Skip to the text

Quæstio 8

Octavo principaliter quæritur, An Deus agat propter finem, et qualiter bonitas ejus sit omnium finis.

Videtur quod Deo non competat agere propter finem. Primo, quoniam ipsemet est omnium ultimus finis, prout in Apocalypsi testatur: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus.1 — Secundo, finis perficit eum qui operatur propter finem: Deus autem a nullo perficitur.

In oppositum est, quod omnis intellectualiter ac sapientialiter operans, agit intuitu alicujus boni, quod est finis suæ actionis. Unde finis, ut dicitur, movet efficientem ad operandum. Id quoque quod non fit propter finem, dicitur vane frustraque fieri.2

Circa hæc loquitur Alexander: Una est omnium causa finalis ultima. De qua libro de Divinis nominibus S. Dionysius contestatur: Omnia quæcumque sunt et fiunt, propter pulchrum et bonum sunt et fiunt, et ad ipsum cuncta inspiciunt, ac ipsum desiderant omnia, atque moventur et continentur ab ipso, hoc est a causa illa finali; nec est aliquid exsistentium quod non participet aliqualiter bono et pulchro.

Denique hoc bonum et pulchrum est ipsemet Deus seu divina essentia, essentialiter, pure et incircumscriptibiliter, infinite et incomparabiliter bona: quæ ut quarto capitulo de Divinis nominibus magnus Dionysius protulit, omnia ad se convertit et ordinat, et princeps est congregans dispersa, ac tanquam principalis ac vivifica virtus, universa reducit ad se tanquam origo et causa ordinis omnium: ad quam tendit, in qua stat ordo atque reducito omnium. — Denique, Deus est perfectissimum agens: ergo non agit propter aliquid extra se; alioqui aliquid ei deesset, videlicet bonum finale propter quod ageret, et ita non esset perfectissimum agens. Hinc in Proverbiis scriptum est:3 Omnia propter se ipsum operatus est Dominus. Per Isaiam quoque ait de homine, qui principalis est creatura:4 Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.

Insuper duplex est appetitus. Unus ex prævia cognitione conceptus: et ita non appetunt omnia bonum summum ac finem, quoniam eum non noscunt, eo quod intellectualem non habeant appetitum: quem qui habent, naturaliter appetunt beatitudinem, secundum quod bonum supremum et beatitudo sunt idem. Secundo sumitur appetitus pro naturali inclinatione seu appetitu: et sic omnia appetunt bonum, non sub determinata ratione felicitatis, sed sub generali ratione qua summum bonum universa conservat ac terminat. Unde quum plantæ et aliæ corruptibiles creaturæ appetant continuationem sui esse et permanentiam sui in specie, quæ sunt eis a summo bono, suntque participationes increati esse et bonitatis supremæ, constat quod hoc modo naturaliter appetunt summum bonum. — Si autem objiciatur, quod post resurrectionem communem cessabunt hæc mixta, sicque naturalis eorum appetitus frustraretur: quod non videtur possibile. Respondendum, quod quidam est finis corruptibium creaturarum secundum quod sunt propter hominem; et illo fine evacuato, congruit eis ultra non permanere. Qui finis est supplementum necessitatis humanæ, estque alius a fine quem naturaliter appetunt secundum proprias suas naturas, et ex divina ordinatione cedit fini illi naturali. — Hæc Alexander.

Præterea Bonaventura hic scribit: Quum universæ creaturæ sint conditæ propter Dei gloriam et propriam utilitatem, sicut ait Magister; et Augustinus dicit in libro de Doctrina christiana, quod Dominus nos fecit et diligit non propter suam utilitatem, sed propter bonitatem suam et utilitatem nostram: quæritur, quis sit finis principalis conditionis rerum, gloria Dei, an nostra utilitas. Videtur quod gloria Dei, quia ad illam refertur utilitas nostra, non econverso. Rursus, gloria Dei perfectior est: ergo ratio finis potius competit ei. — In oppositum est, quod caritas non quærit quæ sua sunt.5 Deus vero essentialiter caritas est:6 ergo in rerum creatione magis intendit rerum utilitatem quam gloriam suam. Creatura quoque communiter plus appetit suam utilitatem quam gloriam Creatoris.

Respondendum, quod principalis finis creationis et rerum creatarum, est tam gloria seu bonitas Dei, quam utilitas creaturæ, juxta illud, Universa propter se ipsum operatus est Dominus:7 non propter utilitatem aut indigentiam suam, quia bonorum nostrorum non eget:8 ergo propter gloriam suam, non augendam, sed manifestandam atque communicandam; in cujus manifestatione et communicatione seu participatione attenditur summa utilitas creaturæ, videlicet glorificatio et beatificatio ejus. Caritas igitur increata qua Deus diligit se et nos, quærit Dei gloriam et honorem: quoniam ipsemet Deus est summum et communissimum bonum, et bonum omnis boni. Tota quoque salus et vera utilitas creaturæ attenditur in ordinatione sua ad Deum. Ideo caritas Dei rectissime omnia fecit et convertit ac ordinat ad se. Creatura etiam bene disposita, maxime appetit finem istum; sed incurvata et perversa, reflectitur inordinate ad commoda sua. — Si vero objiciatur, quod fruitio magis perficit Sanctos quam laus Creatoris, ergo fruitio illa est maxime finis ipsorum; dicendum, quod laus Dei est duplex, videlicet imperfecta et perfecta: laus itaque imperfecta minus perficit Sanctos quam fruitio; sed laus Dei perfecta magis perficit eos, quia Beati plus gaudent de Dei gloria et honore quam de sua glorificatione. — Hæc Bonaventura.

Porro Thomas: Agere (inquit) propter finem, intelligi potest dupliciter: primo, propter finem operis; secundo, propter finem operantis. Finis operis est id ad quod opus ab agente ordinatur, et dicitur ratio operis. Finis autem operantis est quem operans principaliter intendit. Quod patet in domificatore, qui congregat lapides ut eos componat, et compositio illa, in qua consistit domus forma, finis est operis; utilitas vero proveniens domificanti, est finis ex parte agentis. Sicque finis operis potest esse in alio; finis autem agentis est semper in ipso agente. Quumque omne opus divinum in aliquem finem sit ordinatum, certum est quod Deus ex parte operis agit propter finem. Sed quoniam finis operis semper reducitur in finem operantis, oportet quod etiam ex parte operantis consideretur finis suæ actionis, qui est bonum ipsius in ipso. Sciendum ergo, quod hoc modo agere propter finem contingit dupliciter: primo, propter desiderium finis; secundo, propter amorem ipsius. Desiderium autem est boni nondum adepti; amor vero est boni jam habiti. Ideo omni creaturæ convenit agere propter desiderium finis: quoniam unicuique creaturæ acquiritur bonum ex alio, quod non habet ex se. Sed Deo competit agere propter amorem finis, quum Dei bonitati addi nihil queat. Ipse etenim bonitatem suam amat perfecte, et ex hoc vult quod bonitas sua communicetur per modum possibilem, in ejus scilicet imitazione: ex qua communicatione oritur maxima utilitas creaturæ, in quantum divinæ recipit similitudinem bonitatis. — Hinc fertur in littera, quod Deus fecit nos propter bonitatem et gloriam suam, quantum ad finem operantis; et propter utilitatem creaturæ, quantum ad finem operis. Ideo S. Dionysius dicit quarto capitulo de Divinis nominibus, quod divinus amor non reliquit Deum sine germine esse; et Augustinus, quod quia Deus bonus est, sumus. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper prima parte Summæ, quæstione quadragesima quarta: Omne (ait) agens agit propter finem; alioqui ex actione agentis non magis sequeretur hoc quam illud, nisi a casu. Est autem idem finis agentis et patientis in quantum hujusmodi; aliter tamen et aliter. Etenim unum et idem est quod agens intendit imprimere et quod patiens intendit recipere. Aliqua quoque sunt quæ simul agunt et patiuntur: quæ sunt agentia imperfecta; quæ p. 39, F in fine.9 etiam in agendo intendunt aliquid acquisire. Verum hoc primo agenti non potest competere: imo solum intendit suam bonitatem communicare. Et quælibet creatura intendit suam consequi perfectionem, quæ est participatio et quædam similitudo perfectionis bonitatisque increatæ: et ita bonitas Dei est omnium rerum finis. Dicitur itaque Deus finis omnium rerum: non quod omnia ipsum cognoscant, aut ipsum intellectualiter apprehendere aut attingere valeant, sed quia vel intellectuali aut sensitivo aut naturali appetitu cupiunt ipsum seu bonum, quod non habet rationem finis aut appetibilis nisi in quantum participat similitudinem Dei. Hæc Thomas in Summa.

Porro in Summa contra gentiles, libro tertio, scribit de materia ista diffusius: primo demonstrans, quod omne agens agit propter finem;10 deinde, quod omne agens agit propter bonum; consequenter, quod finis cujuslibet rei est bonum, et quod omnia ordinantur in unum finem, qui est Deus, et quomodo Deus sit omnium finis; item, quod omnia cupiunt Deo assimilari, atque quod res diversimode ordinantur in suos fines.

Et inter cetera loquitur: Omnia ordinantur in unum bonum sicut in ultimum finem. Si enim nihil tendit in aliquid sicut in finem nisi in quantum illud est bonum, ergo oportet ut bonum in quantum bonum, sit finis. Quod ergo est summum bonum, est maxime omnium finis. Summum vero bonum est unum tantum, quod est Deus: omnia ergo ordinantur in unum summum bonum, quod est Deus. Item, sicut summum bonum est causa omni bono quod sit bonum, ita summus finis, qui Deus est, est omni fini causa quod sit finis. — Per hoc autem quod res ita participat summam et primam bonitatem, Deo assimilatur: ideo Deo assimilari, est omnium finis. Amplius, cernimus quod omnia appetunt esse, et quæ vivunt atque intelligunt, naturaliter appetunt vivere et intelligere: sed in quantum sunt, vivunt et intelligunt, Deo aliqualiter conformantur. Sicque Deo assimilari, rite asseritur omnium ultimus finis. Denique, omne agens producit simile sibi: propter quod effectus vocatur quædam participata suæ causæ similitudo, et creatura est quasi quidam radius sui Creatoris. Sicque Deo assimilari, est omnium ultimus finis. Verum diversa diversimode assimilationem hanc assequuntur, secundum quod altioris aut inferioris exstant naturæ, et vel per sola naturalia aut per gratuita Deo assimilantur. — Hæc ibi. In quibus de omnibus his prolixe ac sapienter prosequitur.

Verum Durandus videtur præhabitis dissentire pro parte: Hæc (inquiens) quæstio, utrum Deus agat propter finem, dupliciter potest intelligi: primo, an agat propter finem agentis; secundo, an propter finem actionis divinæ et rei per eam productæ. Primo modo Deus non agit propter finem, quoniam finis est melior his quæ sunt ad finem: Deo autem nihil est melius. Sed secundo modo Deus agit propter finem, qui est sua bonitas, estque finis omnium actionum divinarum et rerum per eas productarum. Deus enim operatur ad extra per voluntatem: ideo sicut vult alia propter suam bonitatem, sic facit illa propter eamdem. Hæc Durandus.

Hæc responsio videtur partim sibi ipsa contraria, et partim a veritate aliena. Quum enim actio Dei sit ejus essentia, sicut nihil est melius Deo, ita nec ejus actione. Idcirco si non agit propter finem quantum est ex parte ipsius agentis, quia finis melior est his quæ sunt ad finem, ergo nec agit propter finem actionis. Præterea declaratio Thomæ et Petri satis ostendit, quod et qualiter Deus agit propter finem ipsius agentis. Verum est autem, quod finis est melior his quæ sunt ad finem, id est mediis quæ ad finem referuntur, in quibus finis realiter differt a mediis: sicque bonitas Dei non est finis nec Dei agentis nec divinæ actionis. Et quamvis bonitas Dei dicatur finis Dei agentis ut agens est sapienter ac libere ob aliquod bonum, ac suæ actionis; non tamen absolute conceditur, quod aliquid sit finis Dei, aut quod bonitas Dei sit finis ejus propter distinctionem secundum rationem. Deus namque est omnium causa finalis, non finita, sicut est omnium causa efficiens, non effecta.

Præterea quæritur hic, An omnia facta sint propter hominem, ita quod homo sit omnium finis.

Ad quod Thomas in Scripto: Aliquid, inquit, dicitur finis alicujus rei dupliciter. Primo, quia in illud naturaliter tendit: sicut omnia dicuntur appetere beatitudinem. Secundo, quia ex eo quod ordinatur in ipsum sicut in finem, aliquam consequitur utilitatem secundum intentionem ordinemque agentis. Utroque autem modo homo dicitur finis creaturarum : primo modo ex parte operis, secundo modo ex parte agentis. Differenter tamen homo dicitur finis rerum, et bonitas Dei. Divina enim bonitas ex parte agentis est finis rerum sicut ultimum intentum a Deo agente. Natura vero humana non est intenta a Deo quasi movens voluntatem ejus, sed sicut ad cujus utilitatem ordinatus est effectus ipsius Dei. Ipse quippe duplicem in universo instituit ordinem, scilicet: principalem, quo res ordinantur in Deum; et secundarium, quo una juvat aliam ad obtinendum similitudinem divinam. Propter quod duodecimo Metaphysicæ dicitur, quod ordo partium universi est propter ordinem illum qui est in bonum ultimum ac divinum. Sicque omne illud dicitur propter aliud esse, ex quo provenit ei utilitas. Quod contingit dupliciter. Primo sic, quod illud ex quo provenit alicui utilitas, non habeat participationem bonitatis divinæ nisi secundum ordinem ejus ad hoc cui est utile: sicut sunt partes ad totum, et accidens ad subjectum, quæ non essent, nisi illud esset cui ex eis provenit utilitas. Quædam vero sunt quæ habent participationem bonitatis divinæ absolutam, ex qua alicui rei utilitas provenit: quæ et talia essent, quamvis id cui ex eis provenit utilitas non esset. Sicque angeli et ceteræ creaturæ sunt propter hominem factæ. Sic quoque homo factus est propter reparationem ruinæ angelicæ: quoniam ista utilitas creationem hominis est consecuta, atque a Deo prævisa et ordinata. Similiter ex parte operis ipsæ creaturæ tendunt in bonitatem divinam sicut in id cui per se assimilari intendunt. Sed quoniam optimo assimilatur aliquid per hoc quod fit simile meliori se, ideo omnis creatura corporalis tendit in assimilationem creaturæ intellectualis quantum potest, quæ altiori modo divinam bonitatem consequitur. Hinc et forma hominis, utpote anima rationalis, dicitur esse finis ultimus a natura inferiori intentus, prout secundo de Anima dicitur. Itaque non est homo finis creaturarum principalis et ultimate intentus, sed sicut id ad quod aliquo modo ordinatur opus seu effectus Dei agentis. Unde secundo dicitur Physicorum: Sumus et nos quodammodo finis omnium. — Si vero objiciatur, quod multæ sunt creaturæ nobis nocivæ vel non utiles, ut basiliscus, spinæ, pulices; respondendum, quod talia non fuerunt a principio nociva hominibus, sed post culpam. Ex quibus nihilo minus aliquæ utilitates proveniunt nobis: quia ex eis humiliamur, atque in eis sapientiam et gloriam Dei consideramus, ex eis quoque in cognitione et multiplici informatione proficimus. Verumtamen auctoritas Philosophi ex secundo Physicorum inducta, de artificialibus sumitur. Hæc Thomas in Scripto.

His per omnia Petrus concordat; et addit: Duplex est finis rei operatæ, videlicet: finis proximus seu proprius, qui est operatio ejus; et item finis ultimus ac communis, puta bonitas divina. Sciendum vero, quod sicut duplex est agens, ita et duplex est finis: finis namque et agens proportionantur ad invicem, sicut materia et forma. Est enim quoddam agens improportionatum effectui, ut agens æquivocum, quemadmodum sol inferioribus : et sed actus activorum sunt in passivis distale agens non imprimit formam suam, sed aliquam ejus similitudinem. Est aliud agens proportionatum effectui, ut agens particulare atque univocum, ut ignis generando ignem, et pater filium : et tale agens imprimit suam formam. Conformiter duplex est finis agentis. Unus improportionatus effectui : et hic non acquiritur ab eo quod est ad ipsum, ut ejus perfectio, sed aliqua ejus similitudo. Est alius finis proportionatus, prout sanitas est finis medicinalis operationis : et hic finis acquiritur. Porro bonitas Dei finis est rerum non proportionatus rebus, imo improportionabiliter eas excedens : ideo non acquiritur a rebus ut earum exsistens perfectio, sed aliqua ejus similitudo, videlicet bonitas participata : quæ major est in intellectualibus creaturis, quia in aliis est assimilatio tantum secundum naturam in ratione finis, in rationali autem et intellectuali creatura est etiam secundum intellectum in ratione objecti. Hæc Petrus. sed actus activorum sunt in passivis dispositis. Anima autem rationalis quum sit simplex, divina, perpetua, est maxime dissimilis corpori spisso, complexionato, pingui ac sordido : innaturaliter ergo conjungitur illi. — Tertio, anima intellectualis est in se subsistens, quum intelligere sit actio immaterialis : non ergo est corporis forma.

In oppositum est, quod unicuique formæ substantiali auctor naturæ aptam conjunxit ac paravit materiam. — Homo quoque est ens naturale, in sua natura convenienter dispositum, atque ad ordinem pertinens universi. — Iterum, sicut probavit Philosophus, forma est finis materiæ, non econtra : non ergo unitur materiæ nisi propter proprium bonum.

Ad hoc Thomas respondet : Causa finalis conjunctionis animæ et corporis sufficienter assignatur a Magistro in littera. Finis namque accipitur tam ex parte agentis quam operis. Ex parte autem agentis, videlicet Dei, finis est bonitas ejus, secundum quod cadit in voluntate ipsius suam diffundere bonitatem. Sicque voluit suam bonitatem communicare rebus corporeis, eis animas sociando : et hæc est ratio prima Magistri. Porro ex parte operis, finis intentus est pertingere in assimilationem beatitudinis Dei : cujus beatitudinis quædam similitudo est immediata animæ corporisque conjunctio; et ex hoc quod Deus ita conjunxit immaterialem ac materialem substantiam, credibile fit quod spiritum creatum cum Spiritu increato immediate per beatificam frictionem conjunget. Hæc est secunda ratio quam tangit Magister. Tertia est, quoniam anima per actiones suas in corpore beatitudinem promeretur: et sic expedit ei corpori immediate uniri. Intellectus quippe animæ in sui principio est tanquam tabula rasa, in qua nihil est scriptum nec pictum : ideo naturale est ei perfici per species a sensu acceptas, et adipisci scientias. — Verumtamen, propter dissimilitudinem atque distantiam inter

N Ono principaliter quæritur, An animæ rationali immortali naturale atque conveniens fuerit uniri corpori, et præsertim corpori mixto, grosso, mortali.

Videtur quod non. Primo, quia per unionem hujusmodi, anima impeditur a sua actione principali, quæ est vacare divinis, et a fine suæ creationis, qui est contemplari Creatorem, quum scriptum sit : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.11 Unde et Plato loquitur in Phædone, quod corpus decem millia contemplationum impedimenta ingerit animæ. — Secundo, natura non procedit a distante in distans nisi per medium, ut S. Dionysius protestatur; atque ut ait Philosophus, susceptivum non est contingens,

Footnotes

  1. Apoc. 1, 8. ↩

  2. cap. IV. ↩

  3. Prov. XVI, 4. ↩

  4. Is. XI, 11, 7. ↩

  5. I Cor. XIII, 5. ↩

  6. I Joan. IV, 8. ↩

  7. Prov. xvi, 4. ↩

  8. Ps. xv, 2. ↩

  9. art. 4. ↩

  10. cap. 2, 3, 16, etc. ↩

  11. Sap. IX, 15. ↩

Chapter 55 of 271