Skip to the text

Quæstio 5

Quinto principaliter quæritur, An Plato posuerit tria principia increata, et in quibus positio sua deficiat.

Videtur quod non posuit tria principia increata. Nam in primo Timæi pulchre et eloquenter demonstrat, quod Deus mundum produxit juxta propriæ mentis æternum, increatum et non elaboratum exemplar. Et in hoc Augustinus ipsum commendat ac sequitur in libro LXXXIII Quæstionum. — Secundo, quia secundum Platonem, omnis multitudo procedit ab uno, et tota universitas rerum a primo principio mediate aut immediate, efficientialiter fontaliterque profluxit. Et hoc Pronclus, Platonis discipulus, in Elementatione sua theologica efficaciter probat. — Tertio, Plato in primo Timæi testatur, Deum in rerum productione nequaquam ad exemplar extra se positum respexisse : ergo ideam mundi sensibilis, hoc est archetypum mundum, asseruit esse in Deo; et quoniam Deum esse simplicissimum novit, mundum illum archetypum idealemque rationem disseruit realiter esse ipsummet Deum.

In contrarium sunt auctoritates Ambrosii ac Magistri, ut patet in littera.

Ad hæc respondet Albertus:1 Quemadmodum Sancti dicunt, et Platonis verba ostendunt, ipse Plato circa principia erravit tripliciter. Primo, quoniam tria principia sine principio ab æterno esse dixit, puta, opificem, exemplar, atque materiam. Secundo, nam dixit exemplaribus rationibus, quas vocavit mundum archetypum, ita constitui mundum istum sensibilem, quod omnium rerum sementem in ipsis exemplaribus seu formis æternis, diis secundis attribuit: sicque formas universi extra Dei mentem positas, per deos cœlestes, id est stellas et orbes et qualitates elementales, materiæ invehi. Illas quoque formas appellat rerum essentias ac veritates, ex quibus, ut ait, constituitur esse rei ac ratio cognoscendi. Tertio, erravit gemino errore circa materiam. Hanc quippe dixit æternam et increatam, receptionemque ejus qua recipit formam, esse receptionem loci, et sicut est motus ad locum, ita esse motum a datore formarum ad materiam : quid bonitatis et entitatis est in totius quod est erroneum. Forma namque, quæ est essentia et veritas rei, secundum philosophiam ac theologiam, educitur de potentia materiæ, et non ab extrinseco aliquo in ipsam inducitur : quod non convenit loco et locato, quorum neutrum de alio educitur. Hæc Albertus.

Porro Udalricus in Summa sua, libro quarto, fatetur : Platonis intentio est, quod supra probavimus, utpote creatam esse materiam. Quamvis enim in Timæo dicat mundum ex materia ab opifice generari, tamen ipsam materiam ab opifice conditam seu creatam testatur, omnesque formas ei ab extrinseco influi. Quum etenim forma sit ab alio, si materia non esset producta, sed ens per se et ex se, esset perfectior forma : quia quod est ens per se, præstantius est eo quod est ens ab alio. — Hæc Udalricus. Sicque videtur dissentire ab Alberto, dicens materiam secundum Platonem esse creatam, quam Albertus asserit increatam secundum Platonem.

At vero Thomas : Quidam, inquit, posuerunt agens atque materiam, sed agens non esse principium materiæ, quamvis unum tantum sit agens. Et hæc fuit opinio Anaxagoræ et Platonis, nisi quod Plato superaddidit tertium principium, scilicet formas separatas a rebus, quas exemplaria dixit, et nullam earum esse causam alterius, atque per hæc tria causari mundum et res ex quibus mundus constat. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus concordat Alberto : et tamen in commento suo super librum de Causis aliter sentire convincitur.

Bonaventura demum, Petrus, Richardus, aliique commentatores communiter dicunt sicut in textu ex verbis habetur Ambrosii, quod scilicet Plato posuit tria principia increata, et mundum non esse æternum, etc.

Verum istis objicitur, quia ut constat eruditis in philosophia principiisque Platonis, tota rerum pluralitas secundum Platonem effective manavit ab uno, et quidquid bonitatis et entitatis est in totius entibus universi, a summo et per se bono et a primo ente profluxit. — Denique Proclus Platonicus, qui ut Thomas in commento suo super librum de Causis affirmat, totam magistri sui Platonis mentem in Elementatione sua theologica expressit atque redegit, in eadem Elementatione, theoremate septuagesimo secundo, disseruit : Omnia quæ in participantibus subjectam habent rationem, ex perfectioribus procedunt et totalioribus causis. Participantia autem vocat inferiora, quæ superiorum perfectiones participant, et quæ in participantibus habent rationem subjecti, ut quæ aliis subjiciuntur ac substant. Hæc asserit a perfectioribus et totalioribus seu universalioribus causis procedere. Nec dubium quin etiam secundum Platonem, ratio subjecti primo et maxime competat materiæ : idcirco ipsa quoque ex prima, summa et universalissima producta est causa. Quod et Proclus in præallegati theorematis commento aperit, dicens : Propter quod materia quidem ex uno subsistens, entis secundum se expers est speciei; itemque : Materia quidem subjectum exsistens omnium, ex omnium causa processit. Hoc idem fatetur ac probat theoremate quinquagesimo nono, et in ejus commento, inter cetera loquens : Propter hoc extremum entium est simplicissimum, sicut et primum, quia a solo primo processit. Et palam quod per extremum entium intelligat primam materiam, quæ simplicissima perhibetur per totius actualitatis exclusionem et privationem, quando secundum se sumitur. Istud demum in multis propositionibus libri sui exprimit Proclus : ut quum quinta propositione effatur : Omnis multitudo secunda est ab uno; propositione quoque undecima : Omnia entia procedunt ab una prima causa; atque sequenti propositione ibidem : Omnium entium principium et causa prima est bonum. Et istud Plato probavit ex concatenatione, conjunctione et ordine entium universi. Unde et Proclus theoremate tertiodecimo subtilissime atque verissime est locutus: Omne bonum unitivum est participantium ipso, et omnis unitio bonum, et bonum uni idem.

Itaque innotescit, quod juxta mentem Platonis, totus mundus et quidquid in ipso est, tam materia quam exemplar extra mentem divinam consistens, totam suam substantiam habet a summo Deo. Nec hoc tacuit Proclus. Nempe propositione tricesima quarta: Omne, inquit, quod secundum naturam convertitur, ad id facit conversionem a quo et processum propriæ subsistentiæ habet. Ex cujus propositionis probatione et declaratione tandem in commento concludit: Ex his manifestum, quod appetibile omnibus est intellectus, et procedunt omnia ab intellectu, et totus mundus ab intellectu substantiam habet.

Itaque, quamvis Plato posuit extra mentem divinam ideas seu exemplares separatasque formas, quas appellavit universalia ante rem; attamen fatebatur eas a summo bono procedere, et bonitatem ab ipso participare, quamvis id quod eis est proprium in suo ordine, formaliter ex se haberent: quemadmodum homo formaliter ex se, id est ex propria ratione, est homo seu animal rationale. Quod Proclus frequenter testatur. — Denique et Albertus istud fatetur in Summa sua, dicendo: Plato dixit, quod Deus ex fine operis rationem sumens, formas, quæ sunt rerum essentiæ et veritates, ab æterno ex se productas fecit; et rursus formas illas ab æterno ab opifice productas, in semetipsis subsistere dixit. Sicque recitatio 2ª part. q. 4. ista Alberti de positione Platonis circa creationem materiæ, videtur sibi ipsi contraria.

Insuper, quod Albertus reprehendit Platonem de hoc quod receptionem materiæ dixit receptionem loci, debiliter est prolatum.2 Plato enim consuevit metaphorice et quasi poetice ac mystice loqui. Unde et materiam rebus variis comparavit, videlicet, matri, gremio, loco, etc., ut infra patebit. Sicque receptionem materiæ qua recipit formam, dixit receptionem loci metaphorice, per similitudinem quamdam: juxta quem etiam modum attribuit formæ motum. — Dicit item Albertus, quod formas illas exemplares extra mentem divinam consistentes æternaliterque productas, Plato nuncupavit mundum archetypum. Quod non videtur, quia ut patet manifeste in primo Timæi, mundum archetypum Plato vocavit mundum idealem, rationemque primam, exemplarem, increatam, in mente divina invariabiliter exsistentem, aliunde non sumptam, ad cujus similitudinem et imitationem condidit Deus mundum. — Iterum scribit Albertus: Ideas et exemplaria ponere in mente divina, non est error; sed ita non posuit Plato. Quod denuo non apparet: sed verum est quod non solum hoc modo posuit Plato ideas. — Adhuc autem affirmat, quod Boetius dicendo de Deo,3

Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus, correxit positionem Platonis: quoniam Plato posuit causas externas quæ Deum impellerent ad creandum. Quod nequaquam verum censetur: imo Boetius in verbis illis expressit metrice quod Plato in primo Timæi dixit prosaice, ut rite intuentibus constat. Plato quoque ibidem determinat, quod nihil induxit Deum ad mundi productionem nisi propria sua voluntas, qua voluit singula quæque creata juxta suam possibilitatem esse participativa, imitativa atque capacia bonitatis beatitudinisve divinæ. Deum etiam dixit invariabilem simpliciterque perfectum, a nullo passibilem neque cogibilem. Nec obsfat quod octavo Physicorum habetur, Platonem dixisse primum motorem existere mobilem: quia per motionem illam non intellexit nisi processum in actum, quemadmodum primo capitulo de Cœlesti hierarchia S. Dionysius protestatur divinas illuminationes procedere Patre moto, id est in actum progresso.

Juxta hæc quæritur, An secundum intentionem Platonis Deus dicendus sit mundi creator. p. 37 A. Ad quod respondet Magister quod non, sed potius opifex et artifex mundi: quoniam non ex nihilo sed ex præjacenti materia fecit mundum. Idem dicit Magister in historiis, et Albertus, ac alii multi.

Porro Udalricus in Summa sua, libro quarto, sicut jam patuit, contestatur quod secundum Platonem materia quoque a summo bono creata est. Et quoad hoc, potest Deus veraciter dici creator mundi, videlicet quoad primordialem universorum atque ipsius materiæ productionem ex nihilo, sicut ostensum est. — Videtur p. 37 A. autem S. Ambrosius positionem Platonis superficialiter et recitative inducere, prout suo tempore forsan communiter ferebatur; sicque multi secuti sunt eum.

Præterea quæritur, An verum sit quod in Hexaemeron (id est in libro de operibus sex dierum) ait Ambrosius, quod Plato dixit mundum non semper fuisse, sed semper fore.

Ad quod respondet Albertus: Socrates et Plato dixerunt mundum istum inferiorem, videlicet generabilium corruptibiliumque universitatem, sæpe incipere ac frequenter desinere. Quam opinionem refert Gregorius Nyssenus in libro suo de Homine. Dicebant quippe circulum cœlestem suo motu esse causam omnium motuum inferiorum. Ideoque quotiescumque uterque circulus cœlestis, videlicet aplanes et planes, id est sphæra nona et sphæra stellata seu octava, in eamdem redit annis fieri dixit. Epicurus vero et Democritus dixerunt hoc fieri in viginti septem millibus annis. Et utrumque sine ratione est dictum. Ptolemæus namque in Almagesti demonstravit, quod stellæ fixæ super polos orbis signorum, qui est motus planes, id est cœli stellati, non moventur in centum annis nisi gradu uno, et in eodem temporis spatio moventur auges planetarum: et hoc, secundum divisionem circuli in trecentos sexaginta gradus, non completur nisi in triginta sex millibus annis, in quibus secundum veram rationem astronomicam completur magnus annus. Nec tamen probatum est, quod in tota illa revolutione imagines revertantur in easdem figuras, nec quod respectus planetarum seu radiationes eorum ad figuras revertantur easdem. Radiationes namque tam stellarum fixarum quam planetarum, fiunt secundum descriptionem polygonii in circulo. Estque demonstratum in Geometria, libro quarto, quod si polygonii descripti in circulo anguli in infinitum multiplicentur, polygonium illud nec ad quantitatem tur, polygonium illud nec ad quantitatem nec ad circuli figuram deveniet. Certum est autem, quod figura radiationum cœlestis circuli movet inferiorem naturam ad generationem et corruptionem: sicque secunda circulatio non erit eadem, eo modo se habens cum prima. Hinc radix positionis illius est falsa: propter quod totum quod ei innititur erroneum est. Præterea, Aristoteles secundo de Generatione probavit, quod quæcumque habent substantiam corruptibilem motam, non reiterantur eadem numero. Constat vero, quod primæ circulationis individua habuerunt corruptibilem substantiam motam: idcirco non redeunt eadem numero, nec redibit idem Socrates idemque Plato, cum eisdem amicis eadem pertractantes. Attamen Socrates et Plato ita dixerunt. Et dixerunt, quod dii, quorum vitæ tempus longum est, in una circulatione discunt quid in secunda prædicere debent. Dixerunt quoque, quod mundus talium circulationum successione in infinito tempore stetit et stabit sine fine. — Et mirum, quod tanti viri dixerunt hæc. Etenim Ptolemæo in Quadripartito, capitulo primo, edocente, per probationem efficacem didicimus, quod virtutes astrorum non deveniunt ad inferiora nisi per aliud atque per accidens: per aliud, quia per virtutes elementorum; per accidens, quoniam per virtutes quæ in materia sunt. Sicque sola astra non sunt causa omnis mutationis quæ in inferioribus fit, sed etiam dispositiones materiæ inferioris. Propter quod in Centilogio asserit Ptolemæus: Sapiens dominabitur astris. Et Hali dat in commento exemplum, quod si corpora cœlestia scintillant ad quartanas atque ad melancholiam, sapiens medicus corpora disponet ad sanguinem, et non inducentur quartanæ. Maschaallah quoque ait in libro de Sphæra mota, quod sapiens homo circumlum mutat cœlestem, sicut mutatur terra aratione et seminatione. Philosophus etiam in libro de Somno et vigilia protestatur, quod in talibus est sicut circa principem de consilio procerum ac familiarium secretorum, qui frequenter mutant consilia procerum. Hinc nil valet positio illa, nec solum theologicæ veritati sed etiam demonstrationi tam astronomicæ quam geometricæ ac naturalis scientiæ contrariatur, et irrefragabiliter reprobatur. Ideo mirum, quod a tantis viris hoc potuit æstimari.

Ex quibus ostenditur, quod secundum Platonem et Socratem, mundus exstitit ab æterno, et in æternum durabit. Unde et quinto de Consolatione philosophiæ profert Boetius: Non recte quidam, dum audiunt visum Platoni, mundum non habuisse initium temporis nec habiturum defectum, Conditori conditum mundum putant fieri coæternum. Aliud enim est per interminabilem duci vitam, quod mundo tribuit Plato; aliud, interminabilis vitæ totam simul complexam esse præsentiam, quod divinæ mentis est proprium. — Hæc Albertus.

Verum his objici potest, quod secundum Ambrosium, Plato perhibuit mundum non semper fuisse. Quod etiam ex primo Timæi probatur, quo legitur: Omne visibile corporeumque motu importuno fluctuans neque unquam quiescens, ex inordinata jactatione redegit in ordinem, sciens ordinatorum formam confusis inordinatisque præstare, id est præstantiorem exsistere. Ubi et Plato prosequitur, mundi et eorum quæ in mundo sunt productionem ordine quodam et quasi per intervalla completam.

Dicendum, quod nec verba Platonis nec dicta aliorum de positione Platonis queunt faciliter concordari. Superius quippe inducta sunt multa ex Proclo ex quibus consequitur mundum ab æterno fuisse; atque ex recitatione Alberti habetur, quod cœlestium circulationum vicissitudo seu alternatio duravit absque initio et sine termino perdurabit. Dicit quoque Albertus, quod secundum Platonem, animæ ab æterno sunt simul creatæ; et secundum eumdem, exemplaria extra mentem divinam exsistentia, ab æterno producta sunt. Introducta sunt etiam aliqua in oppositum militantia, sicut jam patuit. Unde et Albertus testatur, quod secundum Platonem motus cœlestis non duravit sine initio. Et rursus: Solus (inquit) Plato generat tempus. Denique Aristoteles tertio Cœli et mundi, disseruit posuisse Platonem, quod res ab æterno movebantur motu inordinato in chao confuso, et postea in ordinem sunt a Deo redactæ, sicut et Thomas refert in Scripto. Pro quorum concordia posset forsan quis dicere, quod sicut et Augustinus ait de Moyse, quod quamvis videatur sensisse res primo creatas in quadam inordinata et confusa materia, deinde per intervalla dierum redactas in ordinem; nihilо minus sensit omnia simul esse creata distincte atque ornate quantum ad ea quæ ad decorem et ordinem pertinent universi, etiam quantum ad individua prima: ita et Plato intendit, quod realiter ab æterno simul distincte producta sunt, quamvis prætacto modo loquatur ex certis causis. Nam et modum loquendi habuit ænigmaticum et obscurum. Nec inconveniens forsitan esset, si concedatur Plato de hac re in diversis suis tractatibus diversimode opinatus: quod et doctoribus catholicis aliquando noscitur in quibusdam materiis contigisse. — Verumtamen quod de præfata circulatione refert Albertus, Plato utique censetur sensisse, quum Augustinus in libro de Civitate Dei hoc fateatur, ita quod infinita sæcula seu periodi generationum præcesserunt hunc mundum, secundum Platonem. Quod et alii quidam senserunt, eo quod Salomon in Ecclesiaste locutus sit: Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.4 Et forsitan ex his verbis Plato suæ sumpsit opinionis radicem. Siquidem libros veteris Testamenti creditur Plato legisse, prout hæc opportunioribus locis diffusius referentur.

Præterea quæritur, Quomodo verum sit quod Magister ait in littera, Aristotelem posuisse duo principia rerum, videlicet materiam et speciem, id est formam substantialem, et tertium addidisse, quod operatorium appellavit.5 Nempe secundum Aristotelem, sunt quatuor causæ rerum, ergo et quatuor principia, quum causa et principium idem sint. Secundo, multæ sunt res in quibus non est materia, ut substantiæ separatæ. Tertio, quia Philosophus primo Physicorum ponit tria naturalium rerum principia, utpote, materiam, formam, et privationem: quibus si addatur principium operatorium, erunt principia quatuor. — Quæritur quoque, quid vocet operatorium principium.

Circa hæc scribit Bonaventura: Aristoteles posuit duo intrinseca principia, utpote materiam et formam; tertium vero principium extrinsecum effectivum, quod potissime dixit Deum. Privatio vero non differt a materia vel a forma. Sive enim privatio nominet appetitum formæ cum ejus carentia, sive essentiam formæ prout est potentialiter in materia, non differt realiter ab his duobus. Appetitus enim ad materiam reducitur, nec aliud est ab ea; essentia vero formæ, ad speciem. Per operatorium vero principium accipit primam causam seu primum motorem. Hæc Bonaventura.

Albertus quoque: Secundum Aristotelem, inquit, duo sunt principia entis compositi, tria vero sunt principia motus et rei mobilis: quia materia secundum se sine privatione non subjicitur mutationi. Patet item, quod duo tantum sunt numero, scilicet materia et forma; tria vero secundum rationem: quia privatio nil numero addit super materiam quod sit actu ens, nisi rationem informitatis formabilis.

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª part. q. 4. ↩

  2. p. 89 in fine. ↩

  3. De Consol. III, metr. 9. ↩

  4. Eccle. 1, 9, 10. ↩

  5. p. 38, B in fine. ↩

Chapter 52 of 271