Skip to the text

Quæstio 4

Consequenter, nunc sciscitandum, Utrum in suscipientibus ordinem requirantur virtuositas vitæ atque scientia totius sacræ Scripturæ.

Videtur quod non : quia quum homo ignoret an vere sit virtuosus et in caritate exsistens, grandi se periculo committeret, qui ad ordines procederet. — Item videmus frequenter, quod simplices sacerdotes devotius conversantur quam eminenter litterati. Propter quod dixit Salvator : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.1 Salomon quoque loquens de Deo :2 Cum simplicibus, ait, sermocinatio ejus.

Ad hæc Doctor sanctus respondet : Sicut B. Dionysius tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo loquitur, Quemadmodum subtiliores ac clariores essentiæ, influxu solarium radiorum impletæ, lumen in eas superveniens ac descendens aliis corporibus communicant, influunt, ac infundunt;34 sic in omni actu obsequioque divino non est audendum aliis fieri ducem, nisi quis secundum omnem habitum suum factus sit deiformissimus, id est Deo simillimus. Quumque homo in quolibet ordine constituatur dux aliis in rebus divinis, in quolibet ordine tanquam præsumptuosus peccat mortaliter qui cum conscientia peccati mortalis ad eum accedit. Hinc sanctitas vitæ ad cujuslibet ordinis acceptionem et usum seu exsecutionem requiritur de necessitate præcepti, non de necessitate sacramenti. Unde si malus ordinetur, vere suscipit ordinem. Hinc rursus divinus Dionysius in epistola ad Demophilum scribit:5 Talis, utpote non illuminatus, audax videatur, sacerdotalibus manum apponens; et non veretur neque verecundatur divina præter dignitatem attractans et exsequens, et quasi putans Deum nescire quæ ipse in se cognovit; et decipere æstimat Deum, quem falso nomine patrem appellat; et audet ipsius immundas infamias (non enim dicam orationes) super divina signa christiformiter enuntiare. Ergo hujusmodi ordinatus, præsertim sacerdos, qui ordinem suum indigne exsequitur, est quasi blasphemus, et vocatur deceptor, sicque valde mortaliter peccat. Ideo quoque in Levitico Dominus dixit ad Moysen : Homo de semine Aaron qui habuerit maculam, non offeret panes coram Domino, nec accedet ad ministerium ejus.6 Quanto magis habens maculam culpæ mortalis, non debet Christi sacramenta conficere nec tractare. Nam et sanctus ait Hieronymus : Non solum episcopi et presbyteri atque diaconi providere magnopere debent, ut cunctum populum cui præsunt, sermone et conversatione præcedant, verum etiam inferiores gradus, et omnes qui oraculo Dei deserviunt, quoniam vehementer Dei Ecclesiam destruit, laicos esse meliores quam clericos. Denique, sicut quædam sunt medicinæ corporales quæ exigunt in accipiente robur naturæ, alias cum vitæ periculo assumuntur; aliæ vero dari possunt debilibus : ita in spiritualibus quædam sunt sacramenta ad peccati remedium ordinata, et talia sunt peccatoribus exhibenda, ut Pœnitentia et Baptismus; alia vero quæ gratiæ conferunt eminentiam, requirunt hominem gratia confortatum.

Præterea in quolibet hominis actu ad hoc quod sit ordinatus, oportet quod adsit directio rationis. Idcirco ad hoc quod homo actum ordinis idonee exsequatur, oportet quod tantam scientiam habeat, quod per eam sufficienter dirigi possit in exsecutione et actibus ordinis sui. Ideo etiam tanta scientia requiritur in eo qui est ad ordinem aliquem promovendus. Nec oportet quod universaliter in tota Scriptura instructus sit, sed magis aut minus, secundum quod ejus ordo seu officium ad plura aut pauciora, ad majora vel minora extendit se, ut curati et qui aliis in spiritualibus præsident, sciant ea quæ ad doctrinam fidei morumque pertinent, et alii sciant ea quæ ad exsecutionem sui ordinis spectant. — Sed objici potest illud Malachiæ prophetæ, Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent.7 Ergo sacerdotum est, totius legis divinæ habere peritiam. Ad quod adduci potest, quod princeps Apostolorum in sua ait prima Canonica : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.8 Ad quod implendum scientia requiritur valde magna. Et respondendum, quod sacerdos duplicem habet actum : unum principalem super corpus Christi verum; alium secundarium super corpus ipsius mysticum. Secundus dependet a primo, non econverso : ideo aliqui ad sacerdotium promoventur, quibus committitur primus actus dumtaxat, ut religiosi; et illis sufficit prætacta scientia. Aliis commissa est cura animarum; et de illis intelliguntur auctoritates inductæ : quia scientia legis eis necessaria est, non ut sciant omnes difficiles quæstiones, quia in illis debent ad superiores et doctiores recurrere; sed ut sciant ea quæ populus eis commissus credere, scire et agere debet. Porro ad superiores sacerdotes, præsertim episcopos, pertinet, ut etiam ea sciant quæ difficultatem continent in divinis, et de talibus instruant inferiores : et quo in altiori sunt gradu, eo plus obligantur ad hæc, ut S. Dionysius libro de Ecclesiastica asserit hierarchia.9

Ex his patet responsio quæstioni qua quæritur, utrum promovens indignos ad ordines, peccet. Talis etenim infidelitatis est reus, et peccat mortaliter, tradens divina et committens sacra mysteria indignis, vel non sufficienter litteratis, nec virtuosis. Quod potissime est iniquum, dum tales ad curam animarum promoventur vel admittuntur : quod vergit in damnum boni communis, atque in derogationem Salvatoris, cujus oves committuntur lupis. — Et si objiciatur, quod digni non valeant inveniri; dicendum, quod Christus nunquam ita relinquit Ecclesiam suam, quin in ea inveniri queant ministri idonei ad indigentiam populi, si indigni abjiciantur et boni promoveantur. Et si non invenirentur tam multi boni, melius esset paucos bonos quam plures esse malos, ut sanctus testatur Clemens. Debet quoque episcopus debitam facere inquisitionem de qualitate et scientia ordinandorum. Unde Apostolus scripsit ad Timotheum episcopum : Manum nemini cito imposueris.10 Alias universa peccata quæ ex insufficientia ordinatorum contingunt, redundant in promotores et admissores eorum. cos bonos quam plures esse malos, ut sanctus testatur Clemens. Debet quoque episcopus debitam facere inquisitionem de qualitate et scientia ordinandorum. Unde Apostolus scripsit ad Timotheum episcopum : Manum nemini cito imposueris. Alias universa peccata quæ ex insufficientia ordinatorum contingunt, redundant in promotores et admissores eorum. Insuper ex præhabitis patet responsio ad id, utrum exsistens in peccato mortali, peccet mortaliter utendo ordine sibi collato. Respondendum est quod imo, si conscius sibi sit aut esse debet de tali peccato, quoniam Deus in Deuteronomio jussit : Juste quæ justa sunt exsequeris. Idcirco quicumque hoc quod sibi competit ex ordine, facit indigne, ille quod justum est injuste exsequitur, et facit contra legis præceptum : idcirco mortaliter peccat. Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum pertractat officium, non est dubium quin indigne faciat illud :11 unde constat quod mortaliter peccet. Si autem teneatur celebrare, non ob hoc exstat perplexus : quoniam pœnitere potest ac debet. — Si autem quæratur, an subditus possit a tali sacerdote sacramenta accipere licite; apparet quod non, quia induceret eum ad peccandum, et communicaret ei in malo. Dicendum, quod quamdiu talis minister ab Ecclesia sustinetur, potest subditus ejus ab ipso sacramenta suscipere, quia ad hoc obligatur; tamen præter necessitatis articulum non esset tutum quod illum induceret ad aliquid sui ordinis ex-

Insuper ex præhabitis patet responsio ad id, utrum exsistens in peccato mortali, peccet mortaliter utendo ordine sibi collato. Respondendum est quod imo, si conscius sibi sit aut esse debet de tali peccato, quoniam Deus in Deuteronomio jussit : Juste quæ justa sunt exsequeris. Idcirco quicumque hoc quod sibi competit ex ordine, facit indigne, ille quod justum est injuste exsequitur, et facit contra legis præceptum : idcirco mortaliter peccat. Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum pertractat officium, non est dubium quin indigne faciat illud : unde constat quod mortaliter peccet. Si autem teneatur celebrare, non ob hoc exstat perplexus : quoniam pœnitere potest ac debet. — Si autem quæratur, an subditus possit a tali sacerdote sacramenta accipere licite; apparet quod non, quia induceret eum ad peccandum, et communicaret ei in malo. Dicendum, quod quamdiu talis minister ab Ecclesia sustinetur, potest subditus ejus ab ipso sacramenta suscipere, quia ad hoc obligatur; tamen præter necessitatis articulum non esset tutum quod illum induceret ad aliquid sui ordinis exsequendum, durante in se conscientia tali de illo ministro: quam tamen posset deponere, quoniam in instanti potest homo a Deo compungi ac pœnitere. — Postremo, quandocumque sacerdos seu alius ordinem habens, in peccato mortali exsistens, exhibet se in aliquo actu ordinis sui ut ministrum Ecclesiæ, mortaliter peccat; et toties taliter peccat, quoties hujusmodi actum exercet:12 quoniam ut divinus Dionysius primo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo contestatur, indignis fas non est tangere symbola, id est sacramentalia signa, seu sacra vasa.13 Idcirco dum tangunt res sacras quasi officio suo utentes, peccant mortaliter. Secus esset, si in aliqua necessitate aliquod sacrum contingent aut exsequerentur, in casu quo et laico id liceret: ut si in necessitatis articulo baptizarent aut corpus Christi in terram projectum colligerent. — Hæc Thomas in Scripto. Quibus concordant Petrus, Richardus aliique communiter.

Et addit Petrus: Sicut non est idoneus ministrare regi terreno, qui est inimicus ipsius, sic non est idoneus ministrare Regi æterno, qui non habet gratiam ejus. Et sicut inimicus ingerens se ad ministrandum regi præter necessitatis articulum, offendit eumdem; sic ingerens se ad ministrandum Deo in ordine aliquo sine caritate et gratia. Hæc Petrus.

De his dictum est plenius supra, ex his aliisque doctoribus, atque Bonaventura, qui asserit:14 ordinatum et sacerdotem ad hoc quod sine peccato mortali exerceat actum suum, non teneri esse in caritate, seu sine culpa mortali, sed examinare conscientiam suam de hoc, an sit in peccato mortali, nec sibi conscium esse de hoc, imo probabiliter confidere se esse in gratia, ita quod pie credere possit se fecisse quod in se est. Idem dicit requiri atque sufficere, ad hoc quod homo sine mortali peccato celebret sive communicet.

Insuper dictis ex Thoma concordant hic scripta Alberti per omnia. Qui et aliqua addens: Quidam, inquit, accipiunt ordines ex sola devotione, ut monachi et alii religiosi; quidam vero ad hoc, ut in ipsis ordinibus administrent aliis verbum Dei ac sacramenta, ut quidam religiosi, et qui institulati sunt ad curam animarum. De primis adhuc distinguo. Quidam enim habent curam animarum in suis ordinibus, ut abbates et confessores ipsius seu constituti ab eo; aut non habent, neque habebunt. Si habent, idem videtur esse judicium de eis aliisque curatis. Si non habent, et causa devotionis suscipiunt ordinem, videtur mihi quod non tenentur nisi ut sciant pronuntiationes psalmorum et distinctiones eorum quæ legunt, quæ ex grammatica addiscuntur. Si vero sumunt docendi officium ex beneficio, ut clerici institulati; vel ex professione, ut quidam religiosi: videtur quod plura scire tenentur, et illa credo esse quæ in grosso exponenda sunt populo in fide ac moribus, quæ vocantur christianæ fidei rudimenta; in aliis vero determinent casus et quæstiones secundum consilium superiorum, ita ut sciant et dicant recurrendum esse ad illos.

Denique, nullum est dubium quin mortaliter peccet qui scienter promovet indignum ad ordines, vel ad curam pastoralem, vel ad aliquod ecclesiasticum beneficium. Indignus autem quis appellatur dupliciter, puta, contrarie et privative. Contrarie, qui habet in se aliquod contrarium aut repugnans dignitati, hoc est, mortale peccatum seu ignorantiam eorum quæ scire tenetur: et talis nullo modo est promovendus. Privative autem indignus est, qui privatus est dignificantibus ad promotionem, non tamen habet contrarium in se: et in talibus dispensari posset propter necessitatem aliquarum Ecclesiarum quæ indigent litteratis ac defensoribus, ut aliquid habererent de Ecclesia donec sufficienter addiscerent. Sed credo quod eis non possit cura committi, vel dari præbenda; sed expensæ pro eis fieri possunt de beneficio Ecclesiæ, quod interim alteri committeretur. — Nec valent excusationes quas quidam prætendunt, videlicet: quod propter nobiles magis honoratur Ecclesia, aut quod non faciliter invenitur alius tam utilis Ecclesiæ in temporalibus, aut quod melius est habere quosdam quam nullos. Nam primum horum est ridiculosum, quia quo malus exstat nobilior aut potentior, tanto nocivior. Secundum quoque non valet, quoniam omnis temporalis utilitas spirituali est postponenda. Nec tertium, quum melius sit habere paucos bonos quam multos malos.

Insuper dicendum videtur, quod inidoneus promotus inidoneus manens, peccat mortaliter quoties scienter et sine necessitate administrat ordinem sive officium suum. — Nec potest dispensari cum ita indigno, quod promoveatur, ita quod coram Deo sit validum, et quin ipsemet peccet mortaliter in quolibet actu administrationis, quamdiu manet indignus. Etenim dominus Papa, sicut in quadam decretali testatur, unumquemque cum quo dispensat, propriæ conscientiæ quoad Deum relinquit. Sed quia interdum oportet tolerare mala ne fiant pejora, hoc modo dispensat, quod in judicio hominum objici non potest contra hoc super quo dispensatum est. — Hæc Albertus.

Ad quæstionem denique, an sacerdos in mortali peccato exsistens, quamvis occulto, peccet mortaliter actus ecclesiasticos exercendo, utpote prædicando, baptizando, potissime celebrando, etc., respondens sexto Quodlibeto Henricus: Actus, inquit, bonus et virtuosus ex genere, nunquam est malus nisi ex circumstantia; et quæstio ista restringitur ad circumstantiam peccati mortalis. Itaque, secundum Augustinum libro de Libero arbitrio, clarum est nil aliud in tota congerie culpæ damnari nisi libidinem, id est improbam cupiditatem: quæ non est in actione nisi quoniam actio procedit ex amore implendi desiderium pravum; imo ipsa cupiditas non aliud est quam hujusmodi amor, quemadmodum caritas est amor implendi desideria bona. Ex tali autem amore cupiditatis potest actio mala procedere dupliciter. Primo per se, puta ad prosequendum illud quod desideratur, ut fornicari, furari. Secundo per accidens, ut dum quis occidit maritum, quatenus uxore ejus fruatur liberius. Si ergo exsistens in peccato mortali, peccet mortaliter actus ecclesiasticos exercendo, propter circumstantiam peccati mortalis quod habet in se, hoc non est nisi quia incurrit in talem amorem male inflammantem, aut timorem male humiliatingem, ex illo amore nascentem, qui sunt duæ radices peccandi. Porro ex tali amore non possent actus illi boni ex genere, procedere per peccatum mortale, nisi fiant ex desiderio acquirendi per actus illos ea per quæ voluntas promovetur ad explendum actum peccati quem habet in voluntate, utpote acquirendi pecuniam per quam exerceat suam carnalem libidinem, aut aliquid tale; similiter nec ex illo inordinato timore, nisi per hos actus tenderet fugere impedimenta prohibentia prosecutionem illius libidinis, videlicet ut non amittat favorem, honorem, etc. Contingit autem sacerdotem talem, propter neutrum horum moveri ad exercendum ecclesiasticos actus, verum ut officio suo incumbat, vel ex naturali pietate, ut laici audiant divinum officium. Hinc dico simpliciter, quod esse in mortali peccato, ex ratione talis peccati non habet circumstantiam propter quam oporteat actum sic factum esse mortale peccatum: imo si in hoc peccat mortaliter, oportet hoc esse ex alia circumstantia cum dicto mortali peccato.

Distinguendum est ergo de hujusmodi actibus, atque de tempore in quo fiunt, de personis quoque exercentibus eos. Nam ecclesiastici actus sacerdotibus incumbentes, aut respiciunt donum gratiæ gratum facientis, aut non, sed donum gratiæ gratis datæ: cujusmodi sunt actus prædicandi, consulendi, corripiendi, seu Horas dicendi psallendo in communi, aut legendo sacerdoti epistolam ad altare vel evangelium, vel aliquid hujusmodi faciendo: hæc enim omnia de genere suo neque in agente neque in his circa quos fiunt, requirunt gratiam gratum facientem, neque præexsistendo nec eam causando. Et de talibus actibus dico absque distinctione, quod exsistens in peccato mortali potest eos exercere absque hoc quod peccet mortaliter: quia tenetur ad eos ex officio, nec oportet ibi esse talem contemptum. Actus de primo genere, ut administrare sacramenta, qui ad minus respiciunt gratiam quam efficiunt in suscipientibus digne, propter sanctitatem sacramentorum, in eo quod talem finem respiciunt, requirunt dignitatem in suo ministro: ita quod contemptus mortalis in eo sit, si non digne et absque mortali culpa administret ea, nisi necessitatis articulus sit excusans. Si enim non sit necesse sacramentum administrare, sed absque incommodo, scandalo et periculo valeat tempus aliud exspectari, peccat mortaliter administrando, quia contemnit sacramentum. Si autem necessitas sit: aut hæc est de sacramento necessitatis, ut pœnitentia in extremis; et ita administrans non peccat mortaliter, quamvis sit in mortali, quoniam non accedit irreverenter præsumendo de se, sed quadam necessitate aut pietate inducitur ad subveniendum periclitanti. Aut est circa sacramentum quod non est necessitatis, nisi propter peccatum futurum cavendum, ut si populus scandalizaretur nisi fieret Missa: et sic non peccat mortaliter in administrando alia sacramenta a Sacramento altaris. Aut est circa Sacramentum altaris, et hoc dupliciter: primo, in ministrando sacramentum jam consecratum; secundo, consecrando et administrando. Primum horum dicunt aliqui non posse fieri sine peccato mortali ab eo qui in mortali est culpa, quoniam sicut ministrari non debet nisi mundis, ita nec tangi nisi a mundis. Alii dicunt oppositum, quod verius puto, quia tactus ille non attingit nisi ad formas panis; nec fuisset mortale peccatum, si peccator tetigisset corpus Christi deambulantis in terra, ex pia causa. Secundum vero esset peccatum mortale, quia oporteret eum communicare, quod non licet exsistenti in peccato mortali. — Hæc Henricus.

Qui in ista opinione nullum pro se allegat doctorem authenticum, nec quempiam Patrum sanctorum. Præcedens autem positio habet pro se multas evidentes auctoritates, imo et divini Dionysii, et (quod majus est) Scripturæ canonicæ. Sed et multa falsa sunt in opinione ista. Primo quod ait, actum prædicandi posse fieri sine peccato mortali ab eo qui est scienter in mortali peccato: cujus oppositum (ut supra ostensum est) S. Thomas evidenter ostendit, eo quod talis quantum in se est, evacuat intentionem Scripturæ; et concordat quod ait Scriptura: Peccatori dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? — Secundo quod ait, actum judicandi fieri posse sine mortali culpa ab eo qui est in culpa mortali: cujus oppositum supra ostensum est, non solum ex Thoma, Alberto, multisque aliis, imo etiam ex hoc quod sancti patres Ambrosius Chrysostomusque testantur, quod exsistens in peccato mortali, indignus est judicare alium de eodem peccato, potissime de minori. Et eodem modo indignus est corripere alios, qui de eodem aut majori vitio reprehendi meretur. — Tertio quod dicit, epistolam et evangelium posse legi in officio Missæ sine peccato mortali ab eo qui sibi conscius est de mortali: cujus contrarium præfati doctores ostendunt ac probant, quod quicumque aliquem actum sacri ordinis exercet in peccato mortali, peccat mortaliter. — Quarto quod asserit, actus istos non exigere caritatem et gratiam in eo qui facit eos: cujus contrarium est ostensum, quum sint actus privilegiati. Et quamvis non de necessitate ordinis seu sacramenti, tamen de necessitate præcepti requirunt gratiam in eo qui recipit aut exsequitur eos. — Quinto quod dicit, sacerdotem exsistentem et manentem in mortali, posse sacramentum Eucharistiæ consecrare et ministrare aliis in articulo necessitatis, vel causa scandali vitandi, sine peccato mortali: cujus contrarium peccato: cujus oppositum (ut supra ostensum est) S. Thomas evidenter ostendit, eo quod talis quantum in se est, evacuat intentionem Scripturæ; et concordat quod ait Scriptura: Peccatori dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? — Secundo quod ait, actum judicandi fieri posse sine mortali culpa ab eo qui est in culpa mortali: cujus oppositum supra ostensum est, non solum ex Thoma, Alberto, multisque aliis, imo etiam ex hoc quod sancti patres Ambrosius Chrysostomusque testantur, quod exsistens in peccato mortali, indignus est judicare alium de eodem peccato, potissime de minori. Et eodem modo indignus est corripere alios, qui de eodem aut majori vitio reprehendi meretur. — Tertio quod dicit, epistolam et evangelium posse legi in officio Missæ sine peccato mortali ab eo qui sibi conscius est de mortali: cujus contrarium præfati doctores ostendunt ac probant, quod quicumque aliquem actum sacri ordinis exercet in peccato mortali, peccat mortaliter. — Quarto quod asserit, actus istos non exigere caritatem et gratiam in eo qui facit eos: cujus contrarium est ostensum, quum sint actus privilegiati. Et quamvis non de necessitate ordinis seu sacramenti, tamen de necessitate præcepti requirunt gratiam in eo qui recipit aut exsequitur eos. — Quinto quod dicit, sacerdotem exsistentem et manentem in mortali, posse sacramentum Eucharistiæ consecrare et ministrare aliis in articulo necessitatis, vel causa scandali vitandi, sine peccato mortali: cujus contrarium dist. IX, q. 2, 3, 4. satis ostensum est. Nec excusat eum necessitas, quum possit in instanti vel subito pœnitere, et emendationem atque confessionem proponere. — Sexto quod dicit, talem ministrum posse tangere sacramentum sine mortali, quum juxta divinum et sacratissimum Dionysium, non sit fas eum sacra tangere symbola, id est consecrata vasa, sicut expositum est.15 Imo sacerdos aut minister hujusmodi, aliquem actum ordinis sacri efficiens, est quasi Dei irrisor, subsannator et tanquam blasphemus censendus.

Insuper rationes quas allegat Henricus, nil valent, ut quod talis sacerdos tenetur ad hujusmodi actus : imo dico, quod tenetur eos non exercere quamdiu in mortali est vitio, sed obligatur se emendare, pœnitere, atque ad tam divinissima mysteria peragenda disponere et dignificare. — Rursus, quod ait, non esse in illis actibus contemptum mortalem, nil probat : non enim omne peccatum mortale procedit ex formali contemptu, ut patet de his qui ex infirmitate seu ignorantia peccant. Item qui celebrat et suscipit sacramentum, ita posset excusari juxta hæc scripta, ut ille qui sacramentum alii administrat.16 Rursusque Apostolus ait : Quicumque manducaverrit panem hunc indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini ;17 et denuo, Judicium (inquit) sibi manducat et bibit. Sed non est minus celebrare quam communicare : imo sacerdos, ceteris paribus, in his multo gravius peccat quam non sacerdos seu laicus. Hinc ista opinio videtur multum erronea, periculosa ac devitanda. Et miror D

Footnotes

  1. Matth. xi, 25. ↩

  2. Prov. 11, 32. ↩

  3. * in eis supereminens ↩

  4. Cf. t. XV, p. 461 D. ↩

  5. Cf. t. XVI, p. 543 B. ↩

  6. Lev. xxi, 21. ↩

  7. Malach. ii., 7. ↩

  8. 1 Petr. iii., 15. ↩

  9. cap. v. ↩

  10. 1 Tim. v, 22. ↩

  11. Deut. xvi, 20. ↩

  12. Cf. t. XV, p. 367 B. ↩

  13. * immundis ↩

  14. tom. XXIV, p. 143 D, 235 B' et s. ↩

  15. p. 20 A. ↩

  16. Ibid. 29. ↩

  17. 1 Cor. XI, 27. ↩

Chapter 180 of 283