Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur, An cuncta creata, sint a Deo immediate creata, ita quod una creatura non est effective instrumentaliterve creata ab alia.
Quod universa creata, non sint immediate a Deo producta, primo videtur, quia ab uno simplici non procedit immediate nisi unum, ut Peripatetici dicunt. — Secundo, idem eodem modo se habens, facit idem, non varia et diversa. Deus autem est invariabiliter idem, et æternaliter se uniformiter habens: ergo non facit diversa immediate ac plura. — Tertio, quæ a Deo sunt, ordinata sunt, teste Apostolo ad Romanos:1 ergo creata processerunt ab eo, ordine quodam, non immediate, sed unum alio prius, ut ordo requirit. — Quarto, processus rerum a Deo est per similitudinem quamdam, ut Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica probat. Nam et teste Philosopho, agens producit simile sibi. Quum ergo Deus gloriosus et adorandus, sit purus et supersimplicissimus actus, non videtur quod corporalia aliqua ab ipso immediate profluxerunt, imo nec aliquid, nisi una quædam actualissima mens. — Quinto, S. Dionysius frequenter fatetur, quod Deus se habet uno modo ad omnia, quamvis non omnia habeant se uno modo ad ipsum. Propter quod etiam in libro fertur Causarum, quod causa prima est in omnibus rebus secundum unam dispòsitionem, quamvis non econtrario. Si autem Deus est causa diversitatis ac ordinis rerum, et plura immediate producens, non haberet se uno modo ad omnia, nec esset secundum unam dispositionem in omnibus. — Sexto, Avicenna, et Algazel in Metaphysica sua, et auctor libri de Causis, ex intentione probant et tenent istud.
In contrarium est Scriptura et ratio, auctoritasque Sanctorum, sicut patebit.
Ad hoc Bonaventura respondet: Dicere quod Deus produxerit res per aliud agens, est contra rationem et fidem; nec capi potest, quod agens finitæ potentiæ aliquid ex nihilo producat. Nec credo aliquem philosophorum hoc posuisse. Sed supposito potentiali seu materiali principio, plures fuerunt philosophi qui posuerunt ordinem in producendo, gradatim descendendo, hoc modo: Deus quum sit omnino simplex, non produxit nisi intelligentiam primam et unicam. Illa vero propter distare ipsius a prima causa, intellexit se et primum: sicque aliquo modo fuit composita, et ita produxit orbem suum et intelligentiam orbis secundi; et ita deinceps usque ad orbem lunæ et intelligentiam decimam, quæ irradiat super animas nostras: et sicut est ordo in producendo, ita in irradiando. — Verum hic error falsum habet fundamentum, videlicet quod materiale principium non sit productum. Falsam quoque habet rationem, dicendo quod quia simplicissimus est Deus, non producit nisi unum. Imo ratio illa magis concludit oppositum: quoniam quanto quid est simplicius in natura, tanto potentius est; et quanto potentius, tanto in plura potest. Quum ergo Deus simplicissimus potentissimusque consistat, potest in omnia sine medio. Rursus, hæc ratio eis repugnat. Si enim ob suam simplicitatem non producit nisi unum, quum intelligentia secunda inferioribus exstet simplicior, cur in orbe ejus major est multiplicitas diversitasque stellarum quam in aliquo orbe inferiori? Dicendum ergo, quod omnia in prima conditione sunt immediate a Deo producta. Hæc Bonaventura.
Denique huic recitationi et positioni Bonaventuræ satis concordat responsio Alexandri: qui tamen non ait quod secundum philosophos ita ponentes, materiale principium fuerit non productum seu increatum. Nec enim videtur hoc fuisse de intentione Avicennæ et Algazelis. Imo dixerunt totum orbem ab intelligentia esse productum: et si dixerunt unam intelligentiam potuisse creari ab alia, quid mirum si unum orbem dixerunt ab intelligentia una creatum? Materiam quoque inferiorum posuerunt ab infima intelligentia esse productam, imo et elementa. — Itaque secundum Alexandrum, multitudo, distinctio atque diversitas rerum, fontaliter prodierunt a primo productivo principio, juxta dispositionem sapientiæ ejus et exemplarium rationum ac mundi archetypi. Nempe quum Deus sit rerum causa per intellectum, ipse qui universa et singula simul perfecte intelligit, simul producere potuit plura, et tot ac tanta et talia, sicut in sapientia sua concepit, et prout placuit ei: cujus tam omnipotentia quam sapientia ac libertas, prorsus sunt infinitæ, incoarctabiles, efficacissimæ penitusque immensæ; cui nihil valet resistere, imo cui non impossibile neque difficile omne verbum.23 Hæc sententialiter Alexander.
Porro Thomas: Circa hoc, inquit, est triplex opinio. Quidam namque philosophi posuerunt, quod a prima causa est unum primum causatum, a quo causata sint alia. Posueruntque unam intelligentiam creari alia mediante, et animam mediante intelligentia, et corporalem creari naturam mediante spirituali. Quod pro hæresi condemnatur, quia honorem Deo debitum tribuit creaturæ: unde propinqua est ad trahendum in idololatriam. — Alii ergo dixerunt, quod creatio nulli convenit creaturæ, neque communicabilis est, sicut nec infinita potentia, quam creationis opus requirit. — Ceteri posuerunt, creationem nulli creaturæ communicatam, sed communicabilem esse: quod et Magister quarto libro defendit.
Harum autem utraque ultimarum opinionum aliquid habet cui inmititur. Quum enim de ratione sit creationis ut nil ei præexsistat, saltem secundum naturæ ordinem, potest hoc accipi vel ex parte creantis, vel ex parte creati. Si ex parte creantis, sic illa actio appellatur creatio, quæ non fundatur neque firmatur super actionem alicujus causæ prioris: et talis tantum est actio causæ primæ, super quam omnium sequentium actiones causarum fundantur. Hinc sicut nulli creaturæ communicabile est quod sit causa prima, ita nec vis aut actio creativa. Si autem sumatur ex parte creati, sic creatio illius est cui non præexsistit aliquid in re: et hoc est esse (quod est prima rerum creatarum, quod etiam, ut in libro de Causis asseritur, est per creationem, ceteræ vero perfectiones per informationem), atque in compositis præcipue illud esse quod est primæ partis compositi, puta materiæ. Sicque creatio communicari potuit creaturæ, ut in virtute primæ causæ operantis in ea, aliquod esse simplex vel materia produceretur ab ipsa. Sicque posuerunt philosophi intelligentias creasse, quamvis hæreticum sit. — Hæc Thomas in Scripto.
In quibus verbis fatetur creativam vim seu actionem intelligentiis seu causis secundis esse communicabilem, quamvis aliter alibi sentiat.
Nempe in prima parte Summæ, quæstione quadragesima quinta:4 Universaliores (ait) effectus in universaliores ac priores causas oportet reducere. Inter omnes autem effectus universalissimum est ipsum esse: idcirco est proprius primæ causæ effectus. Unde in libro de Causis habetur, quod nec intelligentia nec anima nobilis dat esse, nisi in quantum operatur operazione divina. Porro producere ipsum esse absolute, non in quantum est hoc aut tale, ad creationis pertinet rationem. Unde manifestum est quod creatio est propria actio Dei. — Contingit autem quod aliquid participat propriam actionem alterius, non virtute propria, sed instrumentaliter in quantum agit in virtute alterius: quemadmodum aer virtute ignis calefacit. Sicque opinati sunt aliqui, quod quamvis creatio sit propria actio Dei, tamen aliqua inferiorum causarum, in quantum agit in virtute primæ causæ, possit creare. Et ita posuit Avicenna, quod prima substantia separata a Deo creata, creat aliam immediate se sequentem, et substantiam orbis ac animam ejus, et quod substantia orbis creat materiam corporum inferiorum. Sed hoc esse non potest, quoniam causa secunda instrumentalis non participat actionem causæ superioris, nisi in quantum per aliquid proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. Si enim nihil ibi ageret secundum id quod sibi est proprium, frustra adhiberetur ad operandum; nec oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum. Sic namque videmus, quod securis scindendo lignum, quod habet ex proprietate suæ formæ, producit formam scamni, quæ est effectus proprius principalis agentis. Id autem quod est proprius effectus Dei creantis, est quod præsupponitur omnibus aliis causis, videlicet esse absolute. Idcirco non potest aliquid dispositive ac instrumentaliter ad hunc operari effectum, quum creatio non sit ex aliquo præsupposito quod possit disponi per actionem instrumentalis agentis. Sic ergo impossibile est quod alicui creaturæ conveniat creare, videlicet neque virtute propria neque instrumentaliter per ministerium. Et hoc præcipue inconveniens est dici de aliquo corpore quod creet, quum nullum corpus agat, nisi tangendo atque movendo; sicque requirit in sua actione aliquid præexsistens quod possit tangi et moveri: quod est contra rationem creationis. Hæc Thomas in Summa.
Verumtamen ista materia pro utraque parte satis probabilis est; nec ratio illa, quod causa instrumentalis non participat actionem causæ superioris, nisi per aliquid, etc., videtur procedere, præsertim quum Deus omnipotens interdum produxerit quosdam effectus supernaturales per causas secundarias instrumentales quæ ex propria virtute non solum non disponebant nec dispositive cooperabantur ad illum effectum, imo etiam directe impeditivæ erant effectus hujusmodi : quemadmodum in Isaia habetur, quod Isaias præcepit ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super ulcus Ezechiæ, et sanaretur.5 Ubi per ulcus Symmachus et Aquila ac Theodotion intellexerunt regium morbum, alii apostema : quorum utrique contrariatur applicatio dulcium, et tamen per ea sanatus est Ezechias divina virtute. Propterea circa hoc scribunt expositores et sanctus testatur Hieronymus : Ut curatio Ezechiæ ostenderetur miraculosa ac divina, per res noxias et adversas exstitit collata. Similiter legitur quarto Regum, quod Eliseus propheta misit sal in aquas Jerichontinas amaras, salsas ac steriles, ut ab amaritudine illa eruerentur :6 et factum est ita, quum tamen adjectio salis ex sua natura amaritudinem illam auxisset. Conformiter Regum quarto legitur Naaman Syrus a lepra in Jordane mundatus :7 ad quam lepræ expurgationem non videntur aquæ illæ ex sua virtute ullam habuisse dispositoriam cooperationem. Rursus recitatur ibidem, quod manubrio cujusdam submerso, misit Eliseus lignum in aquam, enatavitque ferrum :8 ad quem supernaturalem effectum non disposuit lignum illud ex sua virtute. Nihilo minus ob rationabiles causas Deus jussit illa instrumentaliter adhiberi ad producendum illos effectus. Istud pro scholastica exercitatione sic tango.
Insuper, in Summa contra gentiles, libro secundo, capitulo vicesimo primo, per varia media Thomas probat, quod soli Deo creatio competat, nec aliis valeat convenire. Et præcedenti ibidem capitulo, quod nullum corpus possit creare. Unde in fine concludit capituli : Patet ergo falsitas positionis quorumdam, dicentium substantiam cœlestium corporum esse causam materiæ elementorum. In fine quoque capituli vicesimi primi infert : Per hæc destruitur error quorumdam philosophorum qui dixerunt Deum creasse primam substantiam separatam, et ab ea fuisse creatam secundam, et sic quodam ordine usque ad ultimam. Unde et Damascenus libro secundo testatur : Quicumque dicunt angelos esse creatores cujuscumque substantiæ, hi omnes sunt patris sui diaboli filii. Eodem libro, capitulo quadragesimo secundo, Thomas infert : Ex prædictis excluditur opinio Avicennæ, dicentis quod Deus intelligendo se, produxit unam intelligentiam primam, in qua sunt actus atque potentia : quæ secundum quod intelligit Deum, producit et creat intelligentiam secundam; in quantum vero intelligit se secundum quod est in actu, producit animam primi orbis; in quantum vero intelligit se secundum quod est in potentia, producit primi orbis materiam. Excluditur quoque per hæc error antiquorum hæreticorum qui dixerunt Deum non creasse hunc mundum, sed angelos : cujus erroris primus inventor fertur fuisse Simon magus. Hæc ibi. — Ex quibus constat verum esse quod dixi, Avicennam et Algazelem asseruisse materiam corporalium rerum ab intelligentiis esse creatam : quod etiam ex sequentibus elucescit.
Consonat his Richardus, qui de hac quæstione satis solide scribit : Quidam (inquiens) de quorum opinione exstitit Avicenna, dixerunt quod a Deo non processit immediate nisi una creatura, videlicet intelligentia prima : in qua, ut nono Metaphicæ suæ loquitur Avicenna, eo ipso quo fluxit ab alio, est possibilitas seu potentialitas aliqua. Intellexit igitur intelligentia illa tria, videlicet, causam primam, propriam actualitatem, et propriam potentialitatem. In quantum intellexit primam causam, processit ab ea intelligentia secunda. In quantum intellexit suam actualitatem, produxit animam primi cœli, quam dixit formam cœli illius. In quantum vero intellexit suam potentialitatem, processit ab ea corpus illius orbis.
Verum ista opinio exstat erronea, potestque reprobari ex his quæ concessit alibi Avicenna. Concedit equidem tertio Metaphysicæ suæ, capitulo secundo ac tertio, quod esse et essentia realiter differunt in intelligentia. Essentia autem intelligentiæ non potuit proprium esse producere : ergo a Deo fuerunt plura immediate, videlicet esse atque essentia intelligentiæ primæ. — Præterea, in octava sphæra magna est multitudo atque diversitas propter diversitatem multitudinemque stellarum : et si orbis ille, secundum Avicennam, est primus, est ab intelligentia prima; si secundus, est a secunda. Aut ergo in intelligentia creatrice orbis illius fuit tanta multitudo intentionum intelligibilium quanta in orbe illo multitudo est rerum, vel non. Si non, tunc non est verum quod nono Metaphysicæ dicit : Si ex intelligentia provenit esse multitudinis, hoc est propter multitudinem intentionum exsistentium in eadem. Et præterea, si major multitudo ex minore potest oriri, pari ratione pauca multitudo immediate potest oriri ex unitate : sicque a primo principio poterunt aliqua plura immediate procedere. Si autem in intelligentia, causa octavæ sphæræ, tanta est multitudo intentionum quanta est in sphæra illa multitudo rerum seu siderum; quæro, a quo est illa multitudo in intelligentia immediate. Si a Deo, ergo plura a Deo immediate processerunt : quod Avicenna negavit. Si a se ipsa, aut ergo a se ipsa mediante alia multitudine isti æquali, aut non. Si non, tunc major multitudo immediate oriretur a minori : et sic argui potest ut prius, quod scilicet simili ratione parva multitudo immediate posset ab uno procedere. Itaque Avicenna ostenditur sibi ipsi contradixisse, atque phantastice esse locutus. — Insuper, in libro de Causis habetur, quod intelligentia est plena formis, id est intelligibilibus speciebus sibi concreatis : sicque ipsa cum multitudine formarum illarum est immediate a Deo. — Amplius, quum universæ perfectiones in cunctis rerum generibus reperibiles, excellentissime et cum infinita eminentia sint in Deo, et creaturæ sint quædam participationes perfectionum illarum, immediate imitabilis est a multitudine creaturarum secundum diversas participationes perfectionum illarum. Unde non solum potuerunt ab eo aliqua plura immediate manare, sed etiam omnia quæ sunt in generibus entium ab ipso immediate fluxerunt, quamvis quædam illorum immediate et mediate simul. Dico ergo, quod omnes creaturæ sunt immediate a Deo, sed quædam immediate tantum, ut omnes angeli rationalesque animæ, et corporalia primo producta, institutiones quoque et leges naturales rerum primitus productarum; quædam vero mediate et immediate, ut ea quæ sunt ab ipso mediantibus causis secundis, sicut ostensum est primo libro.9 — Hæc Richardus.
Insuper de his scribit Albertus : Quemadmodum sexto Ethicorum ait Philosophus, sapiens est qui ex ratione finis demonstrat rationem operis in quolibet opere suo, et facit ac ordinat ea quæ sunt, ad illius operis finem. Quumque bonum universi consistat in Deo tanquam in duce exercitus, prout undecimo Metaphysicæ dicitur, ars in Deo comprehendens et disponens qualiter bonum universi participetur ab omnibus, licet in Deo sit una, tamen multa includit, et respicit unumquodque secundum analogiam et habitudinem quam habet ad bonum et ordinem universi, sicut ars domificandi concernit omnia quæ requiruntur ad domum atque ad ejus finem necessaria sunt. Et quoniam bonitas, omnipotentia et sapientia Dei repræsentari non quivit perfecte in uno ente creato, sed potius in toto universo ac ordine ejus; ideo universa produxit, et plura immediate creavit. — Ideo stare non potest opinio Avicennæ. Imo secundum eam intelligentia aliquid posset, videlicet plura immediate producere, quod Deus non posset. Præterea, si intelligentia per hoc est multitudinis causa quod intelligit plura, quum etiam prima causa intelligat se et alia, poterit esse immediata causa rerum multarum. Rursus, intellectus practicus non est principium formæ in opere, nisi illius ad quam refert opus. Quum autem intelligentia intelligit se et illud a quo est, ad illud intellectum ipsa non refert opus. Ergo ex hoc nihil resultat in opere : et ita nec unitas nec multitudo potest esse in re creata, ex hoc quod intelligentia intelligit se et id a quo est. Hæc Albertus in Summæ suæ secunda parte, quæstione tertia.
Porro in commento suo super librum de Causis, Albertus opinionem illam Avicennæ et consentientium ei diffusius narrat, eamque multum commendare videtur et approbare, affirmans propositionem illam, Ab uno simplici non est nisi unum immediate secundum naturæ ordinem, a nullo philosopho esse negatam, nisi ab Avicebron in libro Fontis vitæ, ubi ait binarium immediate ab unitate procedere. Verum, ut ipsemet Albertus in illo fatetur commento, ipse non loquitur ibi nisi Peripateticorum sententiam exponendo, nec quidquam de propriis interserendo. In Summa autem sua propositionem illam exponit, prout paulo post in argumentorum solutione patebit. Verumtamen objecta quædam nunc tacta, quæ objicit Avicenna, ex his quæ in præfato suo scribit commento faciliter solverentur.
His concordat Udalricus, cujus dicta opportunioribus locis infra ponentur.
Petrus quoque circa hæc contestatur : Duplex est rerum ordo : unus primæ institutionis in primis suis principiis; alter propagationis et conservationis. In primo ordine solus Deus immediate est operatus; in secundo autem ordine operatur nunc per ministerium creaturarum. Primus etenim ordo fuit institutio naturarum et naturalium legum, quæ pertinet ad solum totius naturæ Dominum. Secundus vero ordo est multiplicatio et conservatio naturarum jam institutarum secundum inditas sibi leges, quæ et per alterum fieri potest. In primo ordine facta sunt quæ per generationem fieri nequeunt; in secundo fiunt etiam ea quæ per generationem possunt produci. Porro quæ non habent esse nec possunt fieri per generationem, sicut spiritualia, et quæ non habent contrarium, ut cœlestia corpora, et quæ non habent ante se simile suæ speciei, ut generabilium et corruptibilium hypostases primæ, facta sunt immediate a Deo : quoniam omnis generatio naturalis fit ex materia aliqua per actionem contrariorum, virtute naturæ ex similibus similia producentis. Hæc Petrus.
Postremo in primo libro de Universo Guillelmus Parisiensis de his scribit diffuse : Posuerunt (inquiens) philosophi, maxime Peripatetici, id est sequaces Aristotelis, et qui famosiores erant de gente Arabum in Aristotelis disciplinis, primum creatum ex necessitate fuisse unum et unicum : quod dixerunt esse nobilissimam intelligentiam emanantem a Creatore per intellectum ipsius quo intellexit se ipsum, ut lucidissimum illius exemplar. Illa demum intelligentia prima, primum intelligens creatorem suum in magnificentia sua et gloria, velut tanto lumine exuberanter irradiata atque impleta, emicuit tanquam splendorem quemdam a se intelligentiam secundam; intelligens vero potentialitatem suam, ejecit tanquam umbram a se materiam primi cœli; intelligens autem se ipsam in perfectione sua, emicuit de se splendorem secundum, sicque exivit de ea tanquam radius minoris secundique luminis, forma primi cœli. Quarto quoque intelligentia hæc intelligens suum esse spirituale, quo est intelligentia, emicuit de se tertium radium, animam primi cœli, quæ est virtus ipsum movens localiter. Cœlum quippe animatum esse dixerunt, atque compositum ex corpore proprio moto tanquam materia, et ex anima sic movente tanquam forma. Decimam vero intelligentiam dixerunt esse quasi intelligibilem solem animarum nostrarum, quas ab illa causari putabant, et inferiora ista etiam ab illa produci. Hæc Guillelmus.
Cujus narratio a præinductis aliqualiter dissonat, in eo quod dicit quatuor emanare ab intelligentia prima ac aliis usque ad decimam, secundum Peripateticorum opinionem. Præallegati vero doctores sic recitant quasi tria tantum ab intelligentiis fluxerunt secundum illorum positionem. Verum hoc facile concordatur, quoniam formam et materiam orbis præfati doctores comprehendunt sub uno, præsertim quoniam Peripatetici communiter dixerunt formas orbium esse animas ipsas, quas nobiles appellabant: quod et auctor libri de Causis manifeste videtur sensisse.
Consequenter Guillelmus contra errores hos disputat multum prolixe, et breviter tangam pauca ex multis. Intellectus (inquit) seu intelligere quo Creator intelligit se in se et per se, non magis respicit unum creatorum quam aliud; et generaliter, quidquid est Creator in se, hoc est sine comparatione ulla et respectu ad alia, et hoc æqualiter est omnibus, nec magis est intelligens, videns aut noscens unum, quam aliud. Itaque quod est intelligens se per se, non magis ad unum quam ad aliud pertinet: idcirco per hoc non magis est ex eo unum quam aliud, nec magis exit ab eo intelligentia una seu prima, quam secunda seu tertia; sicut ex Socrate, per hoc quod est Socrates, non potius egreditur artificium unum quam alterum, quoniam quod est Socrates, æqualiter habet se ad artificia omnia. — Rursus, Creator æqualiter et perfecte intelligit universa, quum sit omnium splendidissimum expressissimumque exemplar: ideo ex se non determinatur aut aliqua necessitate limitatur ad productionem unius dumtaxat, neque unius magis quam aliorum; sed omnipotens sua libertas atque electio, ratio est quod ab eo emanavit unum aut plura, et quæ voluit, et item ut voluit. Denique, quum Deus sit penitus infinitæ communicabilitatis, excellentiæ atque potentiæ, quomodo fluxit ab eo finitus et limitatus effectus, et nec dignior neque indignior, nisi quoniam in se ipso libere determinavit, elegit et voluit quod crearet?
Attamen quod intellectus iste quo omnia condidit, est intellectus ab eo genitus, cujus generationis revelatione atque notitia soli Christiani gloriantur in Domino, vocantque eum Sapientiam genitam, artem ac Verbum Dei: hæc est altissima profunditas, ad quam nec Hebræorum gens attigit, nisi forsan in paucis Sanctis ac sapientibus suis, puta Prophetis, et si qui alii a Prophetis hoc acceperunt. Gens demum Arabum secundum suam communitatem nondum hoc novit: imo juxta errorem quo seducta est, id tanquam impossibile negat. Porro Avicebron theologus, nomine et stilo (ut videtur) Arabs, evidenter id apprehendit: quia in libro quem Fontem sapientiæ nominat, expressam inde efficit mentionem, specialemque edidit librum de Verbo Dei cuncta agente; et ob hoc puto eum christianum fuisse, quum ex historiis innotescat totum regnum Arabum olim fuisse christianæ religioni subjectum. Nonnulli quoque ex antiquis philosophis hoc novisse videntur, ut Plato, et præsertim Mercurius, qui de Verbo perfecto integrum scripsit librum, quem et ob hoc Λόγον τέλειον vocavit. — Hæc Guillelmus. Qui contra præfatum errorem alia quædam inducit, quæ idcirco omitto, quoniam contra intentionem philosophorum sic opinantium parum mili tare videntur, et ab ipsis faciliter solve rentur. Quorum positionem et intentionem Scotus compendiose in Scripto suo super primum expressit, et infra tangetur.
Porro quid de hoc videatur tenendum, an scilicet Plato et Mercurius trinitatem personarum aut saltem deitatem Patris ac Filii noverint, jam supra primum hujus voluminis librum diligenter exposui.10 — Præterea, quod Guillelmus ait, intellectum quo Pater omnia fecit, esse intellectum genitum, scilicet Filium Dei, non est sic intelligendum, quasi intellectus et intelligere non dicantur in divinis etiam absolute, et quasi per ea sic dicta, non sint omnia facta, prout super primum expressum est. — At vero Avicebron iste, quem Guillelmus vocat theologum, et putat fuisse christianum ac Arabem, atque ante Mahometum (qui Arabes decepit) fuisse, ipse est Avicebron qui ut narrat Albertus in libro de Mirabili scientia Dei, fuit Platonicus; et liber quem Guillelmus vocat Fontem sapientiæ, communiter nuncupatur liber Fontis vitæ: in quo Avicebron fassus est Deum Patrem omnia operari per Verbum suum ad intra conceptum, juxta illud Joannis: Omnia per ipsum facta sunt.
Cf. dist. III, q. 5, p. 249 C.11
Nunc objecta solvenda sunt, et ad primum respondet Albertus, quod verbum illud, Ab uno non est nisi unum, seu, Idem facit idem, intelligendum est de agente per necessitatem naturæ, quemadmodum calidum calefacit; non autem de operantibus per intellectum et voluntatem, quæ agunt per rationem et similitudinem suorum effectuum, et juxta exigentiam finis intenti. Idem dicit Richardus, et de hoc dictum est plenius super primum. — Per quod etiam patet ad secundum solutio. Nihilo minus, sicut præhabitum est, Deus in se summe et incomparabiliter unus et simplex, idem et invariabilis, diversa distinctis agit rationibus ac ideis, et ita quodammodo vario modo se habet ad ea: quæ varietas nullam ponit variationem aut diversitatem in ipso, sed attenditur per respectum ad creata ac ideata. — Ad tertium, quod utique creata a Deo manantia, inter se ordinata sunt, non confusa: et sic ordinate fluxerunt a Creatore, non per intermedias causas et causalitates diversas, sed per moderatricem increatam sapientiam omnia ordinantem ac propriis rationibus producentem. — Ad quartum, quod omne creatum aliquid divinæ participat bonitatis: sed Deus excelsus et gloriosus voluit suam perfectionem, bonitatem et eminentiam a
Summ. th. 2ª part. q. 3.
Cf. t. XIX, p. 326 A'. summo creato usque ad infimum diversimode in rerum ordinibus declarare, faciens angelum prope se, et materiam prope nihil; et tamen etiam primum creatum, quantumlibet eminens aliis, occumbit et deficit penitus infinite ab excellentia, perfectione et gloria supergloriosi Creatoris. — Ad quintum, quod auctoritas divini Dionysii sumitur de comparatione Dei ad creata secundum quod ipsis jam conditis influit, providendo et tribuendo universis juxta capacitatem et dispositionem ipsorum. Deus quoque eodem modo se habet ad omnia, ita quod in ipso non consistit diversitas, quamvis ex fonte sapientiæ suæ ordo atque distinctio rerum originaliter duxerint ortum. — Ad ultimum, quod Avicenna ac sui in hac parte non recipiuntur, quia Scripturæ et rationi ac fidei contradicunt.
Qualiter mundus a Creatore effluxerit et factus sit, et qualiter de hoc diversi diversimode sint locuti.
Primo libro de Universo, septimodecimo capitulo, ait Guillelmus Parisiensis: Declarabo qualiter universum exivit a Deo, et qualiter exeant ab eodem quotidie quæ creantur ac generantur seu alio modo ab ipso efficiuntur. Itaque quidam dixerunt creata exire a Creatore per modum emanationis rivorum ex fonte, ponentes Creatorem ut fontem, creata vero juxta magnitudinem parvitatemve suam, esse rivos aut rivulos seu distillationes fluentes ex ipso. Quorum error destruitur, quia quod manat ex fonte per modum istum, fuit in fonte pro parte aut toto antequam emanavit ex illo. Quumque in fonte qui Deus est nil sit quod non sit ipse, omnia fuisse vel ipse Creator aut pars ipsius: ipse vero indivisibilis est, et summe ab omni creatura diversus. — Alii dixerunt universum exisse a Deo quemadmodum forma inspectoris in speculo exit ab inspectore. Et isti similiter, quamvis intenderint ac senserint veritatem, non tamen proprie expresserunt, quum universum non sit in alio tanquam in speculo suscipiente et sustinente: nisi dicatur, quod possibilitas ejus sit quasi recipiens et sustinens formam, quum tamen illa ante universi productionem non fuerit extra Deum aliquid positivum. — Alii dixerunt universum exisse a Deo instar umbræ a corpore. Sed isti minus circumspecte loquuntur, quum umbra non sit aliquid exiens a corpore, sicut egreditur lumen a corpore luminoso, nec aliud est obumbratio jactusve umbræ, nisi prohibitio luminis quam facit corpus umbrosum sua interpositione inter corpus luminosum et id quod obumbrat. Corpus quippe umbrosum non est aliquid jaciens ex se, sed potius prohibens ne luminosum oppositum jaciat lumen in id quod est post ipsum umbrosum. — Alii dixerunt, quod universum emanat a Creatore per modum vestigii a calcante et imprimente, quum tamen præter Creatorem nil fuerit cui imprimeret aut super quod graderetur. — Alii posuerunt, quod universum a Deo egreditur sicut odor ex odoramento, ita ut universum non sit nisi odor pertenuis bonitatis divinæ increatæ. — Quidam asseruerunt universum fluxisse a Deo sicut artificiatum ab artifice, seu fabrica quæcumque a fabricatore. Et isti videntur magis veritati appropinquare, quamvis non exprimant eam satis perlucide: imo sermo eorum obscurus est et incompletus, quum divinæ fabricationis seu operationis non exprimant modum.
Denique præinducti sermones quæstionem propositam non dissolvunt, sed revera dicunt comparationes ac similitudines utiles ad imaginandum supereminentiam Creatoris super universum et cuncta creata, atque ad erigendum intellectum humanum ad contemplandum utcumque magnificentiam gloriæ Conditoris. Quum namque universum dicitur quasi umbra Creatoris, intelligunt hoc qui rite intelligunt, talem esse eminentiam Creatoris super universum, qualis est eminentia corporis super umbram, quæ non est nisi tenuissima et quasi inanissima designatio corporis, et nulla ex parte comparabilis corpori in virtute aut bonitate, sicut nec universum Creatori. Sic quippe omnis gloria, potestas, pulchritudo, suavitas, sapientia, bonitas, beatitudo totius universi singularumque partium ejus, ad gloriam, potestatem, pulchritudinem, suavitatem, sapientiam, bonitatem, beatitudinem perfectionemque Dei comparatæ, sunt velut umbra permodica. Sicque comparationes ac similitudines istæ non parum te juvant ac erigunt ad contemplandum pro posse aut saltem imaginandum utcumque majestatem supereminentissimam Creatoris. — Consimiliter habet se similitudo de inspectore speculi et sua imagine. Tamen in hoc differunt, quod interdum imago resultans in speculo pene ejusdem apparet pulchritudinis ut inspector; universum vero dissimilitudine incomparabilis prorsusque infinitæ distantiæ longe exstat ac deficit a Creatore ac pulchritudine ejus. Quemadmodum etiam juxta diversitatem speculorum in claritate, magis aut minus apparet in eis pulchritudo inspicientis; sic juxta diversitatem creaturarum, magis aut minus relucet in eis similitudo pulchritudinis Creatoris, secundum quod Plato vere dixit de Deo in primo Timæi: Optimus erat. Porro ab optimo invidia longe est relegata: itaque cuncta sui similia, prout cujusque natura capax beatitudinis, id est bonitatis, esse poterat, effici voluit. Hæc videtur intellexisse Avicebron: Creaturæ, inquiens, erexerunt se ad Creatorem, feceruntque ei umbram. — At vero qui dixerunt universum esse velut vestigium Creatoris, insinuaverunt nobis remotissimam distantiam universi a Deo in bonitate et omni perfectione, ipsumque universum ac singulas partes ejus esse quædam signa ac vias ducentes ad Creatoris notitiam, sicut ferarum vestigia ducunt venatores ad ferarum latibula; quantum etiam Deus voluit nos excitari et adjuvari ad cognoscendum majestatem ipsius, quibus tot ac tanta donavit signa atque vestigia ad obtinendum sui notitiam. — Insuper quantum ad similitudinem illam odoris ac odoramenti, diligenter adverte, quod omnis bonitas, omnis suavitas, omnis utilitas universi, est quasi quidam odor divinæ bonitatis atque dulcedinis, excitans et alliciens ad degustandum et appetendum dulcedinem illam increatam, quam ex hac comparatione constat esse immensam : quo constat quam vile sit odoribus istis creatis plus affici et gaudere quam interminabili illa dulcedine. Et ex eadem comparatione manifesta est parvitas cordium, quæ ex odore isto tam modico non solum implentur aut inebrantur, sed etiam immerguntur et absorbentur. Quum enim ad ipsum fontem suavitatis creatum sit cor humanum, manifestum est ipsum a sua debita magnitudine incomparabiliter minoratum. — Præterea qui universum dixerunt emanasse a Deo tanquam artificiatum et fabricam ab artifice, verum locuti sunt, quum universum sit opus pulcherrimum Dei, ab increata ipsius arte procedens. Verumtamen pars universi quæ primo creata est, non videtur per modum artificii processisse, quantum ad hoc quod non per instrumenta exstitit facta, similiter nec spirituales substantiæ. — Hæc Guillelmus : qui de his scribit prolixe, et quamvis comparationes illas emanationis mundi a Deo primo redarguere videatur, postea tamen eas competenter collaudat. Nam et pie queunt salvari, quum non dentur nisi per similitudinem quamdam, et omne simile exsistat dissimile. Verum de ista materia infra plenius disseretur.
Footnotes
Chapter 50 of 271