Skip to the text

Quæstio 5

M Odo quærendum, Utrum sint tantum ordines septem ; et qualiter ab invicem distinguantur : nam quidam dicuntur ordines sacri, quidam non sacri.

Videtur quod sint plures quam septem. Nam psalmistatus videtur esse ordo; similiter episcopatus; atque in textu habetur, B Quadripartitus est ordo episcoporum. — Item ordo est totum potestativum, in quo superius continet inferiora et superaddit : sicque potest sacerdos, inferiorum ordinum actus efficere, nec oportet actus per supposita diversa distingui.

Et merito quæritur, cur hoc sacramentum magis distinguitur per tot partes seu species quam alia sacramenta, quum tamen quamdam eminentiam habeat, simpliciusque consistat, et magis spirituale quam alia : propter quod minus divideretur.

Ad hæc Thomas respondens, et primo cur in Ecclesia plures sint ordines : Ordinum (inquit) multitudo introducta est in Ecclesia propter tria. Primo, propter commendandam sapientiam Dei, quæ in condecenti ac ordinata entium dispositione atque distinctione præsertim relucet, in cujus figuram scriptum est :1 Videns regina Saba ordinem ministrantium Salomoni, etc., non habebat ultra spiritum, id est, præ admiratione defecit. Secundo, ad succurrendum humanæ infirmitati : quia per unum omnia ad divinum cultum spectantia expleri nequeunt sine magno gravamine. Propter quod etiam Dominus dedit

Moysi senes in adjutorium. Tertio, ut via Num.XI,16, 25. in diversis officiis plures constituuntur, ut omnes sint Dei cooperatores, quo nihil divinius est, ut S. Dionysius loquitur.2 Diversificatur autem hoc sacramentum magis quam alia : quoniam alia sacramenta dantur ad percipiendum quosdam effectus, doctrinam propheticam, fit per lectores; hoc vero ad exercendum aliquos actus: ideo secundum illorum actuum varietatem distinguitur ordo. — Et si quæratur, qualis sit ista divisio; dicendum, quod non est totius integralis in partes, nec totius universalis in species, sed totius potestativi, cujus est ista natura, quod secundum completam rationem suam est solum in uno, et in aliis secundum quamdam participationem. Unde secundum Philosophum octavo Ethicorum, regimen monarchicum in quo unus tantum principatur, est optimum: in quo plenitudo potestatis residet penes unum; et tale est regimen militantis Ecclesiæ.

Denique septem sunt ordines, quorum sufficientiam aliqui sumunt per adaptationem ad gratias gratis datas, de quibus in prima ad Corinthios legitur, dicentes, quod sermo sapientiæ competit episcopo, quum ipse aliorum sit ordinator, quod ad sapientiam pertinet; sermo scientiæ sacerdoti, qui habet clavem scientiæ; fides diacono, qui prædicat Evangelium; operatio virtutum subdiacono, qui se ad opera perfectionis extendit per continentiæ votum; interpretatio sermonum acolytho, quod designatur in lumine quod deportat; gratiæ sanitatum exorcistæ, qui dæmones pellit; genera linguarum psalmistæ; prophetia lectori; discretio spirituum ostiario, qui quosdam admittit et quosdam repellit.3 Sed hoc nihil est, quoniam gratiæ gratis datæ non dantur eidem, sicut ordines. Episcopatus quoque et psalmistatus non sunt ordines, ut dicetur. — Hinc alii assignant sufficientiam istam secundum quamdam assimilationem ad hierarchiam angelicam, in qua ordines spirituum supernorum distinguuntur secundum purgationem, illuminationem et perfectionem, dicentes, quod ostiarius purgat exterius, segregando bonos a malis; interius vero acolythus, quia per lumen quod portat, significat se interiores pellere tenebras; sed utroque modo exorcista, quia diabolum, quem expellit, utroque modo perturbat. Illuminatio demum quæ fit per et quæ fit per doctrinam evangelicam, per diaconos; quæ per apostolicam, per subdiaconos. Perfectio autem communis fit per sacerdotes, sicut quæ est Pœnitentiæ ac Baptismi; excellens vero per episcopum, ut consecratio sacerdotum ac virginum; excellentissima autem per summum Pontificem, in quo est plenitudo auctoritatis. Verum hoc etiam nihil est, quoniam ordines angelorum non distinguuntur per actus illos, quia in quolibet ordine sunt, et quia secundum B. Dionysium, solis episcopis convenit perficere, sacerdotibus illuminare, inferioribus omnibus purgare.4 — Ideo alii appropriant ordines septem donis, ut sacerdotio correspondeat donum sapientiæ, quæ nos cibat pane vitæ et intellectus, sicut sacerdos nos reficit pane cœlesti; timor ostiario, quoniam timor separat nos a malis: sicque intermedii ordines correspondeant intermediis donis. Sed hoc iterum nihil est, quia in quolibet ordine septiformis gratia datur.

Aliter ergo dicendum, quod scilicet Ordinis sacramentum ordinatur ad Eucharistiam, quæ (teste B. Dionysio) est sacramentum sacramentorum.5 Ideo distinctio ordinum accipienda est secundum diversam relationem ad Eucharistiam, quia potestas ordinis aut est ad Eucharistiæ consecrationem, aut ad aliquod ministerium ordinatum ad illam. Si primo modo, sic est ordo sacerdotum: idcirco quum ordinantur, accipiunt calicem cum vino, et patenam cum pane, in signum accipiendi potestatem consecrandi corpus et sanguinem Domini. Porro cooperatio ministrorum vel est in ordine ad ipsum sacramentum, vel in ordine ad suscipientes. Si primo modo, sic tripliciter. Primo enim est ministerium quo minister cooperatur sacerdoti in ipso sacramento quoad dispensationem, quamvis non quoad consecrationem, quam solus facit sacerdos: et hoc ad diaconum spectat, qui et sanguinem dispensat. Secundo est ministerium ordinatum ad materiam sacramenti ordinandam in sacris vasis sacramenti : et hoc ad subdiaconum pertinet; idcirco accipit calicem de manu episcopi, sed vacuum, quum ordinatur. Tertio est ministerium ordinatum ad præsentandum materiam sacramenti : et hoc competit acolytho, qui urceolum præparat cum vino et aqua. Ministerium vero ad præparationem recipientium ordinatum, non potest esse nisi super immundos. Nam mundi eo ipso quo mundi, sunt ad sacramenta percipienda idonei. Triplex quoque est genus immundorum, secundum S. Dionysium.6 Aliqui sunt enim infideles credere non volentes, et hi a visione divinorum et a cætu fidelium omnino sunt excludendi : quod facere ad ostiarios spectat. Alii credere volunt, sed nondum in fide instructi sunt, utpote catechumeni : ad quorum instructionem deputatur ordo lectorum. Hinc prima rudimenta fidei, utpote vetus Testamentum, eis legendum committitur. Quidam sunt fideles in fide instructi, defectum habentes ex dæmonis potestate, scilicet energumeni : ad quos ministerium habet ordo exorcistarum. — In primitiva autem Ecclesia, propter paucitatem ministrorum, cuncta ministeria inferiora committebantur diaconis; nihilo minus universæ inferiores potestates implicite erant in una diaconi potestate. Postmodum, ampliatis cultu Dei et ipsa Ecclesia, id quod implicite fuit in una potestate, explicite tradidit in diversis ordinibus. Sicque intelligendum est quod ait Magister, quod Ecclesia diversos ordines sibi instituit.7 — At vero psalmistatus non est ordo, sed officium ordini annexum. Quum enim Psalmi cum cantu pronuntientur, ideo dicitur psalmista et cantor. Nec cantor est nomen ordinis specialis : tum quia cantare ad totum pertinet chorum; tum quia non habet specialem relationem ad Eucharistiæ sacramentum. Tamen quia officium quoddam est, interdum computatur inter ordines large sumptos.

Quæritur quoque, an ordines distinguantur per sacros et non sacros. Et respondendum, quod ordo vocatur sacer dupliciter. Primo, secundum se : et sic quilibet ordo est sacer, quum sit sacramentum quoddam. Secundo, ratione materiæ circa quam habet aliquem actum : sicque ordo dicitur sacer, qui habet actum circa rem consecratam; et ita sunt tres ordines sacri, puta sacerdos, et diaconus, qui habet actum circa corpus Christi vel sanguinem consecratum, et subdiaconus, habens actum circa vasa consecrata : ideo istis injungitur continentia, ut sancti et mundi sint qui sancta tractant. — Hæc Thomas.

Amplius Bonaventura : Ratio (ait) quare hoc sacramentum habet gradus, est quoniam ordinatur ad dispensandum sacramentum dignissimum, et ad ministrandum in templo Dei. Ad ministrandum autem concurrunt quædam digniora et aliqua minus digna. Etsi omnia requirant sanctos ministros, maxime tamen illa quæ attenduntur circa altare, et circa sanctorum portationem vasorum, et circa oblationem sacrificii consummandam, juxta illud

Isaiæ : Mundamini, qui fertis vasa Domini.8 Sanctitas vero seu sanctificatio potissime consistit in continentia : hinc quidam sunt ordines qui requirunt continentiam in ministris, quidam non. Ideo quidam ordines dicuntur sacri, quidam non sacri, ratione ministerii, ad quod requiritur sanctitas in ministro. — In hoc demum omnes concordant, quod huic sacramento competit graduum distinctio, sive propter hoc quod penes ipsum membra Ecclesiæ in corpore mystico ordinantur secundum diversas operationes et gratias; sive ob hoc quod secundum istud sacramentum pulchritudo Ecclesiæ militantis conformatur pulchritudini Ecclesiæ triumphantis;9 sive ob hoc quod istud sacramentum in suo supremo ponit et disponit hominem ad gratiam perfectionis, et gratia perfecta in pluralitate donorum Spiritus Sancti consistit; sive ob hoc quod hoc sacramentum ordinat ad dignissimum ministerium, quod est consecratio dominici corporis, ad quam non statim est convolandum, sed paulatim per gradus ascendendum, quum istud sacramentum ob sui nobilitatem ac reverentiam debeat multa habere ministeria inferiora. Itaque omnibus modis his accipitur ratio pluralitatis in gradibus ordinum. Atque secundum adspectum ad has rationes plurificandi, sumitur sufficientia graduum ecclesiasticorum diversimode a diversis. Quidam et enim sumunt penes distinctionem membrorum Ecclesiæ, quæ attenditur secundum dona gratiarum, de quibus ait Apostolus : 1 Cor. xu, 8. Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, etc. Dicuntque novem esse ordines, secundum novem genera gratiarum illarum. (Cetera ut supra in Thoma.) Hæc Bonaventura.10

Qui scribit hic eadem quæ Thomas, et sufficientiam approbat quam et Thomas. p. 24 C'. Insuper, circa id quod in littera dicitur, Canones duos tantum ordines censent sacros appellari, affirmat : Ordo uno modo dicitur sacer, quoniam tangit res sacratas : et ita sunt tres ordines sacri. Secundo, quia dispensat rem sacram, et tractat ac defert : et ita sunt duo ordines sacri, videlicet sacerdotium et diaconatus. Tertio, quia conficit sacramentum : sicque solum sacerdotium sacer ordo vocatur. — In præinductis nunc concordant Albertus, Petrus, Richardus, aliique communiter. Scotus tamen quædam communi doctrinæ contraria scribit, quibus immorari et occupari reor superfluum. Antisiodorensis quoque præhabitis consonat. p. 24 C'.

Cf. p. 6 in fine.

Adhuc de ista materia, hoc est de sacramento Ordinis et concernentibus illud, aliqua sunt addenda ex Guillelmo Parisiensi, qui in suo fatur Sacramentali : Sacramenta sunt spiritualia medicamenta, per quæ spiritualis sanitas efficitur ac patratur. Ubi autem medicamenta, ibi medici sunt necessarii. Medicos vero spiritualium medicamentorum oportet esse ordinatos, atque ad illa ministranda sanctificatos. Sanctificatio quippe nobilissima atque præcipua operatio est inter ea quæ ministerio hominum exercentur : ideo ministerium ejus oportet haberè speciales ac appropriatos ministros. Ad sancta autem ac sacratissima neminem fas est ingredi, nisi præsanctificatione aliqua præparatum. Quumque ecclesia domus sit Dei, necessario habet ostiarios et custodes ac auditorium sacrum, ubi Dei judicia ac præcepta et verba ipsius jugiter recitentur ac audiantur. Hinc lectoribus indiget. Rursus, quum in domo Dei deceat luminaria accendi, ac sacris ministeriis anteferri, oportuit in ecclesia acolythos seu ceroferarios esse. Et quia exigentibus demeritis hominum, maligni spiritus corpora hominum frequenter indiget, animasque perturbant, oportuit exorcistas consistere. Ministros autem Sacramenti altaris oportuit ab aliis esse distinctos, et multo plus consecrari ac sanctificari quam ipsum templum ac vasa ipsius. Et sicut cultus templi medius est ac mediatorius inter Deum cui impenditur, et communem religiosæ et sanctæ conversationis cultum; sic ministri ipsius ex necessitate medii sunt et mediatores inter Deum et alios ipsius cultores. Ergo necessariam habent specialem gratiam sanctitatis, qua huic cultui specialiter deputentur. Ordo vero, prout hic sumitur, est sanctitas prima, qua divino cultui exercendo adscribitur homo. Et dicitur sanctitas seu sanctificatio prima, quæ nulla pollutione peccati tollitur aut fœdatur, sicut nec baptismalis character.

Actus demum et partes cultus divini, sunt adoratio, collaudatio cum partibus suis, quæ sunt gratiarum actio, benedictio et glorificatio, intercessio quoque pro aliis, sacrificatio et sacramentatio, etc. Quemadmodum autem in causis forinsecis simplices, imperiti, et judicialium causarum ignari, indigent advocatis; ita in spirituali negotio et cultu divino plebs sacerdotibus indiget, qui agunt causam populi coram Deo, ne plebs simplex imperite orando offendat, insipienterve offerat. Nempe sacerdos non suas, sed Ecclesiæ supplicationes ac hostias Domino offert, tanquam mediator et internuntius plebis cui officiatur. Et sicut advocatus non suum jus allegat, sed ejus cui patrocinatur; sic sacerdos ex suo officio verba ac preces Ecclesiæ gestat in ore, et ea allegat quæ precibus Ecclesiæ efficaciam possunt præstare, utpote quæ Christus pro nostra salute assumpsit, egit ac passus est. Vox quoque interior et intellectus talium orationum, vox et intelligentia exstat Ecclesiæ, et propter gratiositatem et meritum ejus exauditur, præsertim preces (inquam) ac merita Christifidelium, quæ innituntur ac uniuntur orationibus ac meritis Salvatoris, qui (ut ait Evangelista) fuit in oratione Dei pernoctans, et nunc quoque interpellat pro nobis.11 — Hæc Guillelmus. Ex cujus Sacramentali plura allegassem, nisi diligenter percurrendo invenissem ea quæ scribit, sententialiter esse inducta.

Scribit etiam qualiter multa sublimia nomina conveniant sacerdotibus evangelicæ legis, ratione administrationis sacramentorum : ita quod ipsi rite vocantur dapiferi ac pincernæ in palatio summi Regis, medici animarum, judices populorum, cooperatores Altissimi, reconciliatores reorum, et dii inter homines appellandi, mediatores inter Deum et proximos, pretiosissimis et supernaturalibus donis intus ornati, divinissimis characteribus insigniti, supernaturaliter sublimati. Sed heu, heu! homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus12, et quanto a supergloriosissimo ac superpiissimo Creatore ac Salvatore sublimius ac copiosius sunt honorati ac decorati, tanto se ipsos vilius dehonorant, turpius inquinant, damnabiliusque confundunt.13 scopus in collatione ordinum duo facit : præparat enim ordinandos ad ordinis susceptionem, et tradit ordinis potestatem. Præparat quidem, instruendo eos de officio suo, et aliquid circa eos operando, quatenus idonei sint potestatem accipere : quæ præparatio consistit in tribus, quæ sunt benedictio, impositio manus et unctio. Per benedictionem divinis obsequiis mancipantur. Per manus impositionem plenitudo gratiæ datur, per quam ad magna officia fiunt idonei : ideo solis sacerdotibus atque diaconis fit, quoniam eis competit dispensatio sacramentorum, quamvis uni ut principali, et alteri sicut ministro. Unctione quoque ad aliquod sacramentum tractandum consecrantur : ideo unctio solis sacerdotibus fit, qui propriis manibus corpus Christi tangunt : quemadmodum etiam calix inungitur, quoniam continet sanguinem Christi; et patena, quæ continet ejus corpus. Potestatis autem collatio fit per hoc, quod datur eis aliquid quod ad proprium eorum pertinet actum. Quumque principalis actus sacerdotis sit consecrare corpus et sanguinem Salvatoris, ideo in porrectione seu datione calicis sub determinata forma verborum, ordo sacerdotalis seu sacerdotii character imprimitur. — Porro Christus dedit Apostolis sacerdotalem potestatem quantum ad principalem ejus actum, in Cœna, quum dixit : Accipite et manducate. Unde subjunxit : Hoc facite in meam commemorationem.14 Post resurrectionem vero dedit eis sacerdotalem potestatem quantum ad actum secundarium, qui est absolvere et ligare, quum dixit : Quorum remiseritis peccata.

Verum his objici potest, quod subdiacono quoque character imprimitur in calicis porrectione, non ipsi diacono : unde videtur subdiaconus conformior sacerdoti quam diaconus. Respondendum, quod potestas diaconi media est inter potestatem sacerdotis et subdiaconi. Sacerdos quippe directe potestatem habet super corpus Christi, subdiaconus vero solum super vasa; diaconus autem super corpus in vase

Footnotes

  1. III Reg. x, 4, 5. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. v. ↩

  3. I Cor. xii, 8-10. ↩

  4. De Eccl. hier. c. v. ↩

  5. I Cor. c. III. ↩

  6. De Eccl. hier. c. III. ↩

  7. Cf. p. 71. ↩

  8. Is. III, 11. ↩

  9. Is. III, 11. ↩

  10. p. 24 B. ↩

  11. Luc. vi, 12. ↩

  12. Ps. XLVIII, 13. ↩

  13. Joann. xx, 23. ↩

  14. I Cor. xi, 24. ↩

Chapter 181 of 283