex sua natura tantum, sed ex aliqua causa. Illud ergo est causa omnium in aliquo genere, cui maxime competit illius prædicatio generis: sicut quod maxime calidum est, est causa caloris in aliis. Deo autem potissime ac perfectissime competit esse: idcirco est aliis omnibus causa essendi. — Amplius, secundum ordinem effectuum oportet ordinem esse causarum: quia effectus suis proportionati sunt causis. Quemadmodum igitur effectus proprii reducuntur in proprias causas, ita quod effectibus propriis est commune, oportet reduci in causam communem. Quumque esse universis effectibus sit commune, oportet ipsum reduci in aliquam causam quæ sit supra omnes causas. Prima autem causa Deus est. — Rursus, quod per essentiam dicitur, causa est omnium quæ per participationem dicuntur: solus autem Deus est ens per essentiam. Hæc ibi. Ubi et istud multipliciter comprobatur. Verum breviti studens, abbrevio.
Concordat Petrus: Triplex (dicens) est modus productionis alicujus ex aliquo, scilicet, aut de sua natura, aut de aliena, aut de nulla. Primus est generatio; secundus, factio; tertius, creatio. Quumque omnis actus nobilis includatur in omnipotentia, oportet hos tres actus omnipotenti Deo adscribere. Omnipotentiæ quippe est totum effectum producere sine alterius indigentia causæ. — Porro quod dicitur de nihilo, tripliciter potest exponi. Primo, ut designet causam materialem, sicut cultellus factus fertur de ferro; secundo, causam efficientem, quemadmodum opus est de artifice: et his modis de nihilo nihil fieri potest. Tertio, ut dicat rationem ordinis tantum: et hoc dupliciter. Primo, ut dicat ordinem naturæ dumtaxat, sicut de informi materia fit formata. Secundo, ut dicat etiam ordinem durationis, ut de mane fit meridies. Primo modo dicunt philosophi mundum creatum, quamvis æternum: quoniam totum suum esse a Deo sortitus est. Secundo modo dicunt theologi mundum a Deo creatum. — Amplius, nobilior atque potentior est causa sibi sufficiens ad totum effectum causandum, quam non sufficiens ad hoc. Causa prima potentissima ac nobilissima est: totum ergo producit. Hæc Petrus. — Idem Richardus.
Bonaventura demum hic loquitur: Secundum theologos atque philosophos, omnes res mundanæ habuerunt principium productivum, tum propter rerum varietatem, tum propter earum mutabilitatem, tum propter rerum ordinem, tum propter earum imperfectionem. Multitudo namque ortum habet ab unitate, et motus ac mutabile ab immutabili; ordo quoque ad primum, et imperfectum ad perfectum, originaliter ac ultimate reducuntur. — Denique, quod non est ab alio, est a se ipso, et tale non indiget alio ut sit. Sed omne intrinsecum principium rei indiget alio ad hoc quod sit, quoniam forma eget materia, et econtra: utrumque ergo a Deo est. — Rursus, efficiens et finis, sunt causæ correlativæ, ut secundo Metaphysicæ dicitur. Ergo quod non est ab alio, non est ad aliud. Sed omnia sunt ad aliud secundum omne quod sunt: quia secundum omne quod sunt, appetunt bonum, et status non est nisi in summo bono. Et quod ratio ista exsistat idonea, sic probatur: Bonum et ens convertuntur. Ergo quod se ipso est ens, se ipso est bonum ens. Quod autem se ipso est bonum, non est propter aliquid aliud: ergo quod non est ab alio, non est propter aliud. Quum ergo mundana omnia, imo omnia quæ sunt citra Deum, secundum se tota sint propter aliud, constat quod sint ab alio. Hæc Bonaventura.
At vero Albertus: In hujus (ait) quæstionis solutione laborat Magister, dicendo quod verba hæc, facere et creare, de Deo et creaturis dici nequeunt secundum rationem eamdem:2 quia quum dicimus Deum aliquid facere, non aliquem in operando motum intelligimus ei inesse, nec aliquam in laborando passionem, prout nobis solet accidere; sed ejus æternæ voluntatis aliquem novum significamus effectum, hoc est æterna ejus voluntate aliquid noviter exsistere. Estque ista solutio bona, ac sumpta ex verbis Augustini et Strabi super illud Genesis: In principio creavit Deus cœlum et terram.3 Creatio quippe activa non est aliquid medium inter creantem et creatum: quia creatum obedienter se habet ad creatoris voluntatem, sive accipiatur in potentia creatoris, sive in esse secundum quod actu est. Nec aliter verum esset illud Apostoli ad Romanos:4 Deus vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt. — Hinc creatio est exitus in esse ejus quod fit ex nihilo, et est proprie actio primi principii. Sed hæc actio de ipso non dicitur sicut dicitur actio de creaturis, in quibus temporalem motum significat: quia in eis agens ut agens, non comparatur ad patiens nisi per influxum actus ac virtutis in patiens. In Deo autem non designat aliquid actus et virtutis influi patienti, sed quod ad imperium voluntatis divinæ totum creatum secundum id quod est et secundum totum esse suum, vocetur ad esse ex nihilo sine motu agentis. Hæc Albertus.
Hinc Udalricus in Summa sua, libro quarto: Actus proprius Dei est creare: quod est ex nihilo facere, ut asserit Damascenus libro primo; et sumitur ibi facere pro actione artificiali, sicut sumit Philosophus septimo Ethicorum, distinguendo factibilia contra agibilia. Attribuitur quoque hoc facere Deo per excellentiam, quemadmodum cetera quæ Deo et creaturis communia sunt, omni videlicet imperfectione exclusa. Deus quippe sola voluntate ex non ente ad esse cuncta deduxit: sicque in quantum per suam scientiam operativam seu practicam est universorum principium, sic actio sua est factio. Quumque dicitur, ex nihilo, præpositio ex non tenetur causaliter, quoniam nihil nullius est causa, sed ordinaliter. —
B Hinc activa creatio tria includit, secundum quæ omnis effectus causatur a Deo, puta: potentiam Dei, quæ semper in actu est in se ipsa; et scientiam, semper se eodem modo habentem; ac voluntatem, quæ invariabiliter stat in hoc quod hæc aut illa res procedat in actum non ab æterno, sed tempore opportuno, secundum dispositionem ac rationem divinæ scientiæ. Connotat autem nomen creationis istius effectum in creatura: idcirco Deo non convenit ab æterno. Insuper, super ista fundatur atque consequitur quædam relatio, qua Deus nominatur creator, et ad creaturam refertur, imo creatura magis ad ipsum, quoniam in Deo est relatio rationis dumtaxat. Ideo quidam dicunt creationem non dicere actionem, sed relationem, intelligentes hoc de actione quæ diversa est ab agente.
Convenit itaque Deo creare, quum ei solum conveniat causare alio nullo causante, ita quod nihil præexigit, nil supponit, quod per se influat in ejus effectum. Mentitur ergo Averroes, qui super octavum Physicorum affirmat non derogare divinæ potentiæ, si dicatur non posse illud quod non potest fieri, id est creare: quia communis conceptio animi est, in qua cuncti consenserunt philosophi, ex nihilo nihil fieri. Ipse namque æquivocat fieri: quod uno modo dicit naturalem mutationem, ut est generatio; et sic vera est conceptio illa. Alio modo dicit productionem ipsius esse post non esse, per simplicem primi principii actionem, sine præsuppositione cujuscumque alterius causæ: et ita derogaret divinæ potentiæ non posse creare, quoniam sequeretur ipsam non esse primam virtutem, quia in quolibet genere causæ primum causat sine aliis, non econtra. — Præterea, quamvis activa creatio dicat tria, passiva tamen creatio non dicit nisi duo, videlicet effectum creationis activæ, et relationem fundatam super exitum illum in esse; non autem dicit passivam potentiam correspondentem activæ potentiæ Creatoris, quia sic creatio activa aliquid præsupponeret in quo potentia illa fundaretur passiva. — Hæc Udalricus.
Albertus autem hoc loco de creatione pauca inquirit. Sed in exordio libri sui de IV Coæquævis octo quæstiones movet de ea, videlicet: an sit, quid sit, cujus sit proprius actus, an sit communicabilis causis creatis, an sit opus naturæ vel voluntatis, an sit actus separabilis ab operatione naturæ atque propositi, an sit magis ostensiva potentiæ quam sapientiæ seu bonitatis, utrum sit actus naturalis aut miraculosus. — Et nunc patuit, quod oportet ponere creationem, et quid sit, itemque quod sit actus proprius omnipotentiæ Dei. Dicit quoque, quod non sit communicabilis creaturis, quum sit actus infinitæ virtutis. De hoc tamen suo loco plenius est tractandum. Addit etiam, quod creatio est opus voluntatis et naturæ. Secundum enim quod voluntas est principium operans super essentiam sibi extrinsecam, quemadmodum ars, sic est opus voluntatis; sed quia in Deo realiter idem sunt natura et voluntas, sic creatio etiam dicitur opus naturæ atque substantiæ. Proprie vero natura est principium intrinsecum in eadem essentia producens sibi simile secundum formam et speciem: sicque creatio non est opus naturæ, sed generatio. Præcipue quoque creatio ostendit potentiam. Cetera suis locis patebunt.
Postremo Hannibal: Deus, inquit, ab omnibus intelligitur id quod est primum in genere causarum agentium, inter quas effectus primæ causæ per causas secundas determinatur: quemadmodum actio solis determinatur ad productionem pomi per virtutem activam exsistentem in planta. Oportet ergo quod causa secunda causet esse secundum quod est in determinata natura solum, sed causa prima secundum generalem rationem effectus. Ideo Deus, qui est simpliciter prima causa, est universalis causa entis in quantum hujusmodi, quemadmodum ignis causa est calidi in quantum est calidum. Ideo ad causas secundas naturales spectat efficere res secundum formam tantum, per quam unumquodque determinatur ad propriam speciem; Dei vero est producere rem secundum totum entitatis quod est et habet, hoc est secundum formam atque materiam. Hæc Hannibal.
Respondendum ergo ad primum sicut in verbis Udalrici nunc tactum est. — Ad secundum Thomas, Petrus et Richardus respondent: Secundum Avicennam, duplex est agens: unum naturale, quod agit per motum; aliud divinum, quod simplici emanatione producit: et hoc non præsupponit potentiam passivam ex parte producti; sed posse rem fieri, non est aliud quam Deum posse eam efficere. — Ad tertium, quod in permanentibus quæ fiunt seu producuntur per mutationem et motum proprie dictum, fieri est via ad factum esse, nec est totum simul. Verum in his quæ creantur, fieri, id est creari, est totum simul; nec est via ad rem nisi secundum modum significandi, prout est acceptio quædam ipsius esse: sicque res simul creatur et creata est, sicut simul sunt illuminari illuminatumque esse. — Ad quartum Thomas respondet: Creatio sumitur active et passive. Active, est operatio Dei et ejus essentia cum quadam relatione, ut dictum est. Passive vero est quoddam accidens in creatura, nec proprie dicit passionem, sed relationem. Est enim habitudo habentis esse ab aliquo, consequens operationem divinam; estque in re creata ut in subjecto, quemadmodum filiatio est in Petro, in quantum recipit naturam humanam a patre suo.
Ex præinductis innotescit solutio quæstionum quas quidam hic movent doctores.
Quærit enim Richardus, an creatio sit mutatio. Et respondet: Secundum Gregorium quinto Moralium, mutari, est ex alio ad aliud ire. Quod si intelligatur de duobus extremis realibus, creatio non exstat mutatio, quum non habeat reale extremum nisi terminum ad quem. Si vero intelligatur etiam de extremo secundum rationem, annihilatio, quæ est de ente in non ens, et creatio, quæ est de non ente in ens, dicuntur mutationes. Negationes namque bene sunt entia rationis, in quantum intelliguntur per oppositas affirmationes. Verumtamen quum esse solum secundum rationem, sit diminutum, creatio improprie vocatur mutatio. — Insuper quærit Richardus, an creatio activa sit Creator: et patet ex dictis responsio. — Iterum, an creatio passiva sit creatura. Respondet: Quum creari sit sine motu et mutatione proprie dicta, quibus subtractis, non remanet in passo nisi ad agens relatio; ideo creatio ista passiva, est relatio quædam, quia creari, non est aliud quam nunc primo esse ab aliquo non de aliquo: quod importat relationem creatæ essentiæ ad Creatorem. Hæc Richardus.
Verumtamen aliqui dicunt, quod passiva creatio seu creari, sit ipsamet res creata: quod intelligi potest materialiter; formaliter vero est habitudo. Nec creatio creatur alia creatione, sicut nec relatio refertur alia relatione, nec differentia una differt ab alia, differentia alia. Imo creatio proprie non creatur, quum creari, sicut et fieri ac generari, sit proprie exsistentium per se. Unde dicunt aliqui, quod concreatur, et improprie fertur creari.
Præterea Bonaventura respondendo ad istud, an creatio dicat medium inter Creatorem et creaturam, affirmat: Creatura uno modo vocatur omne quod est a Deo et esse suum habet ab eo: et sic creatio est creatura. Secundo creatura nominatur substantia rei producta ex nihilo: sicque creatio dicit quid medium, non secundum naturam et rem, sed secundum rationem et habitudinem, quæ tamen non dicit aliquid per essentiam diversum a creatura. Creatio quippe dicit habitudinem ad non esse præcedens, et ad principium productivum: quæ habitudo est quædam mutatio, nec est aliud quam res ipsa. Est etenim triplex mutatio, puta, mutatio ad esse, mutatio ab esse, et mutatio in esse. Mutatio ad esse nihil ponit nisi a parte termini ad quem; mutatio ab esse nihil ponit nisi a parte principii, id est a parte termini a quo; mutatio in esse ponit aliquid a parte utriusque. Ideo mutari primo modo, nihil aliud est quam nunc primo esse; mutatio secundo modo, nil aliud quam nunc ultimo esse. Mutatio in esse, utrumque habet extremum, atque subjectum, quod est prius natura quam terminus: ideo talis mutatio potest aliquid esse natura præcedens terminum, et diversum ab illo secundum rem. Hinc creatio non est medium inter Creatorem et creaturam sicut generatio inter generantem et genitum. — Denique, triplex exsistit relatio. Una quæ fundatur super proprietatem accidentalem, ut similitudo fundata super albedinem. Secunda quæ fundatur super dependentiam essentialem, ut habitudo materiæ ad formam. Tertia quæ fundatur super originem naturalem. Prima relatio aliquid addit reale; tertia nihil, ut patet in divinis. Media vero relatio dicit aliquid quod est quodammodo idem, quodammodo aliud. Creatio autem dicit relationem hoc medio modo, quoniam creatura essentialiter ac totaliter a Creatore dependet. Et ideo concedendum, quod creatio non est aliud secundum rem a creatura, sed secundum rationem et habitudinem, ut est dictum. Hæc Bonaventura.
Concordat Alexander quantum ad hoc, quod dicit creationem passivam non esse quid medium inter Deum et creaturam.
Porro Albertus, Ægidius et Udalricus liter sequitur Thomam. Quorum positio contestantur creationem passivam esse realem relationem. Nihilo minus Udalricus post hæc paulo post asserit, quod sit relatio secundum dici, et non secundum esse. Quæ non videntur constare, quia relatio secundum dici non vocatur realis.
Thomas quoque in Scripto fatetur, quod creatio passiva sit accidens creato inhærens; et sæpius ait, quod sit realis relatio. — Nihilo minus in prima parte Summæ, quæstione quadragesima quinta, disseruit quod creatio non ponit aliquid in creato. B Quod intelligendum videtur de aliquo absoluto, non de aliquo respectivo. Nam subdit: sed relationem tantum. Ubi et addit: Creatio significatur ut mutatio. Mutatio autem media est quodammodo inter movens et motum. Idcirco creatio significatur ut medium inter Creatorem et creaturam. Creatio tamen passive sumpta, est in creatura, estque aliquo modo creatura. Creationis etiam prout significatur ut mutatio, creatura est terminus; sed ut est vere relatio, creatura est ejus subjectum, et prius ea in esse, sicut subjectum prius est accidente. Habet tamen creatio ista quamdam rationem prioritatis ex parte objecti, ad quod dicitur, quod est principium creaturæ. Hæc Thomas in Summa. art. 3.
Concordat Petrus, dicendo: Creationem passivam dicunt quidam non esse aliud realiter quam ipsam creaturam quæ creatur, et tamen differre ab ea secundum rationem, quoniam dicit creaturam comparatam ad Creatorem. Alii probabilius dicunt, quod differt secundum rem, quia est accidens quoddam in creatura, et significat rem quæ non est proprie in prædicamento passionis, sed relationis. Est enim habitudo et dependentia habentis totum esse suum a Creatore, consequens creantis actionem, et rei creatæ exsistentiam seu actum exsistendi, non aliquam passionem, sicut filiatio in filio consequitur actionem patris et exsistentiam filii a patre. Hæc Petrus. — Qui in hac re tota-
Præterea, quod Bonaventura effatur, relationem fundatam super naturalem originem non addere aliquid, verum est in divinis; sed in generatione creaturarum paternitas super generationem fundata, est realis relatio subjecto aliquid superaddens reale.
Footnotes
Chapter 49 of 271