Skip to the text

Quæstio 9

corpus et animam, Plato asseruit animam esse in corpore sicut est motor in mobili, ut nauta in navi, ut Gregorius refert Nysenius. Unde et Plato perhibuit, quod homo non est res constans ex anima et corpore, sed quod homo sit anima utens corpore. Et propter hoc etiam quidam posuerunt quædam media inter animam et corpus, ut spiritum corporalem et animam vegetabilem atque sensibilem, lucem quoque, seu aliquid quintæ essentiæ, quibus mediantibus anima rationalis corpori uniretur. Quæ omnia secundum philosophiam absurda sunt, et a Philosopho octavo Metaphysicæ improbata. Ideo dicimus, quod essentia animæ rationalis immediate corpori unitur, sicut forma materiæ figuraque ceræ, ut dicitur secundo de Anima. Scendum ergo, quod convenientia aliquorum attenditur dupliciter : primo, secundum proprietates naturæ, sicque corpus et anima multum distant; secundo, quantum ad proportionem potentiæ ad actum, et ita anima et corpus conveniunt maxime. Et ista convenientia exigitur ad hoc quod aliquid uniatur alteri immediate ut forma : alias nec accidens subjecto nec aliqua forma materiæ uniretur immediate, quum subjectum et accidens sint in diversis generibus, et materia sit potentia et forma sit actus. Hæc Thomas in Scripto.

Præterea oportuit talem formam, videlicet animam rationalem, corpori bene complexionato uniri. Cujus rationem assignat Avicenna : Oportet, dicens, ordinem perfectibilium esse secundum ordinem perfectionum. Inter omnes autem perfectiones, id est formas perficientes, nobilissima est illa quæ movet cœlum, cui anima rationalis potissime assimilatur : ideo corpus ejus oportet esse simillimum cœlo. De nobilitate vero corporis cœlestis est, quod non habet contrarium. Corpora vero generabilium et corruptibilium non possunt omnino a contrarietate esse absoluta. Ideo corpus illud quod venit ad maximam æqualitatem mixtionis, et præcipue separatur a contrarietate, est cœlo simillimum: et tale est corpus humanum. Idcirco dicitur secundo de Anima, quod homo habet meliorem tactum inter animalia universa; et quanto melioris est tactus, tanto et melioris est intellectus, quia subtilitas tactus sequitur æqualitatem complexionis. Instrumentum namque seu organum tactus debet esse in potentia respectu suorum sensibilium sicut medium, et non per privationem, sicut pupilla est potentia album et nigrum, ut in eodem dicitur libro. Hæc idem ibidem.

B Porro in prima parte Summæ, quæstione septuagesima sexta : Necesse est (ait) dicere, quod intellectus seu anima intellectiva, sit humani corporis forma.1 Experitur etenim unusquisque se intelligere, quemadmodum et videre. Ergo oportet quod in ipso sit formale principium hujusmodi actionum : et hoc est anima rationalis, habens in se diversas potentias, inter quas supremæ sunt vires intellectuales. Hinc Philosophus decimo Ethicorum felicitatem hominis constituit in operatione intellectus. — Verumtamen, quum intelligere sit sine communione materiæ, mirum videri potest quomodo intellectivum principium esse valeat corporis forma substantialis intrinseca. Idcirco considerandum, quod quanto forma exstat nobilior, tanto plus dominatur materiæ corporali, ac minus ei immergitur magisque ipsam sua transcendit virtute. Unde videmus, quod forma corporis mixti aliquam habet operationem quæ ex qualitatibus elementaribus non causatur. Et quanto plus profeditur in nobilitate formarum, tanto amplius virtus formæ elementarem excedit materiam : sicut anima vegetabilis plus quam forma metalli, anima quoque sensibilis plus quam vegetativa. Anima vero humana in nobilitate formarum suprema est. Unde in tantum sua virtute excedit corporalem materiam, quod habet aliquam operationem atque virtutem in qua nullo modo communicat corporalis materia : quæ virtus dicitur intellectus. Hæc in Summa.

Verum in Summa contra gentiles, libro ac subjecti ad aliquid altius elevati; substantiæ vero intellectualis, tanquam principii et secundum congruentiam propriæ suæ naturæ. secundo, de hac difficultate profundius scribit. Ubi capitulo quinquagesimo sexto inquirit, qualiter substantia intellectualis corpori possit uniri; et varia tangit motiva ad probandum, quod non valeat esse corporis forma. Deinde per diversa ostendit capitula, non posse salvari quorumdam philosophorum opiniones de essentia et unione animæ cum corpore suo. Tandem capitulo sexagesimo octavo infert: Ex præmissis concludere possumus, quod intellectualis substantia corpori possit uniri ut forma. Nam sicut probatum est, non unitur ei solum ut motor, prout asseruit Plato; nec continuatur ei solum per phantasmata, ut dixit Averroes, sed ut forma: nec tamen intellectus quo homo intelligit, est præparatio in humana natura, ut opinatus est Alexander; neque complexio, ut Galenus; neque harmonia, sicut Empedocles; nec corpus, nec sensus, neque imaginatio, ut dixerunt antiqui. Relinquitur ergo, quod anima humana sit intellectualis substantia corpori unita ut forma.

Quod potest sic fieri manifestum. Ad hoc quippe quod aliquid sit forma substantialis alterius, duo requiruntur. Primum, ut forma sit principium essendi substantialiter ei cujus est forma: principium dico non effectivum, sed formale, quo aliquid est et denominatur ens. Ex quo sequitur aliud, scilicet quod materia et forma conveniant in uno esse: quod non contingit de principio effectivo et eo cui dat esse. Et hoc est esse in quo subsistit substantia composita, quæ est una secundum quod est ex materia et forma constans. Non autem impeditur substantia intellectualis per hoc quod est subsistens, esse formale principium essendi materiæ. Non enim est inconveniens, quod idem sit esse in quo subsistit compositum et forma ipsius, quum compositum non sit nisi per formam, nec seorsum utrumque subsistat. Nec etiam esse illud eodem modo est esse materiæ atque intellectualis substantiæ. Est enim materiæ, ut recipientis

Concordat Petrus, dicendo: Aliquid est per se subsistens dupliciter. Primo sic, quod nullo modo aptum est communicare alteri suum esse: et tale alteri non unitur nisi accidentaliter, quia unius rei non est nisi unum esse substantiale. Secundo sic, quod aptum est suum esse alteri communicare: et tale potest materiæ essentialiter couniri, ut anima rationalis. — Decuit quoque esse creaturam ita compositam ex corporali et intellectuali substantia, propter complementum connexionemque universi. Est namque creatura aliqua pure corporalis, et est creatura pure spiritualis: ergo condecuit esse aliquam ex utraque compositam, quia extrema in tantum distantia nequeunt conjungi nisi per medium. — Insuper, creatura facta est ad repræsentandum divinum exemplar, quod omnia continet. Oportuit ergo fieri creaturam quæ prout effici quivit, totum seu cuncta repræsentaret: quod facere non valebat creatura totaliter corporalis, nec pure spiritualis, sed ex utroque unita. — Præterea, quamvis anima simplex sit in sua essentia, est tamen multiplex in suis potentiis. Quumque secundum ordinem perfectionum oporteat esse ordinem perfectibilium, oportuit corpus hujusmodi animæ esse quodammodo simplex quantum ad esse, et multiplex operatione: sicque oportuit ipsum esse mixtum complexionatum organicum, ut per diversa membra seu organa ejus diversæ actiones animæ exercerentur. Et quia in contrarietate tanto major accessus est ad simplicitatem, quanto magis acceditur ad medium ac æqualitatem (sic enim in uno conveniunt, quoniam medium, neutrum extremorum est actu), hinc oportuit corpus humanum in complexione temperatissimum esse. Unde et in corpore humano necesse fuit plus esse de terra. Nam elementa quanto plus habent de forma, tanto plus habent de virtute activa. Idcirco non posset æqualitas fieri, nisi de his quæ plus habent de materia et minus de forma seu specie, plus ibi esset secundum quantitatem. Hæc Petrus.

Denique circa hæc scribit Bonaventura: Decuit Deum hunc facere ordinem in rebus creatis, ut quædam essent substantiæ penitus corporales, quædam omnino spirituales, quædam mediæ, ut homines ex corporali et spirituali natura compositi. Ad perfectionem etenim universi hoc triplex genus exigitur propter triplicem universi perfectionem, quæ attenditur in ampliatione ambitus, et sufficientia ordinis, atque in influentia bonitatis: in quibus tribus universum exprimit et ostendit triplicem perfectionem in Deo, videlicet, potentiæ, sapientiæ, bonitatis. Decuit itaque Deum sic facere cuncta ut essent manifestativa suæ potentiæ, quæ manifestatur in productione rerum multum distantium, et in earum conjunctione ad invicem. Potentia namque tanto virtuosior comprobatur, quanto plus potest super multum distantia. Prima vero et summa substantiarum distantia, est inter incorporeum atque corporeum: hæ quippe sunt primæ differentiæ generis. Ergo ad hoc quod plene divina manifestetur potentia, necesse fuit substantiam corporalem ac spiritualem producere, ac productas unire. Decuit quoque Deum res ita producere ut in eis declararetur ejus sapientia. Sapientia autem artificis præsertim patet in ordinis perfectione. Ordo vero de necessitate habet supremum et medium ac infimum. Quumque infimum sit natura pure corporalis, summum autem natura spiritualis, medium vero composita ex utraque; nisi Deus omnia hæc fecisset, non ostenderetur in rebus perfecte sapientia ejus. Insuper decuit Deum creaturas ita producere ut ostenderetur bonitas ejus: quæ declaratur in diffusione et communicatione sui ad alterum, et præcipue in communicatione nobilissimorum actuum, qui sunt vivere et intelligere; maxime vero in hoc, ut et creatura possit hos actus alii communicare. Sed vivens atque intelligens, est substantia spiritualis; et quod per eam vivificatur et perficitur, corpus est. Sicque ad perfectam divinæ bonitatis manifestationem necesse fuit fieri substantiam spiritualem et corporalem. Quæ non manifestarent hoc plene, nisi et una se alteri communicaret: quod fieri nequivit nisi per unionem ambarum. Sicque necesse fuit fieri compositam ex utraque. — Item, si ponitur differentia una contrarietatis, ergo et altera: si igitur corporalis, ergo et spiritualis. Et si ponere est extrema componibilia, ergo et medium. Hæc Bonaventura.

De hac materia multi doctores nihil scribunt in distinctione præsenti, quoniam infra diffusius locum sortitur: idcirco pertranseo. Et quæ Albertus libro de Homine, et alibi, aliique doctores super his scribunt, infra Deo præstante inducam.

Quidam vero hic grandem agunt inquisitionem, quid sit causa multitudinis, distinctionis et ordinis rerum. Ad quod ex præhabitis patet solutio : [principium scilicet extrinsecum et effectivum est] infinita sapientia Dei, quæ universa et singula propriis ac idealibus rationibus increatis producit, et omnem rerum ordinem fontaliter ex se ipsa instituit. Formæ autem specificæ sunt intrinseca atque formalia principia essentialis distinctionis et multitudinis rerum, sicut Thomas potissime in Summa contra gentiles, Albertus, Bonaventura ac alii in Scriptis super secundum ostendunt.

Ad primum igitur respondendum, quod intellectualitas animæ rationalis est naturaliter ita declivis, quod convenientius perfici nequit in adeptione scientiæ ac virtutum nisi per unionem ad corpus, et ex cognitione sensitiva ad intellectivam progrediendo. Propter quod ait Averroes, quod sicut se habet materia in ordine rerum, ita anima rationalis in ordine intellectualium substantiarum. Itaque naturalis est unio animæ et corporis, et corpus subservit ac proficit animæ in multis directe. Ex consequenti tamen et quasi per accidens, propter indigentias, occupationes et necessitudines suas frequenter retrahit animam jam proficientem seu perfectam ab exercitio spirituali. Porro secundum Petrum et Ægidium, in corpore duo considerantur, videlicet vitium et natura. Vitium non est a Deo, et impedit. Natura vero a Deo est, nec impedit nisi secundum modum prætactum. — Quocirca Thomas et præfati ac alii quidam doctores affirmant, quod corpus quoad suam naturam, non impedit animam quantum ad modum naturalem contemplandi serviendique Deo inditum animæ. Quibus objici potest, quod naturalis modus contemplandi ac serviendi Deo inditus animæ, est insistere profectui scientiæ ac virtutum ex sensitiva notitia et aliorum informatione, lectione ac studio, et inhæsione ac immoratione spiritualium exercitiorum : a quibus omnibus plurimi retrahuntur ac impediuntur ex necessitatibus corporis, præsertim egeni atque mechanici, qui circa exteriora versantur assidue.

Ad secundum, quod convenientia aliquorum dupliciter potest attendi. Primo, secundum proprietates naturæ : sicque corpus et anima maxime distant. Secundo, penes proportionem ad actum, et ita conveniunt : quæ convenientia ad unionem istam requiritur.

Circa hæc scribit Bonaventura : In conjunctione animæ ad corpus salva est proportio et absolute et in relatione ad finem. Absolute : nam quamvis supremum spiritus et infimum corporis multam et magnam habeant elongationem, nihilo minus supremum corporis et infimum spiritus maximam habent vicinitatem. Spiritus enim rationalis habet potentiam vivificandi, potentiam vegetandi et sentiendi. Corpus vero humanum habet complexionis æqualitatem, organorum multiplicitatem, spirituum quoque subtilitatem, et hoc secundum differentiam triplicem : nam habet spiritum vitalem, spiritum animalem, et spiritum naturalem. Comparando ergo complexionem æqualem ad vim vivificativam per medium ac vinculum spiritus vitalis, nexus est optimus. Similiter comparando non solum complexionis æqualitatem sed etiam organizationem et organizationis perfectionem, ad vim vegetandi ac sentiendi mediante spiritu naturali ac animali, optima exstat proportio atque mirabilis nexus. Unde sicut ignis et terra multum distantes ab invicem, nectuntur duplici medio : uno quod magis communicat cum terra, utpote aqua ; et alio quod magis cum igne, videlicet aere : ita est in proposito. — Attenditur item inter corpus et animam perfecta proportio in relatione ad finem. Nempe quum animæ humanæ data sit libertas arbitrii vertibilis et revertibilis, id est, potens stare et cadere, ac iterum surgere; datum est ei corpus potens mori et potens non mori, ac demum in sempiternum vivificari. Rursus, quum anima creata sit tanquam tabula rasa, datum est ei corpus habens multiplicia organa, quibus perfici queat scientiis. Conformiter ex parte corporis optima consistitportio in relatione ad finem. Quum enim ordo sit in corporalibus formis, et constat quod forma elementi ordinetur ad formam mixti, et forma mixti ad formam complexionati seu animati, et rursus forma vegetabilis ad sensibilem, nec sit status in re corporali et imperfecta; ideo non est status in illis, sed ultimo disponunt ad animam rationalem, per quam etiam corpus et corporalis natura efficitur æternæ beatitudinis particeps. Sic ergo omnis intentio corporalis naturæ frustratur, aut necesse est pertingere, mediante anima rationali, in ultimum finem. Hæc Bonaventura.

Ad tertium, quod anima non est pure et perfecte in se subsistens : imo et separata naturalem habet inclinationem ad corpus, sine quo plurimas suas exercere non valet actiones. Hinc suum esse quo subsistit, potest corpori communicare, nec tamen totaliter comprehendi a corpore, nec ei omnino immergi, sicut expositum est.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

Chapter 56 of 271