Quæstio 4
Quarto principaliter quæritur, An mundus sit æternus. Et nunc supra multipliciter est ostensum, quod sit productus a Deo, et quod Aristoteles sensit hoc, Plato quoque, et alii meliores philosophi : quod et super primum est demonstratum. Est ergo hæc quæstio : An mundus ab æterno et sine omni temporali initio sit creatus.
Videtur quod sic. Primo apparet auctoritate probationibusque Philosophi, qui istud in pluribus locis ex intentione probat et tenet. Primo, quia materia prima ingenita est et incorruptibilis : quod enim generatur, ex subjecto seu materia aliqua generatur; et quod corrumpitur, in subjectum corrumpitur. Secundo, cœlum non habet contrarium : ergo ingenerabile et incorruptibile exstat, prout primo Cœli arguit Philosophus. Tertio, si machina mundi de novo et ex tempore est creata, ergo vacuum ab æterno fuit ubi nunc cœlum est. Quarto, de tempore non habemus nisi nunc fluens, cujus ratio est quod sit finis præteriti principiumque futuri : ergo ante omne nunc temporis fuit tempus. — Multa his consimilia ad istud probandum inducuntur argumenta : quæ omitto, quia nil aliud probant nisi quod mundus non incepit per aliquem primum motum, aut naturalem mutationem, neque per variationem primi agentis; non autem quod non inceperit per simplicem emanationem ab invariabili atque liberrimo Creatore, qui in se incommutabilis permanens, in illo nunc ac temporis primo instanti condidit mundum in quo ab æterno ipsum creare decrevit, sicut et alia multa quotidie facit et creat de novo.
Porro Avicenna et Algazel, Averroes, et alii quidam Peripatetici, acutiores ad probandum mundi æternitatem rationes introduxerunt quam ipse Philosophus, utpote, quod voluntas Dei naturaliter et necessario operatur quod intellectus divinus dictat et ostendit melius et conveniens, imo optimum convenientissimumque consistere, et ei potissime congruere ac decere, utpote : suam immensam bonitatem rebus communicare, atque divitias gloriæ suæ ostendere, et suæ majestatis habere ministros ac regnum et universale dominium : quod totum absque suæ beatitudinis detrimento peractum est per hoc quod se æternaliter per creationem communicat. Imo istud videtur ei naturalissimum jucundissimumque fuisse, quum bonum, et tale bonum ut ipse est, sit sui naturaliter diffusivum, et tenacitatis et quasi invidentiæ videatur, non impertiri aliis quod eis optimum saluberrimumque consistit, et sine impertientis incommodo eis potest impertiri.
Præterea, non videtur posse causa rationabilis assignari cur distulisset mundum creare. — Et rursus, multi Sancti inter doctores Græcorum dixerunt intellectuales creaturas seu angelos diu omnino ante sensibilis mundi creationem esse creatos: quoniam indecens ipsis apparet, quod summa et superoptima illa majestas per tot sæcula absque ministris et effusione suæ liberalitatis ab æterno fuisset usque ad sensibilis mundi productionem. Sed simili ratione potest probari, quod ante quæcumque sæcula assignabilia et imaginabilia numero ac duratione finita, creatus sit mundus, quum ante sæcula illa ac talia adhuc imaginari queant sæcula infinita, in quibus Deus sine regno et ministris ac munificentia exstitisset. — Insuper, causa potissime intellectiva ac bona, naturaliter in suo delectatur effectu, et complacentiam habet in eo. Unde et Scriptura testatur: Lætabitur Dominus in operibus suis.1 Plato quoque disseruit Deum gaudio fuisse elatum dum mundum produxit, sicut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus. Has autem delicias gloriæ Deus ante mundi productionem per infinita sæcula non habuisset, si mundum produxisset de novo. — Amplius, sicut nunc melius est mundum esse quam non esse, sic ab æterno melius (ut apparet) fuisset mundum esse quam non esse: quod autem melius æternaliter fuit, decuit ab æterno fieri ac compleri a Deo. — Postremo, Augustinus sic arguit: Vel Deus potuit ab æterno gignere Filium sibi æqualem, aut non potuit. Si non potuit, neququam omnipotens fuit. Si potuit, aut ergo etiam voluit, vel non voluit: si voluit, ergo genuit; si non voluit, ergo invidus fuit. Conformiter argui potest ad istud propositum: quia aut potuit et voluit mundum ab æterno creare, aut non. Si non potuit, non fuit omnipotens; si non voluit, non fuit munificus, liberalis et caritativus, sed tenax et invidus.
Ista hisque similia sunt quæ humana sapientia, vel potius humana fatuitas, contra immensam Creatoris sapientiam objicit, excogitat, fingit. — Denique rationes non minus fortes ad probandum hujus positum inducuntur, et tam ex philosophia quam ex theologia sumuntur, prout paulo post elucescet.
Ad hæc Thomas respondet: Circa hanc quæstionem est triplex positio. Prima est philosophorum, qui dixerunt, quod non solum Deus exstitit ab æterno, sed etiam alia. Et circa hoc diversificati fuerunt. Nam quidam ante Aristotelem posuerunt mundum generabilem ac corruptibilem esse, quia ita est de toto universo sicut de quocumque particulari alicujus speciei, cujus unum individuum corrumpitur, et aliud generatur. Et ista Empedoclis fuit opinio. Alii dixerunt, quod res ab æterno movebantur motu inordinato, et postea ad ordinem sint redactæ, aut casu, ut dixit Democritus, vel a Creatore, ut Plato, ut patet tertio Cœli. Alii dixerunt, quod res ab æterno fuerunt secundum ordinem in quo nunc sunt. Et ista est opinio Aristotelis et omnium philosophorum sequentium eum; estque probabilior aliis, quannam omnes sint falsæ atque hæreticæ. — Secunda positio est dicentium, quod mundus incepit esse quum prius non fuit, et omne quod est præter Deum, et quod Deus non potuit mundum ab æterno facere, non ex impotentia sua, sed quoniam mundus ab æterno fieri non potuit, quum sit creatus. Volunt quoque, quod mundum incepisse non solum fide teneatur, sed etiam demonstrative probetur. — Tertia positio est, quod omne quod est præter Deum, incepit esse, attamen quod mundum incepisse nequeat demonstrari, sed revelatione innotescit ac creditur. Quæ positio innititur auctoritati Gregorii, asserentis quod est quædam prophetia de præterito, ut quum Moyses dixit :2 In principio creavit Deus cœlum et terram. Cui positioni consentio, quia non credo quod ad hoc valeat ratio demonstrativa adduci, sicut neque ad summam Trinitatem, quamvis impossibile sit eam non esse. Quod ostendit debilitas rationum quæ ad hoc pro demonstrationibus adducuntur, quæ omnes a philosophis ponentibus mundi æternitatem, inductæ sunt et solutæ : ideo potius in fidei irrisionem quam in ejus confirmationem vertuntur, si quis talibus rationibus innitens, mundi novitatem contra philosophos probare intenderet.
Dico ergo, quod ad neutram partem quæstionis istius sunt demonstrationes, sed rationes ad utramque partem probabiles sive sophisticatedæ. Quod insinuant verba Philosophi, primo Topicorum dicentis, quod sunt quædam problemata de quibus rationem non habemus, ut, utrum mundus sit æternus. Unde hoc ipse demonstrare nunquam intendit. Quod patet ex modo suo procedendi, quoniam ubicumque quæstionem istam pertractat, semper adjungit aliquam persuasionem vel ex opinione multorum, vel ex approbatione rationum : quod ad demonstratorem nullatenus pertinet. Causa autem cur demonstrari non potest, est ista : quoniam natura rei variatur secundum quod est in esse perfecto, et secundum quod est in primo fieri suo quo a causa sua egreditur; quemadmodum alia natura est hominis jam nati, et secundum quod adhuc in utero est materno. Hinc si quis ex conditionibus hominis jam nati et perfecti, vellet argumentari de conditionibus ejus secundum quod adhuc est imperfectus atque in utero matris exsistens, deciperetur : prout refert Rabbi Moyses de quodam puero qui mortua matre quum mensium esset paucorum, in silva solitaria est nutritus, perveniensque ad annos discretionis, interrogavit a quodam, an homines essent facti, et quo modo. Cui quum ille exponeret ordinem nativitatis humanæ, non credidit puer, objiciens quod nisi homo respiret et comedat, superflua quoque expellat, nec uno valeat vivere die. Similiter errant qui ex modo fiendi res mundo jam perfecto, volunt necessitatem vel impossibilitatem inceptionis mundi ostendere : quia quod nunc incipit esse, incipit esse per motum, propter quod oportet quod movens præcedat duratione, et quod præcedat materia*, et contrarietates exsistant : quæ necessaria non fuerunt in primo egressu universi a Deo. — Hæc Thomas in Scripto.*
Insuper in prima parte Summæ, quæstione quadragesima sexta :3 Voluntas (inquit) Dei causa est rerum. Sic ergo aliqua necesse est esse, sicut necesse est Deum illa velle : quia necessitas effectus ex necessitate causæ dependet, ut quinto Metaphysicæ dicitur. Ostensum est autem supra, quod absolute loquendo non necesse est Deum aliquid velle nisi se ipsum.4
Non est ergo necessarium Deum velle quod mundus fuerit semper : unde nec demonstrative potest probari. Nec Aristoteles demonstrative probavit hoc : imo specialiter intendebat probare, quod non incepit eo modo quo quidam posuerunt philosophi. Unde tam octavo Physicorum quam primo Cœli, præmittit opiniones Anaxagoræ, Empedoclis et Platonis, contra quos rationes contradictorias inducit.
Hinc mundum incepisse ex tempore, est articulus fidei.5 Novitas quippe mundi demonstrari non valet ex parte mundi ipsius. Principium namque demonstrationis est quod quid est. Unumquodque autem secundum rationem suæ speciei abstrahit ab hic et nunc : propter quod universalia dicuntur esse ubique et semper. Unde demonstrari non potest, quod homo, lapis aut cœlum non fuerit semper. Similiter demonstrari non potest ex parte causæ agentis, quæ agit per voluntatem : voluntas enim Dei ratione non potest investigari nisi circa ea quæ necesse est Deum velle; talia autem non sunt quæ circa creaturas vult Deus. — Denique utile est hoc pensare, ne forte quis quod fidei est demonstrare præsumens, rationes non necessarias introducat quæ infidelibus præbeant materiam irridendi, æstimantibus illis quod propter hujusmodi rationes consentiamus credendis. — Hæc in Summa.
Porro in Summa contra gentiles, libro secundo, sanctus Doctor de hac materia scribit multum diffuse, defendens etiam ibi quæ dicta sunt, et rationes varias introducens philosophorum tam ex parte Dei quam ex parte rerum, quam etiam factionis, ad probandum mundi æternitatem, quas diligenter solvit ibidem;6 rationes quoque conantium demonstrare impossibilitatem æternitatis mundi, quas itidem solvit.
Præterea Petrus in hac materia tenet, quod mundus non potuit fieri ab æterno, imo quod nulla creatura potuit Deo esse coæterna, non ex impotentia Dei, sed ex repugnantia et incapacitate naturæ creatæ, sicut fortior vinci non potest a minus forti. Et quamvis Deus potuit ab æterno creare secundum quod ly ab æterno, determinat verbum hoc, potuit; non tamen secundum quod determinat hoc verbum, creare. — Hujus positionis motiva infra ponentur. Ex qua etiam sequitur, quod mundum incepisse non sit articulus fidei, sed valeat demonstrari.
Idem tenet hoc loco Richardus, Petro concordans, et multas pro se rationes adducens, quæ infra tangentur.
Albertus quoque tenet hoc ipsum, et multipliciter probat, quemadmodum jam patebit.
Et sequitur eum Udalricus in Summa sua, libro quarto, ubi declarat, Philosophum in hac materia non assertive sed opinative esse locutum, et quod dicendo mundum esse æternum, sumpsit æternitatem non nisi pro tota duratione primi mobilis motionisque ejus, et ita non derogaret fidei veritati ponere mundum esse æternum. Hæc Udalricus. — Verumtamen Aristoteles potius opinabatur, hoc tempus et ipsum mobile primum ejusque motum non incepisse de novo, nec Deum ea præcessisse duratione: idcirco in hoc non debemus Aristotelem nostræ fidei concordare, nec est concordatio nisi ad vocem et aerem, non ad intentionem et veritatem.
Insuper Bonaventura hic loquitur: Ponere mundum æternaliter esse productum et res omnes ex nihilo esse productas, omnino est contra veritatem et rationem, in tantum ut nullum philosophorum quantumcumque parvi intellectus id crediderim posuisse, quia hoc implicat manifestam contradictionem. Ponere autem mundum esse æternum præsupposita æternitate materiæ, rationabile et intelligibile esse videtur duplici exemplo. Egressus enim rerum mundanarum a Deo, est per modum vestigii: ideo sicut nil prohiberet vestigium esse æternum, si pes esset æternus et etiam pulvis in quo formaretur vestigium, et tamen vestigium esset a pede; sic si materia esset Deo coæterna et non producta, nil prohiberet rem ex ea factam esse æternam. Aliud exemplum est, quia creatura procedit a Deo ut umbra, Filius Dei ut splendor: sed quam cito est lux, est etiam splendor ac umbra, si sit corpus opacum ei objectum. Si ergo materia coæterna est auctori tanquam opacum luci, tunc sicut rationabile est ponere Filium, qui est splendor Patris, Patri coæternum;7 sic rationabile videtur, mundum, qui est umbra summæ lucis, esse æternum. Imo rationabilius est hoc quam ejus oppositum, utpote, quod materia fuerit æternaliter absque forma, ut quidam dixerunt philosophi: et in tantum rationabilius, ut et excellentior ille philosophus Aristoteles in illam opinionem dilapsus sit, ut Sancti ei imponunt, et commentatores ejus exponunt, ac verba ipsius prætendunt. Quidam tamen moderni dicunt eum hoc nunquam sensisse, nec intendisse probare quod mundus omnino non cœperit, sed quod motu non cæperit naturali. Porro quid horum sit verius, nescio: hoc unum scio, quod si posuit mundum non incepisse secundum naturam, id est naturali mutatione ac motu, verum dixit, et rationes ejus sumptæ ex motu et tempore, ad hoc sunt efficaces. Si vero sensit, quod nullo modo incepit, manifeste erravit: atque ad vitandum contradictionem, necesse fuit eum ponere aut mundum non esse factum, aut non esse factum ex nihilo; ad vitandum vero actualem infinitatem, necesse ei fuit ponere aut rationalium animarum corruptionem, aut unitatem, aut circulationem, et ita auferre veram esse felicitatem: sicque error de mundi æternitate malum habet initium et pessimum finem. Hæc Bonaventura.
Sed sicut jam patuit evidenter, etiam magni Peripatetici qui dixerunt omnia quæ sunt citra Deum, esse producta, materiam quoque creatam, posuerunt nihilo minus creaturas ab æterno sine temporali fuisse initio, et unam intelligentiam esse creatam ab alia. — Averroes demum præcipuus Aristotelis commentator, in libro suo de Substantia orbis apertissime protestatur, quod nunquam fuit de mente Aristotelis dicere quod cœlum esset a prima causa solum per dependentiam, sed etiam per realem productionem seu veram creationem. Idcirco nec posuit mundum non esse factum, nec etiam quod non sit factus ex nihilo. Imo dixit, a Deo omnibus derivatum esse, esse et vivere; atque secundo Primæ philosophiæ, illud quod est maxime ens et maxime verum, videlicet Deum, omnibus ceteris esse causam veritatis ac entitatis non solum finalem, sed etiam effectivam, quum dicat ab ipso omnibus esse derivatum et communicatum ipsum esse et vivere, his clarius, his vero obscurius. Nec putandum, quod tanti philosophi, qui noverunt nobilissima illa, utputa intelligentias, esse creatas, ignoraverint infimum et imperfectissimum entium, puta materiam primam, esse productam, imo creatam, id est aliunde habere hoc ipsum quod est: et hoc infra ostendam. Et hoc clarius dicit in libro quem fecit de Natura deorum, et in epistola de Principio universi.
Denique Alexander idem protestans: Triplex est (inquit) cognitio, puta, per inspirationem, per Scripturarum declarationem, per operum revelationem. Omnibus modis his contingit venire in cognitionem creationis, videlicet: per fidei inspirationem, quum fides ponat creationem; per Scripturarum inspectionem, quæ est ex lege, Prophetis et Evangelio; per operum revelationem: nam operum revelatio, id est manifestatio effectuum Dei, indicat omnipotentiam esse in Deo; omnipotentia vero ponit creationem, id est productionem ex nihilo: si enim non posset producere nisi ex aliquo, non esset omnipotens, quum major potentia posset secundum veritatem intelligi. — Quod autem quidam philosophi non pervenerunt ad cognitionem creationis, est quia non ascenderunt ultra rationem materiæ. Quod autem pervenerunt quidam ad eam tam ex Scripturis quam operum considerationibus, constat ex hoc quod septimo Confessionum asserit Augustinus: Ostendisti mihi per hominem quemdam quosdam libros Platonicorum ex Græco in Latinum versos, in quibus legi, non quidem his verbis, sed hæc multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: usque ad illud, Et mundus eum non cognovit. Porro quod sequitur, In propria venit, et rursus, Et Verbum caro factum est, ibi non legi. Itaque philosophi meliores creationem noverunt. Ait quippe Avicenna in sua Prima philosophia: Si fuerit esse rei post non esse absolute, tunc adventus ejus a causa erit creatio: qui est dignior modus dandi esse, quia privatio removetur omnino, atque inducitur esse. Sed si ponatur privatio taliter quod esse præcedat eam, sic generatio est, impossibilis nisi ex materia, et inductio ipsius esse rei ex re, quod est debile et breve futurum. Item, in
Joann. 1, 1.
Ibid. 10.
Ibid. 11, 14. libro de Cœlo et mundo habetur : Per hunc numerum (puta ternarium) adhibuimus nos ipsos magnificare Deum creatorem, eminentem proprietatibus eorum quæ creata sunt. Unde accipitur quod philosophi pervenerunt ad cognitionem Creatoris in quantum creator est. Hæc Alexander.
Amplius Durandus de S. Portiano circa hæc multa inducit : Creaturam, inquiens, semper fuisse, ita quod non habuit suæ durationis initium, sed suæ entitatis causam atque principium, negari non potest, nisi vel propter defectum divinæ potentiæ, quod nemo affirmat; vel propter repugnantiam creaturæ: quod dici non valet, quoniam repugnantia illa esset aut propter defectum passivæ potentiæ ab æterno, aut ex repugnantia intellectuum. Primum dici non potest: nam pari ratione nihil omnino posset creari nec ab æterno neque de novo, quum creatio nihil supponat ex parte facti; nec secundum potest dici, quia contradictionem non implicat.
Tria ergo probanda sunt: primum, quod non repugnat creaturæ permanenti ab æterno esse productam; secundum, quod motui et omni rei successivæ repugnet; tertium, quod dato quod iste motus vel creatura sub motu non potuerit esse ab æterno, tamen non est dare primum instans ante quod non potuit esse creatura sub motu.
Primum apparet tripliciter, secundum tria quæ sunt de ratione creaturæ. Est enim creatura ens productum ab alio. Et ratione qua creatura est ens, non potest ei repugnare esse ab æterno: alioqui repugnaret Deo, cui potissime competit esse. Si igitur creaturæ repugnet, hoc erit vel ex parte causæ producentis, quia ab alio; vel ratione productionis, quia ens productum; vel ratione termini a quo, quia de nihilo. — Quod autem non sit necesse causam agentem duratione præcedere suum effectum, patet: quia hoc esset de ratione agentis in quantum est agens absolute, aut in quantum tale agens, puta per voluntatem. Primum non potest dici, quia sunt multa agentia quorum effectus sunt statim cum eis, ut calor seu lumen cum igne, et sol eodem instanti quo conditus est hemisphærium illuminavit. Nec est de ratione agentis per voluntatem, nisi voluntas sit de novo accedens, ita ut de non volente fiat volens, aut voluntas deliberationem sit sequens: quorum nullum in Deo est. Item, voluntas divina non minuit ejus potentiam: sed omnes concedunt, quod si Deus ageret necessitate naturæ, res fuissent ab æterno. Ergo non obstante quod agit per voluntatem, creaturæ potuerunt esse ab æterno. — Nec est repugnantia ex parte productionis, quamvis hoc magis appareat: nam sive creatura dicatur producta in instanti, sive in tempore, sequi videtur quod sit de novo. Ad quod removendum, distinguendi sunt modi fiendi, qui in universo sunt quatuor. Quædam namque fiunt per motum solum: ut aqua per motum calefactionis fit calida.
Alia fiunt per mutationem sequentem motum ex necessitate, quemadmodum forma substantialis per præviam alterationem. Quædam, per mutationem quæ sequitur motum, sed non per motum neque ex necessitate: sicut illuminatur hemisphærium nostrum a sole: quam illuminationem præcedit motus solis localis, per quem efficitur nobis præsens; in primo autem instanti quando factus est sol, fuit aer illuminatus absque prævio solis motu. Quarto, aliqua fiunt non per motum aut mutationem, sed simplicem emanationem: quemadmodum quæ creantur, in quibus fieri et factum esse sunt simul, sic quod mensura creationis est nunc stans, quod coexsistere potest pluribus nunc temporis. Nec necessarium est aliquod nunc temporis cui primo coexsistat, quum nulus motus creationem præcedat. Sic non est necessarium dare a parte post ultimum nunc temporis cui duratio creaturæ ultimo coexsistat. Ex his ita arguitur: Actio quæ non est successiva, sed subita, nec mensuratur nunc fluente, quod non contingit pluries accipere, sed nunc stante: talis actio non impedit quin productum per eam, possit semper coexsistere producenti. Si enim esset successiva, impediret coexsistentiam respectu cujuslibet agentis. Rursus, si subita esset et mensuraretur nunc fluente, non impediret coexsistentiam respectu temporalis agentis, impediret tamen respectu æterni, quoniam tale nunc non contingit pluries accipere: idcirco quum semel acceptum sit, prius accipi nequit; sicque ab æterno non fuit. His vero amotis, nihil impedit ex parte actionis coexsistentiam effectus cum agente æterno. Creatio autem est subita, nec mensuratur nunc fluente, sed stante. Non ergo repugnat creaturæ ratione suæ productionis, quin possit ab æterno coexsistere Creatori, loquendo de creatura permanentis naturæ.
Porro motui seu creaturæ sub motu, repugnat ab æterno fuisse. In quibuscumque enim est dare primum et ultimum, illa sunt finita. Sed in revolutionibus cœli præteritis et acceptis, oportet dare primam et ultimam: ergo non præcesserunt infinitæ. Minor probatur: quia in omnibus præteritis revolutionibus fuit ordo durationis, ita quod nunquam fuerunt duæ simul, sed una post aliam in postsumendo, vel una ante aliam in antesumendo. Ergo quum quælibet accepta sit et omnes, aut est accepta antequam nulla, aut non: si sic, habeo propositum, quoniam illa est prima, et hodierna est ultima; si non, contra, ante omnes nulla fuit: si ergo omnes acceptæ sunt, non potuit esse alia. Et confirmatur hoc, quia in postsumendo non essent omnes acceptæ nisi acciperetur una claudens: ergo nec in antesumendo omnes accipiuntur nisi sumatur una prima claudens omnes. Hoc demum manifestius fieret, si loco cujuslibet revolutionis præteritæ sumeretur aliquid permanens, scilicet granum milii, et deduceretur in eis ratio præinducta. In tota quippe multitudine granorum quodam ordine acceptorum, videlicet quod unum fuit acceptum ante aliud vel post aliud, nullumque aliter, necessario esset dare aliquod granum ante quod nullum esset acceptum, vel non omnia grana essent accepta propter ordinem acceptionis, ratione cujus unum includit aliud. Potest quoque ratio sic formari: quod necessarium esset ponere in accipiendis revolutionibus seu granis, si deveniretur ad hoc quod essent acceptæ, necessarium est ponere in jam acceptis: sed in accipiendis, si deveniretur ad hoc quod essent acceptæ, esset dare primam et ultimam: ergo et in acceptis. — Præterea, revolutio hodierna aut distat in infinitum ab alia posita, utpote prima, aut non: si sic, quum non possit infinita distantia dari major, sequitur quod illa revolutio fuit prima, sicque habetur propositum; si non, ergo non præcesserunt infinitæ.
Insuper, si generatio potuit esse ab æterno, hoc maxime fuisset ponendo virum et mulierem creatos ab æterno (imo non videtur possibile aliter, quum opus propagationis supponat opus creationis): et ita fuissent duo homines primi, inter quos et eos qui nunc sunt, non potuissent esse intermedii infiniti. — Item, si generatio potuit esse ab æterno, ergo et corruptio, quum generatio unius sit corruptio alterius: corruptio autem non potuit esse ab æterno, quoniam præsupponit aliquid se prius duratione, videlicet generationem seu genitum aut corruptibile, quum sit alicujus præexsistentis corruptio. Amplius, homo creatus ab æterno, aut prius fuisset, et posterius genuisset, et sic generatio non fuisset ab æterno; aut non prius fuisset quam generasset: hoc autem impossibile est, quoniam agens per motum præexsstit termino motus non solum natura, sed etiam duratione. Sicque generatio non potuit esse ab æterno. Concludit quoque hæc ratio non solum de generatione ista vel illa, sed et de generatione simpliciter: nam sicut hic generans præcedit hanc generationem, sic generans simpliciter et absolute, præcedit generationem. — Iterum, hominem creatum necesse est præcedere hominem a se genitum: et sic inter creatum et quemcumque alium genitum non fuissent homines infiniti nec duratio infinita, quum ille creatus non fuisset tempore infinito ante genitum a se, et tempus ab illo genito usque nunc esset finitum.
Motui ergo et successivis repugnat ab æterno fuisse, quum natura motus requirat ordinem partium, in quibus acceptis necesse est dare primam et ultimam, sicut probatum est. — Hæc Durandus, qui alia plura de hac ipsa scribit materia, quæ forsan tangentur infra.
At vero Henricus de Gandavo, qui vocatur Doctor solennis, Quodlibeto primo super hac materia movet duas quæstiones: utrum creatura potuit esse ab æterno; utrum repugnet creaturæ ab æterno fuisse. Quæ quum parum aut nil differant, una responsione determinat: Opinio (inquiens) erat philosophorum, quod creatura potuit esse ab æterno, et quod hoc non repugnat ejus naturæ, imo quod non potuit non esse ab æterno, quoniam prima causa per suam essentiam causa est rerum. Unde sexto Metaphysicæ suæ asserit Avicenna: Quod aliquid sit causa exsistendi causatum, quum prius non fuerit, hoc contingit quia non est causa ejus per suam essentiam, sed per aliquam determinatam comparationem quam habet ad illud: cujus comparationis causa est motus.8 Sicque dixerunt, quod Deum esse causam creaturæ, non sit ex voluntatis dispositione, sed necessitate naturæ, prout primo Hexaemeron ait Ambrosius: Plerique philosophi mundum Deo coæternum esse volebant tanquam umbraculum divinæ virtutis. — Porro fides catholica tenet, quod Deus liberali ac libera voluntate mundum creavit atque conservat, ita quod potuit non creare, et posset non conservare, sicut ait Ambrosius: Pulchre ait Moyses, Fecit Deus cœlum et terram.9 Nec dixit, Causam dedit mundo ut esset; sed, Fecit. Ex ipso namque est principium et origo substantiæ universorum, id est ex ejus voluntate et potestate, nulla necessitate naturæ conjuncta: quoniam absolute loquendo, non est necesse Deum velle aliquid nisi se ipsum et ea quæ sunt intra ipsum, non aliquid extra se.
Philosophi ergo dixerunt, mundum habere esse suum a Deo modo quodam vix intelligibili, ita quod non habuit durationis initium, nec habuit fieri sui facti esse, quemadmodum decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Si pes ex æternitate semper fuisset in pulvere, semper subisset vestigium: quod tamen a calcante nemo ambigeret factum. Nemo, inquam, dubitaret a calcante factum esse, non in ipso fieri, sed in solo facto esse. Vestigium enim in pulvere non fit nisi depressione partium pulveris: quæ necessario fit aliquo motu aut mutatione, ante quam pes non fuit in pulvere, et ante illam non fuit vestigium. Hinc aptior esset similitudo de sole ejusque radio, qui naturali necessitate fluit a sole: et sic esse creaturæ a Deo, non esset nisi conservatio sua continua atque perpetua in suo facto esse absque omni fieri præcedente; vel quod esse creaturæ non esset nisi in continuo fieri, ut æternaliter simul essent fieri ejus et factum esse, quemadmodum juxta quosdam, radius solis non habet esse nisi in continuo fieri.
Denique communis omnium tam philosophorum quam fidelium fuit opinio, quod creatura in quantum creatura, non habet esse nisi participatum: ideo non a se, sed ab alio. Verum circa esse creaturæ duplex putatur fuisse philosophorum opinio. Una, quod creatura ita haberet esse ab alio, quod ex se et ex sua natura non haberet non esse, neque secundum rem neque secundum intellectum, sicut creditur de productione Filii Dei, dempto quod Filius habet esse in eadem natura cum Patre, creatura in aliena: quod omnino absurdum est, quoniam nulla substantia ex sua natura aliena est a non esse, nisi illa quæ est esse per essentiam, non per participationem. — Alia ergo fuit opinio, quod creatura cum hoc quod habet esse suum ab alio, ita habet ipsum, quod quantum est de se ac sua natura, habet non esse. Sed in hoc variatur quorumdam philosophorum et Catholicorum sententia. Habere enim non esse de se, intelligi potest dupliciter: uno modo apud intellectum solummodo, ut creatura prius intelligatur in non esse quam in esse; alio modo ut in se realiter prius duratione sit non ens, quam ab alio accipiat esse. Primo modo quidam philosophi dixerunt creaturam habere esse post non esse, et hoc vocabant creationem. Unde sexto Metaphysicæ suæ loquitur Avicenna, quod apud sapientes vocatur creatio, sic simplici emanatione habere esse post non esse, seu dare esse post non esse, absolute. Causatum enim quantum est in se non est. Secundo modo dicunt Catholici creaturam habere esse a Deo, non necessitate naturæ, sed libera voluntate. Sicque loquendo de tali productione est quæstio nostra, an creatura potuit esse ab æterno producta. Et dicunt aliqui, quod hoc non repugnat, et quod Deus creaturam produxit ex tempore, hoc meræ est voluntatis Dei: cujus causa quærenda non est, quia hoc esset quærere causam primæ causæ, seu ejus cujus non est causa, ut Augustinus expressit. Hi quoque dicunt, quod sola fide tenetur creaturam non semper fuisse, et quod demonstrari non queat, quia quod quid est rei, id est quidditas creaturæ, abstrahit ab hic et nunc, seu ab omni duratione.
Quod autem non possit probari creaturam incepisse secundum modum quo ponebant philosophi, bene verum est; probare vero eam incepisse secundum modum quem ponunt Catholici, bene possibile est, quibusdam suppositis quæ recta ratione sunt supponenda. Nec valet opinionis alterius ratio. Quamvis enim quidditas rei absolute accepta, abstrahat ab hic et nunc, non tamen actualis exsistentia ejus semper sic abstrahit. Nam quamvis quod quid est eclipsis lunæ abstrahit ab hic et nunc, ita ut simpliciter sumptum, non possit probari esse; tamen actualis exsistentia ejus non abstrahit ab hic et nunc, ideo valet probari hic et nunc esse. Sic quamvis quidquid est creaturæ, et esse ut sequitur essentiam ejus, non possit probari; esse tamen actualis exsistentiæ suæ bene potest probari novum fuisse, in quantum esse in effectu ostenditur creatura mundi non posse habere nisi post non esse præcedens duratione. — Dicendum igitur absolute, quod mundus non solum incepit ex tempore, sed nec potuit esse ab æterno, quia repugnat naturæ ejus, dicente Ambrosio in Hexaemeron: Quid tam inconveniens ut quod æternitas operis cum Omnipotentis æternitate conjungeretur?
Denique hoc ita probatur: Creatura, quæ ex se est non ens, ita quod nec effective neque formaliter habeat esse ex natura suæ essentiæ, non solum habet ab alio esse, sicut Dei Filius in divinis, vel sicut radius a sole, si uterque sit æternus; sed oportet quod creaturæ acquiratur esse suum, ita ut Deus non solum det causam ei ut sit in facto esse, sed etiam ut faciat eam esse de non esse: quod appellatur creatio. Si enim Deus creaturæ daret esse in solo facto esse, nec præter hoc faceret eam alio modo, non aliter Pater in divinis daret esse Filio et Deus creator creaturæ, præter hoc quod Filio datur esse in substantia Patris, creaturis vero in aliena natura: quia quum omnis transitus factionis de non esse in esse sit transmutatio, et hæc transmutatio naturalis est, quando est circa subjectum præexsistens actus; omnis actus creationis, quamvis non sit vera transmutatio, sicut illa quæ dicitur naturalis, attamen quum sit de non esse in esse, modum mutationis habet, non motus instar actionis qua rei acquiritur esse per generationem naturalem; nec est differentia, nisi quod generatio est ex materia, creatio ex nihilo. Porro omnis transmutatio quæ est subita actio, est indivisibilis durationis, non successiva. Creatio ergo, qua cuicumque rei acquiritur esse, non potest esse ab æterno. — Actio quoque qua rei acquiritur esse, præcedit actionem qua fit rei conservatio, quæ continuat esse in posterum. Hinc valde insipienter dicunt quidam, quod eadem actione Deus res creat et conservat, quemadmodum sol eadem actione causat et conservat lumen in medio. — Dicendum est igitur absolute, quod creatura, eo quod creatura est, a Deo de nihilo voluntarie facta, non potest esse ab æterno, contradictione repugnante. — Hæc Henricus, qui in ista responsione interserit alia multa, circa quæ infra inquisitio erit.
Præterea nono Quodlibeto inquirit, an secundum fundamenta Aristotelis sit dicendum, quod semper fuerit homo, et unus ab alio in infinitum. In cujus quæsiti decisione multa inducit, quæ nimis prolixum est recitare. Asserit tamen, quod secundum intentionem Philosophi, in infinitum generatus sit homo ex homine, nec aliquis fuerit homo qui non sit generatus ex homine se priore, et hoc infinities in tempore infinito: ita quod omnes opiniones, leges, religiones, sectæ, doctrinæ et hæreses quæ nunc sunt, infinities præcesserunt, et postmodum infinities erunt, quia infinities reiterantur; et ita de aliarum individuis specierum, præsertim quæ ex commixtione gignuntur.
Deinde ostendit hic doctor, quod quamvis ista fuerit Aristotelis intentio, nihilo minus ponit, quod naturaliter, simpliciter et essentialiter semen potius procedit ab homine, quam homo ex semine. Ait quippe duodecimo Metaphysicæ, reprehendendo illos qui dicunt, quod principia rerum non sunt bonum et nobile, quia sunt imperfecta, ut sunt semina rerum, sed bonum et nobile seu perfectum sunt in generatis ex illis, quæ perfecta sunt entia, ut plantæ et animalia; contra quos dicit: Non est verum quod æstimant, quoniam imperfecta, ut semina, non su nt absolute principia perfectorum, sed econtrario. Semina namque ex quibus perfecta sunt
Entia, sunt ex aliis præcedentibus perfectis. Primum enim (ut dicit) non est semen factum, sed aliquod perfectum. Verbi gratia, hominem oportet esse ante sperma: non illum hominem qui generatur ex spermate, sed alium, ex quo fit sperma. — Ex quo patet, quod philosophus iste, quamvis ex fundamentis suis, quibus principaliter innitebatur, non posuit hominem ante quem nullus, sed jugiter fuisse hominem ante hominem, et hominem ex spermate, et saliva ex homine in infinitum; hic tamen ipsa veritate coactus, aperte ponit quod secundum veritatem naturamque rei, simpliciter ac naturaliter homo prius factus sit semine, naturali essentialique ordine, quo perfectum præcederet imperfectum. Et ita necesse est ponere hominem aliquem a Deo immediate productum, aut unum aut plures; et ita de aliis primis suppositis. Unde et rursus nono Metaphysicæ testatur, quod quamvis in eodem potentia actum præcedat, sicut in hoc ovo potentia præcedit actum in gallina quæ generatur ex eo; simpliciter tamen et in diversis actus præcedit potentiam. Nec hoc procedit in infinitum: imo necesse est stare in gallina quæ non habet esse ex ovo, sed omne ovum præcedit et omnem gallinam generatam ex ovo; et ita de homine, equo consimilibusque dicendum. — Hæc Henricus.
Adhuc autem de his prolixe scribit Guillelmus Parisiensis primo libro de Universo: Sic, inquiens, arbitrati sunt philosophi universum exire a primo, sicut splendorem a sole et calorem ab igne; sicque ex bonitate ejus bonitatem universi, et ex vita ejus vitam quæ est in universo. Hinc Creatorem dixerunt nec aliud nec aliter facere potuisse: quod omnino erroneum est. Creator namque sic habet suam bonitatem, potentiam ac sapientiam suam, ut non producatur ab ea ad extra nisi quod voluerit, et quum voluerit, et quomodo voluerit: et hæc est nobilitas atque sublimitas potentiæ ejus ac libertatis.
Ponam ergo in primis opinionem Aristotelis et rationes ejus. Unde, quidquid dicatur et qualitercumque quis eum excusare conetur, hæc fuit indubitanter opinio ejus, quod mundus sit æternus : quod etiam asseruit Avicenna, ac sequaces ipsorum. — Et prima eorum ratio fuit, quia Creator præcessit mundum, vel non. Si non, ergo mundus est ei consempiternus. Si præcessit mundum, aut præcessit tempore, aut æternitate : non tempore, quoniam ante mundum non fuit tempus. Ergo non præcessit mundum nisi sicut causa effectum. Et quum ante mundum et tempus non fuerit nisi æternitas, quæ in infinitum præcessit tempus, sequitur quod Deus in tota sua æternitate infinite omne tempus præcessit. Imaginare ergo, quod aliqua creatura fuerit ab æterno cum Creatore, et cogitaverit apud se, an mundus esset futurus, et potuerit dicere, Mundus erit : aut igitur nullo intermedio, aut intermedio aliquo. Si nullo intermedio, ergo mox ac subito fuit futurus. Quare jaminstans erat inceptionis ipsius, et fuit simul cum Creatore ex tunc : etenim simul sunt inter quorum exsistentiam nihil est medium. Si vero dicatur, quod tota æternitate Creator mundum præcessit, in infinito ergo præcessit, et post dictum illud, Mundus erit, in infinitum post subsecutum est esse mundi; quumque infinitum nequeat pertransiri, nunquam esset perventum ad instans quo mundus incepit. Quod si Creator intra se ante tempus dixit, Creabo mundum, et post aliquantulum creavit : quantum fuit intermedium illud? quia aut fuit tota æternitas, aut pars ejus, vel tempus. Non tota æternitas, quoniam illa non potest pertransiri neque finiri, et ita ventum nunquam esset ad mundi inceptionem; nec pars æternitatis, quia æternitas indivisibilis est totaque simul, nec aliquid intra se dixit Creator quod non dixerit ab æterno; nec tempus, quoniam nondum fuit. — Secunda ratio Avicennæ est : Intellectus verus testatur, quia si essentia aliqua omnibus modis ita se habet nunc dum aliquid operatur, sicut quando non operabatur, necessario sequitur quod si nunc aliquid operatur, etiam ante idem operabatur : alioqui non potius operaretur nunc quam prius, quum eodem modo se habeat, et idem eodem modo se habens, faciat idem. Nam et artifex, si omnibus modis ita se habet quando ædificat, sicut ante, sequitur quod et ante ædificabat quemadmodum nunc. Constat autem, quod nulla facta sit novitas in posse et scire aut velle Creatoris. — Tertia ratio Avicennæ est, quia Creator ante mundum, aut potuit creare corpus aliquod quod haberet motum durantem usque ad mundi creationem, aut non potuit : et frivolum est dicere quod non potuit hoc. Si igitur potuit, ponatur quod fecerit hoc, et nullum impossibile inde sequetur. Si autem motus corporis illius duravit usque ad mundi creationem, ergo et tempus tunc fuit mensurans hujusmodi motum : ergo mundi creatio non fuit in initio temporis.
Ad primam rationum istarum respondeo, quod Creator præcessit mundum æternitate, non temporis prioritate. Denique, ante non dicitur univoce de æternitate et tempore, quemadmodum nec duratio æternitatis et duratio temporis. Ideo comparationes secundum prius et posterius, locum non habent inter æternitatem et tempus, nec inter veri nominis æternum et temporale. Univoca quippe comparabilia sunt, secundum Philosophum. Quemadmodum ergo non est recipienda comparatio inter tempus et locum seu numerum, ut dicatur, Tempus est majus loco aut numero, nec econtra; ita nec inter æternitatem et tempus, nec inter Creatorem et mundum seu aliud temporale. Attende quoque, quod ante et post, prius et posterius, fuit et erit, intentiones seu differentiæ sunt temporis, et ob hoc fluxus et successiones ac præteritiones temporis sunt. Idcirco quum dicitur, Aliquid fuit ante mundum, tale est quasi dicatur aliquid esse extra mundum vel ultra mundum. Itaque ante mundum non fuit locus nec tempus, neque in æternitate est mora aut diuturna protractio nec exspectatio aliqua respectu futuri. Ideo argumentatio illa ex falsa et imperita imaginatione procedit. — Ad alia duo facilis exstat responsio, quia Creator excelsus et gloriosus, in se ipso est prorsus invariabilis, et in se ipso invariabiliter sapientissime atque liberrime ordinavit quando et qualiter seu in quo nunc universa crearet, nec aliquid novi ei accessit. Potuit etiam ante mundum creare quodcumque corpus, et illud movisse in tempore. Sed quum mundus dicitur factus in initio temporis, capitur mundus pro primo et universo creato.
Consequenter solvit Guillelmus Aristotelis rationes: quæ et infra solventur, imo pro maxima parte solutæ sunt.
Inserit demum argumenta quorumdam, dicentium: Quum nihil aliud induxerit Deum ad creandum mundum, nisi bonitas sua pura, invariabilis atque largissima, neque de novo vidit utilitates propter quas mundus erat creandus, nec majores eas vidit in ipsa mundi creatione quam in æternitate, nec sibi facilior fuit creatio tunc quam ab æterno: cur ergo potius tunc quam ab æterno condidit mundum? Ad quod dico, quod non stetit nec impedimentum fuit ex parte Creatoris quominus crearetur mundus ab æterno, sed ex parte mundi fuit defectus atque impedimentum: quia natura mundi non fuit ab æterno creabilis, nec susceptibilis æternitatis, quoniam sua natura, quæ est possibilitas, est quid prohibitum ab esse æternitatis. — Conformiter respondebis ad similes quæstiones, dum quæritur: Quid intendebat Creator in mundi creatione: aut mundi et mundialium rerum utilitatem, aut laudem et gloriam suam, aut utrumque. Quodcumque vero istorum dicatur, constat quod tanto major fuisset Deo laus et gloria, creaturis quoque tanto major utilitas, de mundi creatione, si ab æterno fuisset creatus, quanto æternitas major est tempore. Ab æterno ergo debuit eum creasse. Quod si dicatur, quod nihil horum intendebat Creator, sed propter se ipsum tantum et gratis ipsum creavit; ex hoc sequi videtur, quod multo magis debuit ipsum ab æterno creasse. Verum istud non sequitur, quoniam impossibile fuit mundum ab æterno creari: quemadmodum si dicatur, Si Deus creasset te impassibilem, major gloria esset Deo de tua creatione, et tibi major utilitas, debuit ergo te impassibilem creasse; non sequitur, quia te impassibilem fieri, naturaliter non fuit possibile. Hæc Guillelmus.
B Qui etiam multipliciter probat impossibilitatem æternitatis mundi ex parte incapacitatis creaturæ, ita quod implicet: quemadmodum et præfati doctores, diffusius tamen. Et inter cetera arguit sic: Ex dictis Aristotelis sequitur, non prius fluxisse horam de toto tempore præterito, quam diem vel mensem aut annum, imo nec antequam mille millia annorum. Aut enim horam quamcumque nullum tempus præcessit: et ita tempus habuit initium a parte ante. Aut tempus præcessit: et hoc fuit vel finitum, vel infinitum. Si finitum, ergo tempus non fuit ab æterno. Si infinitum, habetur propositum: quia mille millia sunt pars temporis infiniti. Hoc autem consequens impossibile est: quia oportet partem præcedere totum; et quum sit ordo in partibus temporis, oportet fuisse primum, puta initium. — Præterea, ut ipsemet Aristoteles fassus est, infinitum pertransiri non potest: quomodo ergo infinitum tempus jam transiit, præsertim quum fluxus ejus non sit infinitæ velocitatis? Et ponam exemplum de aqua. Si enim imagineris aquam infinitam cujus fluxus sit per fistulam finitam velocitate finita, non erit possibile ipsum unquam totaliter effluxisse. — Amplius, totum tempus futurum, secundum Aristotelem, infinitum est in potentia, nec unquam finetur. Non igitur minus est quod futurum est de tempore toto, quam quod præteriit de eodem, quum æquales sint velocitates quibus totum præteritum fluxit atque præteriit, et totum futurum prætereundum est.
Ventum est autem ad finem præteritionis ejus quod de tempore modo præteriit tanta velocitate fluxus ipsius, non obstante infinitate ejusdem. Venietur igitur ad finem præteritionis totius temporis futuri, quum æquali velocitate prætereundum sit qua illud præteriit, non obstante infinitate ejusdem: ergo necesse est ipsum finiri. — Adhuc, imaginemur quod cœlum ab æterno duplo velocius fuerit motum: ergo duplo fuerunt plures revolutiones; et illæ quæ jam præterierunt, sunt in media proportione ad illas: infinitum autem medietatem non habet. Quod si in duplo fuisse plures in tali casu revolutiones, et cœlum non fuit completurum plures revolutiones eis quæ præcesserunt et eis quæ futuræ sunt simul acceptis, tot autem jam complevisset, duplo majori velocitate revolutum: ergo finisset jam penitus motum suum, et staret. — Hæc Guillelmus.
Cujus rationibus multæ possent adjungi: quia si mundus fuisset ab æterno, infiniti fuerunt phœnices, quum tamen tot centenariis annorum phœnix vivere asseratur. Sol quoque semel in anno complet revolutionem suam in proprio orbe, et infra vitam unius phœnicis tot fiunt quotidianæ revolutiones cœlorum: sicqueportio generationum phœnicis erit in distante valde proportione ad revolutiones cœlestes, et quasi modica pars illorum.
Præterea, sicut dominus Petrus de Candia et alii quidam conscribunt, quidam christiani philosophi volentes Aristotelem facere theologum, asserunt eum nunquam sensisse mundum ab æterno fuisse. Primo, quia nequaquam videtur putandum, quod tantus philosophus fuerit sibi ipsi contrarius: quod tamen oportet concedere, si dicatur sensisse quod mundus ab æterno creatus sit. Siquidem in diversis locis multa locutus est ex quibus demonstratur oppositum. Tertio quippe Physicorum disseruit: Impossibile est infinita esse pertransita. Si autem mundus exstitit ab æterno, infiniti jam dies, infiniti anni,
Imo infinita millia annorum, essent pertransita, effluxa, finita, præterita. Secundo, quoniam apud Aristotelem impossibile est esse multitudinem actu infinitam. Si autem ab æterno creatus est mundus, fuisse homines infiniti, et ita jam essent animæ separatæ actualiter infinitæ. Rursus, si quolibet die præterito Deus creasset lapidem unum, et posteriorem quotidie unisset priori, jam ex illis constaret lapidibus moles immensa. Tertio, juxta Philosophum, unum infinitum non est altero majus. Sed si mundus ab æterno est conditus, multo plures fuerunt revolutiones lunæ in proprio orbe, quam solis in circulo suo. Quarto, secundum Philosophum, infinito nequit fieri additio. Si autem ab æterno fuit cœlum et circulatio ejus, jam quotidie adderetur infinito motui cœli præterito circulatio una, infinitæ quoque multitudini animarum animæ multæ, et saxo immenso lapis qui quotidie crearetur. Quinto, sequeretur partem esse æqualem suo toti. Quum enim infinito non fiat additio nec unum majus sit altero, et dies sit pars mensis, mensis quoque pars anni; sequitur quod tanta sit quantitas dierum ut mensium, et mensium ut annorum. Imo quum infinitum non constet ex finitis, oportet quamlibet ejus partem consistere infinitam, et per consequens ei æqualem. — In libro item de Morte et pomo, Aristoteles fertur dixisse, quod Deus sapientia sua condidit sæculum; atque secundo Meteororum, quod mare factum est de novo; et alibi, quod homo est prius semine; in libro etiam de Secretis secretorum, quod Deus cuncta fecit ex nihilo. Ex quibus sequi videtur, quod mundus incepit de novo, et quod ipse hoc sensit. Hæc ille.
Postremo Scotus harum opinionum motiva diligenter et satis prolixe prosequitur, quanquam ea quæ probant mundum non potuisse fieri ab æterno, specialiter adscribat Henrico, quem præ ceteris insequi solet, quum tamen a senioribus, imo per mille annos ante Henricum, non solum a fidelibus sed ab ipsis quoque puris philosophis, sint inducta. Solvit etiam opinionum istarum motiva, et qualiter unaquæque queat defendi prosequitur, nec ad aliquam earumdem declinare videtur; et ea quæ scribit, sententialiter satis videntur præhabita.
Præterea quærit, utrum prima causalitas respectu omnium creabilium in quocumque esse, de necessitate sit in tribus divinis personis, ita quod esse non valeat nisi sit in tribus. — Respondet: Causalitas perfecta necessario est in tribus personis. Primo, quia principium duarum productionum, videlicet necessariæ et contingentis, necessario est prius principium necessariæ quam contingentis: non enim effectus necessarius persupponit contingentem, sed bene econtra. Sed aliquid in divinis est principium productionis intrinsecæ, quæ est necessaria; et aliquid principium productionis extrinsecæ, quæ est contingens. Ergo prius necessario est in Deo aliquod principium productionis intrinsecæ. Atque in isto priori, completa productione ad intra, communicatur tribus personis omnis fecunditas quæ non repugnat in eis, et per consequens communicatur eis illud quod est principium productivum causationis ad extra: ergo in illo instanti in quo est proximum principium in Deo ad producendum aliquod contingens ad extra, illud communicatur tribus. Itaque de necessitate causalitas perfecta respectu omnium creabilium est in tribus personis, et hoc, respectu omnium creabilium in quocumque esse, sive simpliciter sive secundum quid, ita quod non possit esse nisi in tribus. Attamen si per impossibile ponatur in divinis una tantum absoluta persona, consequenter esset dicendum, quod in tali persona esset perfecte talis causalitas. Sicque causalitas perfecta ex ratione termini sui non videtur necessario includere quod sit in tribus personis, quemadmodum nec ex ratione termini illius inducit rationem productionis ad intra. — Hæc Scotus.
Amplius, Creare, inquit, est aliquid de nihilo producere in effectu: et quod dicitur de nihilo, potest notare ordinem naturæ et ordinem durationis. Primo modo concedunt philosophi Deum posse creare, ut patet per Avicennam sexto Metaphysicæ suæ. Quod intelligo de prioritate naturæ prout prius natura dicitur quasi privative, ut in materia prius est privatio quam forma. Sed prout de nihilo dicit ordinem durationis, creatio a philosophis communiter negatur, quoniam dicunt Deum necessario producere quidquid immediate producit. — Denique prout de nihilo dicit ordinem durationis, distingui potest de hoc quod est nihil: quoniam accipi potest de nihilo omnino, vel de nihilo secundum esse exsistentiæ, aliquo tamen secundum esse essentiæ. Et ponitur a quibusdam, quod quamvis Deus possit causare de nihilo secundo modo, non tamen primo modo: quia non potest aliquid producere quod non est ex parte sui possibile, ut ait Avicenna secundo Metaphysicæ suæ. Nihil autem non est possibile ex parte sui, quoniam non est ratio quare unum nihil esset possibile, non aliud. Confirmatur quoque hæc ratio: quia in omni creatura est compositio ex actu et potentia, in quibus et ordine naturæ potentialitas prior est: et tunc ista potentialitas non est nihil, sed alicujus entis secundum aliquod esse; non esse exsistentiæ, ergo esse quidditativum. Et hoc, prout dictum est primo libro: Per potentiam Dei producitur primo res in esse possibili passive, et tunc ultra potest produci in esse exsistentiæ, non tamen nisi prius natura producta in esse quidditativo et in esse possibili passive. Itaque de nihilo, id est de non aliquo secundum esse exsistentiæ, potest Deus aliquid creare, et per consequens, de nihilo, id est non de aliquo secundum esse essentiæ. Etenim esse essentiæ nunquam separatur ab esse exsistentiæ. Non tamen potest aliquid creari, id est produci ad esse, simpliciter de nihilo, id est nullo modo ente, nec simpliciter nec secundum quid. Nihil enim creatur quod non habuit prius esse intellectum ac volitum; et in ipso esse intellecto fuit formaliter possibile, et tunc fuit quasi in potentia propinqua ut posset esse objectum omnipotentiæ et poni in esse simpliciter. Verumtamen aliquid potest, etsi non creari, tamen produci, de simpliciter nihilo, id est de non aliquo secundum esse essentiæ, nec secundum esse exsistentiæ, nec secundum aliquod esse secundum quid: quia creatura producitur in esse intelligibili, non de aliquo esse, nec simpliciter nec secundum quid, nec possibili ex parte sui in isto esse. — Hæc Scotus. Cujus verba partim obscura sunt, et a communi modo loquendi doctorum non minime aliena, quamvis pie accipi possint.
Itaque præinducta summatim perstringendo, præallegati doctores, Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, Udalricus, Henricus, Guillelmus, concorditer tenent, impossibile esse creaturam ab æterno fuisse productam: et hoc, ex sua incapacitate seu repugnantia suæ naturæ, quia potentialitas in ea præcedit actum, et non esse prius est esse ipsius. Qui et dicunt posse monstrari mundum factum de novo, non ab æterno, nec hoc esse directe articulum fidei. Quibus et Alexander consentire videtur. Porro S. Thomas sensit horum oppositum. Durandus vero mediam secutus est viam, dicendo quod quantum ad res permanentis naturæ non repugnet creaturæ ab æterno esse productam, sed successivis et successioni motuique subjectis repugnet.
Nunc itaque plenius sunt tangenda cujuslibet opinionis motiva.
Albertus igitur: Aristoteles, inquit, probat mundum istum sensibilem inferiorem semper et ab æterno fuisse, quoniam causa ejus, videlicet motus cœlestis, exstitit ab æterno: quod probat omnium auctoritate philosophorum. Unde in libro de Plantis, fatetur quod mundus iste nunquam cessavit producere plantas et animalia, sicut modo producit, neque cessabit. — Ad cujus rationis confortationem, Rabbi Moyses introducit in libro Ducis neutrorum illud Philosophi, primo de Cœlo et mundo dicentis, quod omnes philosophi convenerunt in hoc, quod cœlum est sedes Dei: quod idcirco dixit Philosophus, quoniam sicut Deus est sine initio, ita et cœlum et motus cœli. — Amplius probat hoc, quia si motus incepit, aut incepit sicut dixit Anaxagoras, aut sicut Empedocles, aut sicut Plato: et probat quod nullo illorum modorum, ut tactum est supra.10 — Item hoc probant ex ejus doctrina sequaces ipsius, sicut Abubather ac alii: quia si prius motus incepit, hoc non potuit esse nisi per motum seu mutationem moventis (scilicet primi causantis), aut mobilis; et sic ante primum motum fuisset motus: et quæretur de illo motu, si inceperit, vel non; et si incepit, quæretur de illo, et ibitur in infinitum. — Præterea Aristoteles inducit rationem quam putat esse fortissimam ad probandum motus ac mundi æternitatem, assumens propositionem hanc tanquam per se notam, quod prius et posterius non possunt esse nisi in tempore, nec esse queunt nisi tempore exsistente. Deinde assumit hanc, quod tempus non potest esse nisi sit motus, quum sit numerus et mensura motus. Consequenter probat, quod tempus nec incepit nec desinet, auctoritate omnium philosophorum præter unum, id est Platonem, quo dempto, omnes dicunt tempus esse ingenitum et non factum. Et hoc probat a signo per Democritum, cui ut ait Ambrosius in Hexaemeron, tota antiquitas auctoritatem detulit magnam. Qui dixit impossibile esse omnia esse facta, quia impossibile est tempus factum esse; solusque Plato genuit (id est, genitum seu factum esse perhibuit) tempus simul cum cœlo. Ex hac auctoritate Democriti arguit Philosophus, quod de tempore nihil est accipere nisi nunc: præteritum namque jam abiit, futurum vero nondum est. Porro nunc instans accipi nequit nisi in ratione finis respectu præteriti, atque in ratione principii comparatione futuri. Accipiatur igitur nunc in quo motus incepit : illud erit finis præteriti, ergo ante hoc fuit tempus; et si tempus, ergo et motus : sicque fuisset motus ante primum motum. Eodem modo probat, quod non desinet motus, quoniam idem illud instans principium est futuri : et ita post ipsum erit tempus, ergo et motus.
Insuper contra has rationes arguit Albertus primo ex Aristotelis verbis, decimo Primæ philosophiæ dicentis : Omnium quæ in uno sunt genere, principium est id quod simplicissimum est in genere illo. Quumque æternum et ævum ac tempus sint aliquo modo in uno genere moræ (quia ut ait Gilbertus Porretanus, æternitas est mora indeficientis et incommutabilis esse; ævum vero mora est ejus quod extensam habet potentiam, non extensam essentiam; tempus vero mora illius est quod extensam habet substantiam, potentiam et actum); necesse est quod ævum et tempus principientur a sui simplicissimo, quod est æternum. — Præterea, salva pace Aristotelis, ipse non ponit rationem Platonis : quam si poneret, ratio sua parum valeret. Et est hæc : Id quod non est factum, sed æternum, semper sibi præsens est totumque simul, nihil sui abjiciens in præteritum, et nihil sui exspectans in futurum; sed totum se possidet in uno indivisibili nunc stante, non movente se. Idcirco non novit fuisse nec fore, sed esse tantum. Quod vero est factum, habet esse distentum, nec stat in uno simul, sed aliquid sui abjicit in præteritum et exspectat in futurum. Quum igitur unumquodque propria ac sui generis mensuretur mensura, factum non potest mensurari æterno. Sed sicut se habet factum ad æternum, sic tempus ad æternitatem. Factum autem habet sui esse principium a non facto : aliter iretur in infinitum. Ergo tempus secundum esse suum, principiatum est ab æternitate, et serpit, ut loquitur Plato, ad imitationem ipsius secundum permanentiam suam (quemadmodum forma quæ est in materia, imago est formæ secundum se acceptæ), serpens pro posse ad imitationem illius, ut quod in uno simul et totum habere non valet, saltem per vices et successionem obtineat. Ideo esse temporis per creationem incepit. Quod concedendum est : hoc enim naturæ est consonum, et rationi ac fidei.
Ad primam ergo Aristotelis rationem dicendum, quod nos negamus motum cœli semper sine initio exstitisse. Et quod ait omnes philosophos hoc dixisse, falsum est : quoniam Plato, qui inter philosophantes fuit præcipuus, dicit oppositum. Ait namque : Deus faciendo mundum sensibilem, primo cœlestem circulum fecit, et eumdem divisit in duos, videlicet, in circulum aplanes, utpote nonam sphæram, et in circulum planes : quemadmodum et Eudoxus asserit. Deinde circulum planes in octo distribuit, videlicet, in circulum stellarum fixarum atque imaginum cœli, et in septem circulos planetarum, qui descendendo sic numerantur : Saturni, Jovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunæ. Quibus sic distributis motus adhibuit proprios; cum motu quoque tempus adesse fecit, partesque temporis, quæ sunt : annus, mensis, septimana, dies, et hora.
Ad aliud respondendum, quod non ideo cœlum dictum est sedes Dei, quod sit sine initio sicut Deus : imo hoc esset contra Philosophum in epistola de Principio universitatis, in qua probat, ut Alphorabius contestatur, quod principium universitatis non est nisi unum, a quo tanquam ab eficiente, et in quo sicut in regente ac movente, sunt alia omnia tanquam in duce exercitus. Sed idcirco hoc dictum est, quoniam cœlum impressiones peregrinas non suscipit, et ideo Deus per ipsum et motum ejus regit et ordinat universa quæ in inferioribus generantur et corrumpuntur sive moventur.
Ad id vero quod contra chaos confusum objicit Aristoteles, dicimus secundum theologiam ac fidem catholicam, quod mixtum hoc, id est confusum ex materia quatuor cursum et fluxum, non tamen loquendo de tempore secundum suam naturam et originem, qua fluit ab ævo seu æterno : imo sic naturalius sumitur in primo nunc a quo fluit, et in ultimo ad quod terminatur, quam in medio, quod est continuans ipsum secundum esse et decursum ipsius in re temporali. Hinc ratio illa Aristotelis nihil valet. — Hæc Albertus. elementorum, primo fuit, ut Moyses scribit;11 non tamen tempore infinito quievit. Sed Deus dum voluit, illud secundum intellectum idealem quem in se habuit, in formas distinxit prout ab æterno prævidit atque præordinavit, sicut Magister dicit : Moyses Spiritu Dei afflatus... Nec per litem et amicitiam factum est hoc, ut dixit Empedocles :12 quoniam ratio non admittit quin omnis distinctionis et ordinationis ac segregationis prima causa sit intellectus, utique Dei, qui secundum sapientiam, scientiam et providentiam suam ordinat quando et qualiter et quomodo universa et singula fieri debeant, producitque omnia secundum ordinem et tempus ac modum unicuique magis convenientem, quemadmodum Plato fatetur : Nulli (inquiens) negat aliquid horum quæ accommoda sunt suæ naturæ et ordini ac tempori, quum sit summæ bonitatis principium, a quo omnis longe relegatur invidia. Sic ergo motus incepit, facto primo mobili simplici emanatione, non prævia mutatione. — Quumque Aristoteles objicit, quod secundum hæc in primo movente præcessisset mutatio; dicendum, quod in illa objectione multum oblitus est sui ipsius. Ipse etenim tertio de Anima atque undecimo Primæ philosophiæ probavit, quod intellectus agens, absque omni alteratione sui ipsius quandoque agit et quandoque non agit, pro libertatis suæ arbitrio. Ideo multum fuit oblitus sui quum dixit, quod intellectus divinus non potest interdum agere et interdum non agere, nisi recipiat peregrinas impressiones quæ eum excitent ad agendum.
Postremo, quod objicit de tempore, quod nunc semper est finis præteriti principiumque futuri ac medium illa continuans, multum mirandum est, quum ipsemet docuerit, quod omne continuum fluit ab indivisibili, sicut linea a puncto. Quamvis ergo de tempore nihil sit accipere nisi nunc continuans ac medians, loquendo de tempore secundum esse suum atque de-
Præterea, in libro suo quem fecit de Homine, Albertus prolixe tractat hanc quæstionem. Et ponens solutionem quorumdam : Aliqui (inquit) respondent, quod rationes philosophorum bene concluderent mundum ab æterno fuisse, si Deus ut causa naturalis seu necessitate naturæ causasset mundum; sed quoniam hoc non est verum, imo creavit per voluntatem, quæ est causa dilatoria, ideo distulit quamdiu voluit, et tunc creavit. Si vero quæratur ab eis causa dilationis illius, respondent quod una atque præcipua est, quoniam noluit quod mundus sibi in æternitate æquipararetur. Ex qua solutione sequuntur hæreses duæ. Una est, quod mundus potuit esse ab æterno, sed Deus non voluit; alia, quod voluntas Dei exsistat mutabilis secundum volita. Sequitur enim ex hac solutione, quod mundus susceptibilis fuit seu capax durationis æternæ. Sed B. Dionysius ait, quod Deus communicat communicabilia, id est ea quorum creaturæ sunt susceptivæ, eo quod invidia longe sit relegata ab eo. Si igitur mundus fuit susceptibilis æternæ durationis, Deus ei communicasset : alioqui invidus esset. Item, causa dilatoria differt ex ratione, nisi sit stulta : prætacta vero dilationis causa ex parte est volitorum. Sicque Deus secundum volita disponeretur : quod hæreticum est. Hæc Albertus.
Quocirca dicendum, quod solutio illa non censetur ita erronea; nec hæreticum est dicere mundum seu creaturam fuisse æternæ durationis capacem (sumendo æternum pro eo quod temporali caret initio) absolute loquendo, quum et S. Thomas et multi doctores catholici dicant hoc, nec Ecclesia determinavit positionem illam esse hæreticam. — Insuper, ex illa responsione non sequitur, quod Dei voluntas consistat mutabilis: quia æternaliter ex certis et sapientialibus rationibus instituit et decrevit mundum de novo producere tunc et taliter, quando et qualiter ipsum produxit. Idcirco nec causa illa dilationis fuit originaliter aut principaliter ex parte creaturæ, sed ex fonte et immensa atque imperscrutabili profunditate increatæ ac superliberrimæ sapientiæ Dei, quamvis ratio illa, quemadmodum et idea, habitudinem quamdam seu relationem ad mundum includat: quæ habitudo non est realis ex parte Dei. Insuper Albertus in his verbis videtur sibi ipsi contrarius. Nam sicut jam patuit, in Summa sua testatur, quod Deus secundum sapientiam, scientiam et providentiam suam præordinavit quando et qualiter universa fieri debeant.13 — Quod vero ex auctoritate divi Dionysii introducit, solvendum est: quod Deus juxta censuram sapientiæ suæ dona sua largitur, et sicut ordo rerum requirit, non secundum extremitatem suæ virtutis et communicabilitatis. Imo posset plures species angelorum supra eas quas creavit, producere, et multa communicabilia communicare tam in naturalibus quam in gratuitis, quæ nusquam communicat; nec idcirco est invidus, quia ex irreprehensibili censura suæ fontanæ prorsusque infinitæ sapientiæ hoc omittit.
Rationes demum per quas Bonaventura probat impossibilitatem æternitatis mundi, et quod creatura non quivit ab æterno creari, virtualiter, imo quasi formaliter, sunt inductæ.14
Porro Richardus multipliciter probat hoc. Primo sic: Si mundum ab æterno Deus produxit, produxit eum in aliquo instanti ante quod non fuit aliud instans; sicque duratio mundi incepit ab illo instanti, et a parte ante terminata fuit ad illud: non ergo ab æterno duravit. — Præterea, si mundus ab æterno creatus fuisset, infiniti jam dies præterissent; sed
A Deus non potuit facere aliquid præteritum, nisi fuisset futurum: impossibile ergo fuit quod faceret infinitos dies præteriri in accepto esse, nisi fuissent infiniti dies futuri in accepto esse. Infiniti autem dies futuri non poterant produci in accepto esse, sed solum in accipiendo esse aut fieri: alias non fuissent infiniti, sed finiti et terminati. — Rursus, sicut creatio est a non ente in ens, sic annihilatio est de ente in non ens. Quemadmodum ergo annihilatio et perpetua duratio a parte post non stant simul, ita nec creatio et infinita duratio a parte ante. — Amplius, si Deus mundum ab æterno creasset, non potuisset eum non creare: quia nec ante, quia non fuit ante; nec tunc quando creavit, quia ut primo Perihermenias dicitur, esse quando est, necesse est esse; nec postea, quia quod factum est, non potest non factum esse. — Item, si Deus potuit mundum istum ab æterno creasse, pari ratione et unum equum unamque equam mox generare potentes, et quod generatio ab illis continuata esset usque in præsens. Sicque inter equum ante quem alter non fuit, et equum nunc generatum, fuissent equi infiniti: quod omnino impossibile est, eo quod inter duos terminos signatos non valeat esse infinita successio nec multitudo infinita. — Hæc Richardus. Cujus ultima ratio fortior videtur de homine. Si enim potuit Deus mundum ab æterno creasse, eadem ratione et duo individua speciei humanæ, a quibus infiniti homines essent progeniti: ex quo sequeretur non solum inconveniens jam prætactum, sed etiam quod essent infinitæ animæ rationales nunc a corporibus separatæ.
At vero quamvis Henricus in Quodlibetis suis pauca induxerit argumenta ad istud probandum, in Summa tamen plura inducit robusta (ut apparet) motiva, quæ etiam tangit Petrus de Candia, et alii quidam. Aliqua tamen illorum sunt introducta. Henricus itaque, et Aureolus, ac alii quidam, duodecim rationes potiores adducunt. Una, quod Deus non potuisset mundum non produxisse, si ab æterno produxisset eumdem : quæ ratio est inducta. Secunda est de annihilatione et creatione, sicut præhabitum est. Tertia est, quia de ratione creaturæ est ut non esse præcesserit ejus esse. Aut ergo tempore : quo concesso, habetur propositum, quod scilicet non exstitit ab æterno. Aut natura. Sed contra, quæcumque sunt prius solum natura, possunt simul sine repugnantia esse in tempore : sicque non esse creaturæ et esse ejus simul essent, ita quod creatura simul esset et non esset. Quarta est, quia si creatura fuisset facta ab æterno, et hoc per creationem, factum esset hoc in instanti; et sic inter illud instans et nunc quod est jam præsens, fuisset infinita distantia : sicque inter duos terminos finitos fuisset infinita distantia. Hæc quoque ratio satis prætacta est. Quinta est : quandocumque duæ distantiæ sunt æquales, non videtur cur unum mobile motum versus unum extremum illius distantiæ potius possit transire illam distantiam, quam si moveatur econtrario retrorsum. Si ergo Deus creasset ab æterno aliquam creaturam, illa necessario durasset per tempus infinitum; et si interim mota fuisset, pertransisset spatium infinitum in rectum. Si ergo rursus moveatur per spatium idem retrorsum, quæro an unquam inveniet terminum, an non : si inveniet, non est spatium infinitum; si non inveniet, hoc dici non potest, quum sit æqualis distantia : ergo sicut pervenit ad terminum istum, ita pertransibit tandem totum spatium illud econtrario. Sexta : si mundus potuit fieri ab æterno, potuit evacuari divisio continui. Fuissent etenim dies infiniti, in quorum quolibet poterat compleri una divisio, et sic factæ essent in illo continuo infinitæ divisiones : staret ergo divisio. Vel igitur staret in partes divisibiles, et sic non esset completa; aut in partes indivisibiles, et sic continuum ex indivisibilibus esset compositum. Septima : si Deus potuisset mundum producere ab æterno, potuisset se facere non omnipotentem, quia non potuisset mundum destruere seu etiam lapidem unum, nisi exspectando per tempus infinitum. Non enim potuisset eum destruere ab æterno in illo instanti in quo eum produxit, quia si sic, contradictoria fuissent simul vera : ergo in alio instanti aut tempore. Sed inter instans illud æternitatis et quodlibet instans sequens, est infinita distantia : ergo oportuisset Deum tam diu tardare. Octava : si Deus fecisset mundum ab æterno, aut ergo fuisset dies, aut nox. Si dies, ergo ille fuisset primus dies : non igitur inter ipsum et inter diem istum fuissent infiniti dies, nec tempus etiam infinitum. Si dicatur, quod non fuisset primus dies, ergo mundus non fuit ab æterno. Nona : si Deus fecit cœlum et luminaria ejus ab æterno, aut ergo fecit solem super terram, vel sub terra. Si super terram, ergo sol fecit aliquem diem, et ille fuisset primus dies, et a principio diei illius usque diem sequentem fuisset tempus finitum : ergo interim non fluxit tempus infinitum. Decima : si produxisset mundum ab æterno, contingens esse fuisset necessarium esse, quia non potuisset annihilari nec destrui nisi post tempus infinitum, ut patet ex dictis. Undecima : si mundum, cœlum et solem fecit ab æterno, ergo solem fecit in aliquo situ cœli, et ex illo cœpit moveri : non igitur ab æterno motus est. Duodecima : si creatura potuit fieri ab æterno, potuit Deus ab æterno creare mulierem prægnantem, eamque dimittere communi cursui : ergo post novem menses peperisset. Ergo a partu ejus usque in præsens non fuit nisi tempus finitum; et ante non erant nisi novem menses, qui etiam sunt tempus finitum : ergo totum tempus fuit finitum. — Consimilia multa possunt induci, quia potuisset Deus ab æterno producere virum et mulierem : qui non potuissent generare nisi post tempus infinitum; et sic vellent nollent, per tempus infinitum continuissent, atque per infinitum tempus vixissent et conservati fuissent antequam genuissent : quod non fuisset naturale, nec a philosopho concedendum. Consequentia tamen probatur: quia quicumque generaretur post hoc, videlicet post creationem ipsorum, in alio instanti temporis generaretur; sed a quocumque tempore seu instanti temporis post æternitatem signato, est infinita versus æternitatem distantia. Has rationes breviter tango, quas quidam prolixe deducunt.
Nunc restat videre quid inter hæc probabilius videtur: et quantum capere queo, apparet quod S. Thomas de hac materia verius scripsit. Rationes etiam aliter sentientium rationabiliter solvit, quamvis non omnes, quoniam quasdam non tangit. Petrus quoque de Candia magis videtur positioni Thomæ favere. Verumtamen solutiones quas aliqui ponunt ad alterius opinionis objecta, non videntur idoneæ. Itaque de hac materia sub correctione loquendo, videtur quod absolute loquendo juxta sensum præhabitum, non sit impossibile mundum esse ab æterno creatum.
Quumque objicitur, quod stante tali positione adhuc fuisset ordo rerum a Deo, et prima individua rerum generabilium, quæ non nisi ex commixtione maris ac feminæ generantur, fuissent creata; fuisset quoque et primus dies et circulatio prima: sicque fuissent infinitæ revolutiones, infiniti dies et noctes, infinita individua, inter duos terminos certos et assignatos. Ad quæ omnia videretur dicendum, quod mundus motusque cœli, tempus, species rerum et individua prima earum, habuerunt esse suum a Deo, et ita per comparationem eorum ad primam causam efficientem et Creatorem, fuit primum in eis, et individua prima primusque motus et generatio prima. Attamen ascendendo nunquam veniretur ad primum seu prima illa, quoniam inter primum instans instantaneæ productionis seu creationis eorum et horam hanc, infinitum tempus effluxit. Et inter tales duos terminos qui infinita distantia distant ab invicem, non est mirum neque absurdum esse intermedia infinita: nam quamvis in illis fuerit primum per comparationem ad causam efficientem, non tamen quantum ad temporalem inceptionem seu quoad inceptionem in tempore, quia simul cum tempore et ab æterno essent producta. Nec sic ponendo oporteret dicere, prout aliqui dicunt, quod prima illa individua fuissent infinito tempore conservata a Deo antequam genuissent, infinitoque tempore continuissent, et exspectassent tempore infinito antequam genuissent; nec ratio naturalis hoc dictat, nec Aristoteles id putavit. Sed genuissent tempore determinato, prout eis convenisset, sive post diem sive post annum se cognoscendo et naturali ordine pariendo. — Quumque objicitur, quod totum tempus ab hora hac usque ad tempus illius commixtionis seu parturitionis est finitum: responderetur, quod totum tempus simul sumptum, est infinitum; quælibet vero ejus pars secundum se fuit finita, omnes vero simul acceptæ sunt infinitæ. Nec ascendendo esset devenire ad tempus illius primæ commixtionis, neque ad revolutionem cœli secundam aut tertiam, quia nec fuit prima neque secunda aut tertia quoad temporalem inceptionem: imo ante unamquamque temporalem et diurnam revolutionem, generationem seu præteritionem in tempore assignabilem, innumerabiles ac infinitæ fuerunt. Nec quantum ad hoc fuit per se et necessario ordo seu ordinatio inter ipsas, sed mera infinitas, videlicet quoad temporalem fluxum, cursum, successionem atque durationem: quoniam infinite durasset hic rerum cursus. Et istud puto fuisse de mente Philosophi, qui de ista materia præ ceteris philosophis rationabilius videtur esse locutus. Porro in horum consideratione oportet imaginando imaginationem transcendere, aliter quoque loqui de tempore toto, et de singulis quibusque partibus ejus.
Nec ex his sequitur, quod Deus de necessitate produxit mundum: imo potuit mundum non creare in illo instanti quo eum creavit, quoniam libere fecit hoc: quemadmodum Deus ab æterno prædestinavit electos, præscivit reprobavitque reprobos, non de necessitate, sed libere. Sic enim et simul stant invariabilis præscientia Dei et rerum contingentia ac libertas. Nec sequitur, quod simul potuit mundus creari et non creari, quoniam unaquæque propositio illa per se sumpta potest poni in esse, non ambæ simul.
Præterea, inter argumenta quæ fiunt, difficultatem inducit quod de infinitate rationalium animarum separatarum objicitur. Ad quod diversi diversimode responderunt; et ipsemet Aristoteles in ista materia propter ejus difficultatem argumentorumque vim quæ pro utraque parte fiunt, fluctuasse videtur, quemadmodum et Henricus testatur, et ex verbis Philosophi quæ scripsit hinc inde perpenditur. Nihilo minus dato quod juxta quorumdam opinionem, opinio ista de mundi æternitate salvari non posset in successivis et generabilibus et corruptibilibus, neque in creatura humana; ex hoc tamen non sequeretur, quod absolute loquendo salvari non posset de aliqua creatura permanentis naturæ, præsertim de angelis.
Nec ad rationem creationis exigitur temporalis præcessio seu durationis prioritas: imo sufficit prioritas naturæ, qua causa naturaliter prior est suo effectu, quamvis non tempore, prout B. Augustinus in multis locis testatur, videlicet, super Joannem, in libro quoque de Civitate Dei, et in libro de Trinitate. Nempe super Joannem exemplificat de virgulto super aquam et imagine ejus in aqua, quæ simul sunt tempore, quamvis unum sit causa alterius; alibi vero de pede, si æternaliter stetisset in pulvere, et ejus vestigio;15 alibi de sole et radio, de igne et calore. Natura etiam specifica causa est suæ proprietatis, seu species proprii; et eodem momento quo generatur albedo, in luce similitudinem suam diffundit. Nec istud videtur ad intelligendum difficile, quod et tot ac tanti philosophi dixerunt concorditer. Unde quod quidam dicunt, quia si Deus aliquid ab æterno creasset, illius creaturæ non esse non præcessisset ejus esse prioritate naturæ, stare quoque non valet. Nec verificatur quod in tali casu creatura esset a Deo solum quoad suam conservationem, quamvis Henricus hoc dicere videatur: imo realiter, vere et effective esset creata a Deo.
Hinc quoque non stat quod ait Durandus: Communiter dicitur, quod creatura prius est non ens quam ens, ita quod prius natura sibi convenit non esse quam esse. Non intelligo quomodo sit verum: quia quod inest et convenit alicui ex sua natura, non est destructivum suæ naturæ. Istud, inquam, debiliter dictum censetur, quum certum sit mixtis ex sua natura convenire causam suæ corruptionis, puta contrarietatem qualitatum; omnique creaturæ ex sua natura ac ratione convenit incessanter, quamdiu est, dependere a primo, et labi in nihil, si illius manutenentia seu conservatio tollatur ab ea, prout theologi, Sancti, philosophique præstantes, sunt fassi. Sancti quoque unanimiter protestantur, quod rationali creaturæ ex se ipsa convenit deficere et peccare: quod quam verum sit, in excellentissima illa creatura, angelo summo, qui post suam creationem mox cecidit, patet. Nec tamen non esse sic convenit creaturæ ex se, quasi non esse sit aliquid: unde nec effective corrumpit, sicut nec agit, nec est, quum agere præsupponat esse. Sed eo ipso quo ex nihilo est [creatura] nec esse habet ex se, atque hoc ipsum esse quod habet, limitatum est et finitæ perfectionis, ac vanitati subjectum, id est a vero et incommutabili esse deficiens, dicitur esse de se non ens, seu defectuosa, peccabilis, vana et indigens. Nec hoc intelligere videtur difficile, quia eidem secundum diversas considerationes diversa conveniunt.
Præterea, quod objicitur de lapide primo creato quem Deus interim auxisset in infinitum, solvendum est, quod juxta Philosophum, omnibus rebus natura constantibus certa quantitas et magnitudinis ratio convenit, nec capax est creatura augmenti quantitativi infiniti : quemadmodum et natura vacuum abhorrere asseritur, et infinitum horrere, tam infinitum in multitudine quam in actuali multitudine permanente. Ideo si concederetur generatio hominum ab æterno durasse, potius exegisset natura easdem animas rationales per circulationem Platonicam diversa corpora informare, quam eas in infinitum augeri, quamvis Algazel in Metaphysica sua eas concedat numero infinitas, nec inconveniens arbitretur hoc ponere in his quæ non essentialem sed accidentalem ad invicem ordinem sortiuntur. Mirum quoque, quod Avicenna et ipse tam absolute dicant mundum ab æterno fuisse, et generationem cessaturam non esse, infinitasque animas actu exsistere, quum ambo fuerint de lege Mahometi, in qua omnia illa reprobantur, mundusque incepisse et primus homo in paradiso fuisse ac generale judicium ac infernale æternum suppliedictum futura narrantur, sicut in Alcorano aliisque diversis codicibus legis illius frequenter legisse me recolo. Unde videntur fuisse hæretici Sarraceni, et magis secuti philosophiam quam legem illam, sicut in lege Mosaica et evangelica diversos fuisse hæreticos innotescit. — Ex his itidem elucescit, quod quamvis mundus ab æterno fuisset, non tamen esset continui evacuata seu consummata divisio propter incapacitatem naturæ, quæ multitudinem actualiter infinitam non sustinet.
Ex his reor competenter patere qualiter et reliqua solvi queant objecta, quæ a diversis diversimode dissolvuntur. Hinc brevitati studens transilio, præsertim quum et nunc quæstionis hujus tractatus in verborum excreverit molem.
Footnotes
Chapter 51 of 271