Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum Extrema Unctio sit sacramentum evangelicæ legis, institutum a Christo.

A Videtur quod non. Primo, in veteri Testamento reges, sacerdotes, et prophetæ ungebantur; et sicut in littera tangitur, etiam in Ecclesia est unctio multiplex : et ita non videtur sacramentum speciale. — Alia quoque sacramenta videntur sine ipso sufficere. Nam et Eucharistia (ut apparet) est potius sacramentum exeuntium quam unctio ista, quum appelletur viaticum, estque vigorosissimum et efficacissimum ad deducendum, purgandum et perducendum viatores in patriam :1 et ita videtur superfluum, non necessarium. — Rursus, omnia evangelicæ legis sacramenta a Christo sunt instituta, non istud, ut habetur in littera. Nec in Evangelio de ipso legitur quidquam.

B Circa hæc scribit in Summa, libro quarto, Antisiodorensis : Dicto de Pœnitentia, per quam fit remissio peccatorum, dicendum est de Extrema Unctione, per quam fit completio remissionis illorum. Materia beatissimæ refectionis convivium, ad supernumorum civium societatem, et tanquam vas pretiosum in conspectu Regis altissimi reponendum; decentissimum est ut in extremis agens, hoc sacro oleo liniatur, purgetur ac decoretur, sicque superpulcherimi Sponsi præsentetur conspectui. Hæc Guillelmus.

Circa hæc loquitur Thomas: In his quæ Ecclesia visibiliter operatur, quædam sunt sacramenta, ut Baptismus; quædam sacramentalia, ut exorcismus: quæ differunt, quoniam sacramentum est actus Ecclesiæ qui attingit ad effectum principaliter intentum in administratione sacramentorum; sacramentale vero est actio quæ quamvis non attingat ad illum effectum, tamen ordinatur aliquo modo ad illam actionem principalem. Effectus autem intentus in administratione sacramentorum est curatio morbi peccati. Isaias: Hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Quumque ad hunc effectum pertingat Extrema Unctio, juxta illud Jacobi, Si in peccatis est, dimittetur ei;2 patet quod sit sacramentum. Et hominem immediate disponit ad gloriam: nam exeuntibus a corpore datur. Idcirco in veteri Testamento præfigurari non debuit per aliquod sacramentum sibi correspondens, tanquam per figuram ejusdem generis; quamvis per figuras remotas aliquo modo sit figuratum in omnibus curationibus quæ leguntur in veteri Testamento. Sciendum quoque, quod divinus Dionysius in libro Ecclesiasticæ hierarchiæ mentionem non facit de Extrema Unctione, sicut nec de Pœnitentia, neque de Matrimonio: quoniam non intendit loqui ibi de sacramentis nisi in quantum per ea innotescere potest ordinata dispositio ecclesiasticæ hierarchiæ quantum ad ministros ministrorumque actiones et ad recipientes.

De his scribit in suo Sacramentali Guillelmus: Egredientes de hoc mundo, quum mox Deo sint præsentandi, dubitandum non est, eos esse purgandos et sanctificandos de his quæ ipsis de mundo hoc adhæserunt (sicut pulvis adhæret itinerantium pedibus), atque a minimis et quotidianis inquinamentis, sine quibus non agitur vita præsens, quæ usualiter venialia nuncupantur. Nec enim sponsa ad sponsum sine ablutione et apparatu ingreditur; nec vas superponitur mensis absque resinceratione; nec ad solenne convivium quisque urbane agens, sine vestis mutatione ac decoratione ingreditur. Quum ergo anima tanquam sponsa sit a corpore egressura ad thalamum Sponsi cœlestis, ad æternæ jucunditatis solennitatem, ad

Cf. dist. vi, p. 175 A, 176 A, D'.

Denique, Extrema Unctio est unum sacramentum eo modo quo supra declaratum est sacramentum Eucharistiæ esse unum, non quod sit unum sicut indivisible, sed sicut aliquid integrum et perfectum, ex pluribus partibus constitutum, quemadmodum domus:345 imo sic quodlibet sacramentum unum vocatur, quia in quolibet sacramento sunt plura, utpote aliquid tanquam materia, et aliquid sicut forma, quæ adunantur ad aliquid designandum atque causandum, quoniam sacramentum causat significando. Idcirco, dum una sufficit actio ad significationem perfectam, unitas sacramenti in illa tantum actione consistit, sicut in Confirmatione. Quum vero significatio sacramenti potest esse in una actione et in pluribus, sacramentum perfici potest una actione ac pluribus: quemadmodum in Baptismo tam una immersione quam pluribus significatur ablutio. Sed quum perfecta significatio esse nequit nisi per plures actiones, tunc plures actiones de perfectione sunt sacramenti, sicut in Eucharistia: quia refectio corporalis quæ significat spiritualem, non potest esse nisi per cibum et potum; sic quoque in Unctione Extrema, quia curatio vulnerum interiorum perfecte designari non valet nisi per appositionem medicinæ ad vulnerum radices diversas. Hinc plures actiones sunt de perfectione sacramenti istius, et omnes uniuntur in una actione completa, quæ est omnium exteriorumunctio sensuum, et est actio una aggregative.

Si quæras, quid agendum sit, si sacerdos inungens, post unius sensus aut duorum vel trium unctionem deficiat: respondendum, quod quamvis in Eucharistia si post consecrationem panis moriatur sacerdos, alius sacerdos possit ad vini consecrationem procedere, incipiendo ubi ille dimisit, vel a capite inchoare super materiam aliam; tamen in Extrema Unctione non potest a capite inchoare, sed debet procedere: quoniamunctio in eadem parte bis facta, tantumdem est ac si bis consecraretur hostia eadem. Unde ad unitatem sacramenti non requiritur unitas ministri, quia minister solum instrumentaliter operatur.

Præterea de institutione hujus sacramenti est duplex opinio, ut tactum est ante. Una, quod Christus per se non instituit sacramentum hoc, sicut nec sacramentum Confirmationis, sed Apostolis instituendum reliquit: quia hæc duo sacramenta non decuit institui ante plenam missionem et dationem Spiritus Sancti, quum in ipsis contineatur et detur quædam gratiæ plenitudo. Quæ ratio parum cogit, quoniam sicut ante passionem promisit plenam Sancti Spiritus missionem, sic potuit hæc quoque instituere sacramenta. Hinc alii dicunt, quod Christus per se omnia sacramenta instituit, et ea quæ majoris sunt necessitatis ac difficultatis per se promulgavit, alia Apostolis promulganda reliquit. Et istud verius reputatur, quoniam sacramenta ad legis pertinent fundamentum: ideo ad legislatorem pertinet institutio eorumdem, præsertim quum ex institutione efficaciam sortiantur, quam non nisi divinitus habent. — Hæc Thomas. Quæ et superius habita sunt.6 Verumtamen Magister in textu evidenter testatur, quod ab Apostolis institutum sit hoc sacramentum, quod Thomas exponit quantum ad promulgationem institutionis factæ a Christo.

Concordat Petrus, et addit: In spiritualibus medicinis quædam sunt tanquam principalia, quæ scilicet per se ordinantur ad curationem interiorem: et ista dicuntur sacramenta. Quædam sunt accessoria, quæ ordinantur ad hoc per aliud medium: quæ vocantur sacramentalia. Sacramentum quoque prædicatur de aliquo dupliciter. Primo, per causam: et sic oleum dicitur sacramentum, sicut et aqua nominatur Baptismus. Secundo, essentialiter: et sicunctio est sacramentum, sicut intinctio in aqua fertur Baptismus. — Hæc Petrus. Qui de institutione hujus sacramenti non loquitur nisi recitative: quod tutius puto, quia incertum est a quo immediate sit institutum.

Richardus quoque: Id (inquit) quod est sacræ rei signum, et causa per se ordinata ad efficiendum aliquod sacrum, non solum est sacramentum, sed etiam sacramentum novæ legis. Tale autem est Unctio Extrema, quum sit signum et causa per se spiritualis unctionis per gratiam : quæ unctio interior, est res sacra et sacrans. Hæc Richardus.

Insuper Albertus : Hoc (ait) sacramentum ordinatum est contra specialem morbum peccati, contra quem nullum aliud sacramentum specialiter ordinatur, quamvis secundario possit ad id cooperari. Est autem morbus ille infirmitas spiritualis inclusa in anima, ex originali et actuali remanens culpa. Et unctio ista ex hoc quod tollit peccati reliquias, confert ad evolutionem : propter quod in veteri Testamento non habuit locum, neque figuram. Quod optime innuitur in evangelio Nicodemi, quo legitur, quod Adam misit filium suum Seth ad accipiendum ab angelo paradisi oleum misericordiæ, quo ungeretur corpus suum infirmum; et negatum est ei quousque Christus veniret, qui unctione sua, corpora animasque reficeret : quoniam unctio talis locum non habet nisi in plenitudine gratiæ facta per Christum. Æstimo etiam præsumptuosum dicere, quod sacramentum istud non conferat gratiam invisibilem gratum facientem, quamvis aliqui hoc scripserunt, nulla auctoritate rationeve fulti. Ideo dicimus, quod confert gratiam principaliter operantem contra peccatum, et secundario contra corporis infirmitatem. Denique Extrema Unctio ita communiter definitur : Extrema Unctio est unctio oleo sanctificato facta ad alleviationem utriusque infirmitatis hominis, scilicet corporis et animæ. Vel planius a quibusdam : Extrema Unctio est sacramentum ex unctione per oleum pro infirmis sanctificatum facta, conferens infirmo remedium contra peccati reliquias, et si expediat, alleviationem ferens corporis infirmitati. Hæc Albertus. — Verum allegatio illa ex evangelio Nicodemi nullum habet valorem, quia evangelium illud inter apocrypha computatur.

Præterea Bonaventura : Quorumdam (inquit) opinio fuit, sacramentum hoc esse ordinatum principaliter contra reliquias seu sequelas peccati, quæ gravant, et relictæ sunt ex originali et actuali peccatis : quæ reliquiæ sunt pœnæ spirituales, frequenter tamen habent corporales pœnas annexas ad sui expurgationem. Ideo hoc sacramentum principaliter est contra pœnam spiritualem, atque ex consequenti ad sanandum morbum corporalem. Sed contra hoc est quod a Jacobo in institutione hujus dicitur sacramenti : Et si in peccatis est, dimittentur ei.7 Ergo hoc sacramentum constitutum est contra aliquem morbum peccati; et hoc tangitur ibi in Glossa. Quumque non sit contra originale neque mortale, relinquitur quod sit contra veniale. Et hoc communis tenet opinio. — Sed de veniali possumus loqui dupliciter. Primo, secundum quod anima est in via progressionis : et ita non est in toto curabile, sed adhæret quasi inseparabiliter animæ; ideo contra ipsum non debuit aliqua medicina specialiter ac principaliter ordinari : imo omnia sacramenta valent quodammodo ad ejus curationem, secundum plus et minus. Secundo, prout anima est in via egressionis : sicque possunt venialia curari sine iteratione; et ita, quum anima possit trahere aliqua cremabilia, quæ retraherent ac differrent eam a gloria, statuit misericordia Dei sacramentum istud in remedium, per quod anima possit curari quantum ad remissionem culpæ et etiam partis pœnæ. Modus quoque hujus curationis correspondet modo infirmitatis venialis peccati, quod animam gravat deprimendo deorsum, ita ut non tendat tam perfecte in Deum per devotionem et caritatis fervorem, eo quod mixta sit quædam aversio inordinata ad commutabile bonum. Quumque curatio sit directe per contrarium, morbus iste per hoc curatur quod animam aggravatam sursum levat per devotionem. Et quoniam corruptibile corpus aggravat animam :8 quum istud sacramentum sit ad elevandum animam per devotionem, in qua anima recipit quemdam vigorem, in quo semper est quædam venialium deletio, si sint in anima, et per consequens repressio corporalium molestiarum, si expediat animæ: hinc sacramentum hoc principaliter est ad curationem infirmitatis spiritualis, utpote peccati venialis; et consequenter seu quasi per accidens, ad curationem vel alleviationem corporalis infirmitatis, roborando quodammodo animam corpus regentem. — Ex quibus patet quid sit in hoc sacramento signum tantum, et quid res tantum, et quid simul res et signum. Nam signum tantum, est exterior unctio; res tantum, venialis culpæ curatio; res autem et signum, est excitatio devotionis in anima, quæ non est nisi unctio spiritualis. — Præfatos autem effectus in anima et corpore habet hoc sacramentum per supernaturalem virtutem, quæ operatur secundum institutionem divinam, quæ noluit per hoc sacramentum prodere secretum fidei: et ita nec secundum legem communem habet ab infirmitatibus incurabilibus liberare. Et iterum, in hoc sacramento est aliquid naturale, et aliquid super naturam. Effectus quippe ejus in anima est super naturam; sed quod ille redundet in carnem, est naturale, juxta illud Psalmi: In ipso speravit cor meum et adjutus sum, et refloruit caro mea.9 Hæc Bonaventura.

Qui insuper de institutione hujus sacramenti recitat duas opiniones præhabitas, et fortiter tenet, quod non sit immediate a Christo institutum, sed ab Apostolis sanctis ex Christi mandato, juxta suggestionem et inspirationem Spiritus Sancti.10 Circa quod addit: Sic decuisse et congruum exstitisse manifestum est, si attendatur sacramentorum diversitas. Quædam enim sacramenta sunt communia veteri legi ac novæ, quædam propriissima novæ legi, quædam medio modo se habent. Communia sunt, quæ sunt quodammodo de dictamine naturalis rationis, ut Matrimonium et Pœnitentia. Quod quum semper maneat idem, illa sacramenta ab initio cucurrerunt. Et hæc sacramenta Dominus Jesus consummavit et confirmavit in nova lege. Sacramenta vero novæ legi propriissima sunt, quæ significant gratiam in statu qui proprius est evangelicæ legi. Et hæc sacramenta sunt duo, Confirmatio et Unctio Extrema. In quorum primo significatur gratia Spiritus Sancti, secundum quam inungitur homo in pugilem, ut pro Christo audeat mori; in secundo autem, in regem, ut in regnum cœlorum valeat ingredi tanquam in suum. Quod novæ legi est proprium: hinc in veteri lege non habuerunt certam figuram. Et quia significant Spiritus Sancti gratiam in abundantia quadam, et Spiritus non fuit tam abundanter datus quousque Jesus est glorificatus;11 ideo duo hæc sacramenta a Christo fuerunt insinuata, et postea a Spiritu Sancto per Apostolos instituta. Alia sunt sacramenta media, quæ in veteri lege non fuerunt in veritate, sed in figura et significatione, ut Baptismus, Eucharistia, Ordo. Et quoniam Christus legem implevit, atque figuras evacuavit; ideo hæc tria sacramenta per se ipsum instituit. — Verum his objici potest, quod Deus per se ipsum immediate instituit omnia sacramenta veteris legis, loquendo ad Moysen: quum ergo sacramenta novæ legis multo digniora sunt illis, fuerunt immediate instituta a Christo. Dicendum, quod Deus immediate loquebatur ad Moysen; deinde Moyses sicut minister et nuntius Dei, populo loquebatur: sic Spiritus Sanctus Apostolis, et ipsi tanquam ministri exposuerunt populis. Unde sacramentorum institutionem non adscribimus nisi Deo per Filium vel Spiritum Sanctum. Nec tamen credendum est, aliquem Apostolorum per se solum instituisse hoc sacramentum, sed totum collegium; Jacobus vero promulgavit, sicut et postea sententiam de non observandis legalibus recitavit.12 Hæc Bonaventura.

D In quibus apparet obscurum quod ait, Deum per se immediate Moysi esse locutum et legem ei dedisse, quum Apostolus ad Galatas protestetur, legem datam per angelos in manu mediatoris, id est, per manum et obsequium Moysis, qui inter13

Deum et populum exstitit mediator. Stephanus quoque in Actibus loquens Judæis: Act. vii, 53. Accepistis, inquit, legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Imo tota allocutio illa Dei ad Moysen, per angelum facta est, ut S. Dionysius evidenter testatur, et ex Scripturis monstratur.14 Gregorius etiam in Moralibus idem loquitur. — Quæ demum in præinductis et in sequentibus de hoc sacramento scribit Bonaventura, ipsemet in Breviloquio suo compendiose deprompsit.

Durandus quoque hic ait: Extrema Unctio ordinatur ad dimissionem venialis peccati. Et si objiciatur, quod ad hoc sufficit Pœnitentiæ sacramentum; responetur, quod hoc sufficit sanis, non ægris ad mortem, qui propter aggravationem infirmitatis et debilitatem naturæ nequeunt expedite ac libere de suis peccatis excogitare, conteri, confiteri.

Si autem quæratur, quomodo per Extremam Unctionem dimittatur veniale peccatum; dici potest, quod Extrema Unctio cooperatur ad hoc, quia per eam datur digne suscipienti quædam spiritualis hilaritas mentis contra oppressionem quam infirmus tunc patitur tam ex corporis debilitate, quam ex culparum suarum recordatione, ex qua posset faciliter in desoperationem corruere. Quam hilaritatem S. Jacobus forsan vocat alleviationem, et ad eam sequitur mentis ad Deum conversio, generalisque displicentia omnium delictorum, quæ sufficit ad venialium deletionem culparum. Unde postquam B. Jacobus dixit, Alleviabit eum Dominus, protinus Jacob. v, 15. addidit: Et si in peccatis est, dimittentur ei. — Hæc Durandus. Et hoc est quod videtur hic dicere Thomas, quod Extrema Unctio ordinatur ad tollendum reliquias peccatorum [sive] culpæ remanentis: quæ reliquiæ, secundum eum, non sunt dispositiones ex actibus peccatorum relictæ, tanquam quidam habitus inchoati, sed sunt quædam debilitas in mente exsistens ad perficiendos gratiæ actus. Hæc autem debilitas quid sit, nisi illa gravedo mentis quam infirmus in illo patitur statu ex causis præfatis, non video.

Præterea Thomas de Argentina videtur hic in omnibus dictis ex S. Thoma concordare. Et arguit contra opinionem dicentium sacramentum istud non esse immediate a Christo, sed ab Apostolis institutum. Nihilo minus prosequendo disputationem suam, fatetur quod a Christo sit institutum principaliter et auctoritative, ab Apostolis vero instrumentaliter seu ministerialiter et exexecutive. Sed hoc est in opinionem Bonaventuræ incidere. Nec S. Thomas intendit hoc dicere: imo vult comprobare, quod Christus exexecutive sacramentum istud instituit; quod etiam in quantum homo, instrumentaliter seu ministerialiter egit (quamvis excellentiori modo quam ceteri), auctoritative vero, ut Deus; non tamen quod aliquem ægrum hoc sacramento inunxit, sicut nec baptizavit, quamvis Baptismum instituit. Et forsitan quantum ad hoc, Argentinensis scribit, quod Apostoli sacramentum istud exexecutive instituerunt, non Christus.

Postremo Scotus hic ponit atque exponit unam quasi definitionem seu descriptionem Unctionis Extremæ: Extrema (dicens) Unctio est unctio hominis infirmi pœnitentis, facta in determinatis partibus corporis cum oleo consecrato ab episcopo, ministrata a sacerdote, simul verba certa cum intentione debita proferente, efficaciter signans ex institutione divina finalem venialium curationem. Ex quibus verbis probatur, quod sacramentum hoc exhiberi non debeat sano, nec qualitercumque exposito periculo mortis (quia non eis quibus imminet mors ex violentia exteriori armorum, aut submersionis), nec qualitercumque infirmo, sed letaliter infirmanti. Nec dandum est non pœnitentibus, utpote infantibus et ratione non utentibus; nec furiosis, nisi innotescat per voluntatem præcedentem sacramentum hoc ipsos voluisse. Hæc Scotus.

Footnotes

  1. Cf. p. 206 D. ↩

  2. Is. xxvii, 9. ↩

  3. Cf. p. 205 D. ↩

  4. Cf. t. XV, p. 418 A. ↩

  5. Jacob. v, 15. ↩

  6. dist. u, q. 2. ↩

  7. Jacob. v, 15. ↩

  8. Sap. IX, 15. ↩

  9. Ps. xxvii, 7. ↩

  10. p. 592 D, A'. ↩

  11. Joann. vii, 39. ↩

  12. Act. xv, 13 et seq. ↩

  13. Galat. iii, 19. ↩

  14. De Cœlest. hier. c. iv. ↩

Chapter 175 of 283