Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An Ordo sit sacramentum evangelicæ legis.

Videtur quod non. Primo, quoniam ordo ad triumphantem spectat Ecclesiam, in qua novem sunt ordines: non ergo ad Ecclesiam spectat militantem. — Secundo, ordo est quædam relatio; relatio autem est minimæ entitatis: ergo et modicæ dignitatis, non ergo sacramentum Ecclesiæ, quod constat esse dignitatis præcipuæ. — Tertio, in civili regimine est etiam ordo, qui tamen non ponitur sacramentum: ergo nec ordo iste. — Quarto, sacramentum est materiale elementum, ut dictum est sæpe; ordo autem est quid spirituale in anima, puta signaculum, ut patebit.1

In oppositum est auctoritas totius Ecclesiæ, et quod per sacrum Ordinem efficitur homo aptus, dignus ac potens alia sacramenta peragere, dispensare, tractare.

Circa hæc loquitur sanctus Doctor, primo declarans, quod in Ecclesia militante decentissimum sit, ordinem esse : Deus, inquit, creaturas producere voluit ad similitudinem sui, secundum quod decuit ut sint perfectæ, et in eis cognoscatur excellentia Creatoris. Ideo, ut in suis operibus repræsentetur ipse non solum secundum quod est in se, sed etiam secundum quod aliis influit, hanc legem præfigit, ac modum hunc indidit, quod ultima perficiuntur per media, et media per prima, ut S. Dionysius docet. Idcirco, ut ista pulchritudo non deesset Ecclesiæ, statuit ordinem in eadem, ut unus aliis influat, sacra tradat, sicque Deo assimiletur, ac suo modo ministerialiter cooperetur. Nec hoc reputnat veræ ac salubri libertati gratiæ ac virtutum. Et quamvis unus sit isto modo superior altero, nihilo minus potest se inferiorem reputare merito. Ordo quoque aliter consideratur et est, in ecclesiastica et angelica hierarchia, sicut patebit.

Secundo, exponit Ordinis definitionem quam tradit Magister, dicendo : Ordo est signaculum quoddam Ecclesiæ, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Hæc, inquit, definitio convenit Ordini secundum quod est Ecclesiæ sacramentum : ideo ponit signum exterius ibi, Signaculum quoddam; et aliud, quod est quasi effectus interior. Signaculum namque non ponitur hic pro interiori charactere, sed pro eo quod exterius geritur, quod est signum potestatis interioris et causa. Nec ista definitio Baptismati convenit : nam quamvis in Baptismo detur quædam potentia recipiendi alia sacramenta, ratione cujus characterem imprimit; non tamen est hoc principalis ejus effectus, sed interior ablutio. Ordo autem principaliter potestatem importat : ideo character seu signaculum ponitur in definitione Ordinis, non Baptismi. Potentia quoque recipiendi alia sacramenta, passiva est potius quam activa; Ordo autem est potestas activa dandi ac influendi. Nomen etiam ordinis dupliciter sumitur. Primo, pro relatione, quæ est ha-

De Cœlest. hier. c. iv.

Cf. t. XXIV, p. 173 B. bitudo inter superiorem ac inferiorem, et est in utroque extremo : nec ita hic sumitur. Secundo, pro gradu seu potestate præeminentiæ, qui ordinem primo modo acceptum constituit. Quumque ratio ordinis ut est relatio, primo inveniatur ubi aliquod superius altero occurrit; ideo gradus hic eminens per spiritualem potestatem, dicitur Ordo.

Insuper Ordo iste est sacramentum. Sacramentum namque, juxta præhabita, non aliud est quam sanctificatio quædam homini exhibita cum signo sensibili. Quum ergo in Ordinis susceptione, consecratio homini exhibeatur per visibilia signa, constat quod Ordo sit sacramentum. Et ita quamvis in nomine suo non exprimat materiale elementum, non tamen sine illo confertur : unde nec in angelis ordo est sacramentum, quoniam eis non confertur cum sensibili signo. Verumtamen non omnis benedictio seu consecratio quæ homini sensibiliter exhibetur, est sacramentum, quum et monachi atque abbates benedicantur, et reges ungantur : illæ autem benedictiones, consecrationes, unctiones, sacramenta non sunt, quia non ordinantur ad divinorum dispensationem sacramentorum, quemadmodum consecratio Ordinis hujus.

Quæritur quoque, an apta sit forma sacramenti hujus, quum dicitur : Accipe, etc. Dicendum, quod sacramentum hoc principaliter consistit in tradita potestate. Potestas vero a potestate traducitur seu derivatur sicut simile a simili; atque per usum seu actum suum cognoscitur, quia potentiæ notificantur per actus. Hinc in forma Ordinis sacramentalis, usus ejus designatur per actum qui imperatur; traductio vero potestatis, per modum imperativum. Alia demum sacramenta non ordinantur principaliter ad effectus similes potestati qua conferuntur, sicut hoc sacramentum : idcirco in ipso est communicatio quædam univoca. Unde in aliis sacramentis exprimitur aliquid ex parte divinæ virtutis, cui assimilatur sacramenti

Cf. t. XXIV, p. 40 D. effectus, non autem in hoc sacramento. Quamvis enim in episcopo, qui est hujus sacramenti minister, non sit auctoritas respectu collationis sacramenti istius; aliquam tamen habet auctoritatem respectu potestatis ordinis quæ confertur per ipsum, in quantum a sua potestate instrumentaliter derivatur.

Præterea de materia sacramenti sciendum, quod materia in sacramentis foris exhibita, designat, virtutem in sacramentis agentem, omnino ab extrinseco advenire. Quumque proprius hujus effectus, qui est character, non percipiatur ex aliqua operatione accedentis ad sacramentum, sicut in Pœnitentia, sed prorsus ab extra adveniat; convenit ei habere materiam aliter quam aliis sacramentis. Quod enim in aliis sacramentis confertur, in ipso sacramento confertur a solo Deo; spiritualis autem potestas, quæ in hoc sacramento traditur, derivatur etiam a ministro qui confert sacramentum, sicut potestas imperfecta a perfecta. Ideo efficacia aliorum sacramentorum principaliter consistit in materia, quæ virtutem divinam continet atque significat ex sanctificatione per ministrum adhibita;2 efficacia vero hujus sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat. Materia vero adhibetur magis ad determinandum potestatem quæ traditur particulariter ab habente eam complete, quam ad causandum potestatem: quod patet ex hoc quod materia competit usui potestatis. — Hæc Thomas in Scripto.

In quibus quædam obscura contineri videntur. Primo, quod ait: In aliis sacramentis, id quod confertur in eis seu in ipso sacramento, a solo est Deo; spiritualis autem potestas, quæ in isto sacramento confertur, etiam derivatur a ministro sacramentum conferente. Cui dicto objici potest, quod tam ex isto Doctore quam ex aliis toties est inductum, quod sacramenta novæ legis efficiunt quod designant, ita quod in ipsis est vis supernaturalis causalis, instrumentaliter cooperativa ipsius sacramentalis effectus.3 Unde sicut in aliis sacramentis, sacramentalis effectus, virtus seu gratia, a solo Deo est principaliter et sicut a causa principali effectiva, atque a sacramento seu ministro instrumentaliter, dispositive et cooperative ex participatione potestatis divinæ; ita in isto, in quo virtus sacramentalis seu character non concurrit ad productionem potestatis ordinati plus seu aliter quam in ceteris sacramentis. — Secundo, quod ait: Efficacia aliorum sacramentorum principaliter consistit in materia. Cujus contrarium apparet ex eo quod frequenter præhabitum est, efficaciam ac virtutem sacramentorum potissime consistere in formis eorum, ita quod forma sacramenti se habet per modum agentis, materia instar passivi.4 — Tertio, quod dicit: Efficacia hujus sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat. Cui verbo objicitur, quod apud dispensatorem non residet efficacia ista nisi instrumentaliter, imperfecte, et secundum esse diminutum pertenue; in Deo autem principaliter, auctoritative, perfecte. Hæc scholastice et inquisitive, non reprehensive tanguntur contra tantum Doctorem.

Qui etiam in Summa contra gentiles, libro asserit quarto: Manifestum est quod in sacramentis aliis confertur gratia sub signis visibilium rerum.5 Omnis autem actio debet esse proportionata agenti. Oportet ergo quod aliorum sacramentorum dispensatio fiat per visibiles homines spiritualem virtutem habentes. Non enim dispensatio sacramentorum competit angelis, sed hominibus visibili carne indutis, juxta illud Apostoli ad Hebræos: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum. Hujus quoque ratio aliunde accipitur.6 Nam sacramentorum virtus ac institutio a Christo habet initium, qui corporis et sanguinis sui sacramentum dedit in Cœna, et frequentandum instituit. Quumque corporalem atque visibilem corporis sui præsentiam fuerit Ecclesiæ subtracturus, oportuit ut alios institueret ministros, qui fidelibus sacramentum hoc dispensarent. Hinc discipulis consecrationem corporis et sanguinis sui commisit, dicens:7 Hoc facite in meam commemorationem. Minister autem se habet ad dominum suum sicut instrumentum ad principale agens; instrumentum quoque oportet esse principali proportionatum agenti: hinc Christi ministros oportet ei esse conformes. Christus quoque propria potestate et auctoritate operatus est nostram salutem, in quantum Deus et homo: quatenus secundum id quod homo est, pro nostra redemptione pateretur; et in quantum Deus, passioni suæ salvandi efficaciam omnimodam largiretur. Oportet ergo ministros Christi homines esse, et aliquid divinitatis ejus participare per aliquam spiritualem potestatem: quemadmodum instrumentum aliquid participat de virtute principalis agentis. Sic item data est ista potestas primis Christi discipulis, ut per eos derivaretur ad posteros, quum data sit eis in ædificationem et conservationem Ecclesiæ usque ad finem: quod sub sensibilibus signis fieri expedit propter rationes frequenter præhabitas. — Hæc idem ibi:8 ubi de his plenius loquitur. Concordant Petrus et Richardus.

Porro Bonaventura: Necessarius, inquit, est ordo in Ecclesia propter duo, videlicet propter pulchritudinem et rectitudinem. Quum enim in Ecclesia tanta sit fidelium multitudo, nisi adesset ordo, inesset confusio. Hinc omnis sapiens eo ipso quod sapiens, pulchritudinis est amator, nec producit sine ordine multa. In multitudine quoque sunt multi qui gubernatione informationeque indigent. Gubernare vero et informare spectat ad superiores, qui nisi habeant inferiores ac subditos, dici non possunt superiores. — Denique, Ordo sacramentum est evangelicæ legis. Quemadmodum enim signum interdum ponitur pro signato, et econverso; ita figura pro veritate seu re figurata: quæ tamen diversa sunt, et nihilo minus unum dicitur esse in alio, sicut rota in rota.9 Sic et lex nova et sacrificium ejus differunt a lege antiqua ac sacrificio ejus. Sacrificium namque Eucharistiæ proprium est novæ legi, tamen figura ejus præcessit in veteri. Similiter ordo seu ordinata potestas, ut hic sumitur, est legi evangelicæ proprium sacramentum; habuit tamen figuram in lege, et sacerdotium legis fuit figura sacerdotii Christi. Verum ista et illa multum distant in dignitate.

B Multas tamen habet partes, quæ non plurificant sacramentum, quoniam non sunt partes totaliter subjectivæ; recipiunt tamen prædicationem totius, quia habent quodammodo naturam partium subjectivarum: unde partes potestativæ vocantur. Quæ maxime competunt ordini. Primo, quoniam ordo dicitur ordinata potestas, quæ ex ordinatione multorum ad unum efficitur perfecta; et quodlibet horum participat rationem potestatis, quamvis non perfecte. Secundo, quoniam ordo concernit distinctionem in partibus, sicut et numerus. Hinc sicut partes numeri quodam modo habent naturam partium integralium, in hoc quod simul sumptæ constituunt numerum; et etiam quodam modo naturam partium subjectivarum, in hoc quod præter ipsam unitatem quælibet pars numeri est numerus: sic omnes ordinum gradus unum reddunt sacramentum perfectum, et tamen quilibet gradus ordo vocatur. — Hæc Bonaventura. Quibus concordat Albertus.

D Insuper, circa litteram addit Bonaventura: Differentia est inter novum et vetus Testamentum, in comparatione sacerdotii atque regni. Vetus quippe Testamentum adhuc fuit carnale, carnaliterque viventium. Ideo potestas regalis et sæcularis exstitit major ac principalior sacerdotali. Unde signanter dicebatur in lege regnum sacerdotale, quia sacerdotium pendebat ex regno:10 ita quod sacerdotium fuit adjacens regno. In novo autem Testamento, videlicet prima Petri secundo, contrarium di-

I Petr. n, 9. citur : Vos autem genus electum, regale sacerdotium. Nam principalius nunc est sacerdotium quam regnum, et potestas spiritualis quam temporalis. Sic etenim competit statui gratiæ. Hæc idem.

Porro alii plures communiter dicunt, quod Ordo est unum sacramentum eo modo quo dictum est de Pœnitentia et Eucharistia, utpote non unitate indivisibilitatis, ut punctus;11 nec continuitatis, ut linea; sed perfectionis seu reductionis ad unum, quod est unum aggregative.

His concordat Durandus, additque : Ordo tripliciter sumitur. Primo, pro relatione, ut quum asserit Augustinus : Ordo est parium dispariumque sua loca cuique tribuens dispositio. Secundo, pro gradu seu ordinata potestate, ut dictum est.12 Tertio, pro eo quod exterius sensibiliter agitur circa ordinatum : sicut alicui traditur calix cum pane et vino sub præscripta forma verborum, ut constituatur in gradu sacerdotii super populum; et hoc magis proprie dicitur ordinatio quam Ordo. Sic tamen sumit Magister, dicendo :13 Ordo est signaculum quoddam, etc. Hæc Durandus. scuntur regiam dignitatem, atque perfecti virtutibus esse debent. Competit quoque eis ratione subtractionis capillorum ex parte superiori per rasuram, ad designandum quod mens eorum a contemplatione retardari non debet occupationibus terrenorum; et ex parte inferiori, quoniam sensus eorum temporalibus non debent rebus involvi. Talem autem incisuram perfidi ad cultum dæmonum faciebant, ideo comminabatur eis Altissimus. Hujus demum coronæ figura in Nazaræis præcessit : nam ea quæ fiebant in veteri Testamento, imperfecte repræsentant ea quæ novi Testamenti sunt. Hinc pertinentia ad ministros novi Testamenti, non solum per Levitarum significantur officia, sed et per omnes illos qui aliquam perfectionem profitebantur. Nazaræi autem quamdam perfectionem profitebantur, in depositione comæ suæ designantes temporalium rerum contemptum, quamvis non in modum coronæ deponerent, sed totam comam, quoniam nondum erat tempus sacerdotii regii ac perfecti. Similiter conversi tondentur propter temporalium renuntiationem, non tamen raduntur, quia non mancipantur divinis totaliter, sed exterioribus partim. ea quæ fiebant in veteri Testamento, imperfecte repræsentant ea quæ novi Testamenti sunt. Hinc pertinentia ad ministros novi Testamenti, non solum per Levitarum significantur officia, sed et per omnes illos qui aliquam perfectionem profitebantur. Nazaræi autem quamdam perfectionem profitebantur, in depositione comæ suæ designantes temporalium rerum contemptum, quamvis non in modum coronæ deponerent, sed totam comam, quoniam nondum erat tempus sacerdotii regii ac perfecti. Similiter conversi tondentur propter temporalium renuntiationem, non tamen raduntur, quia non mancipantur divinis totaliter, sed exterioribus partim. signaculum quoddam, etc. Hæc Durandus.

D non exigitur aliqua ordinis potestas, sed solum deputatio quædam ad tale officium, quod fit per coronam : ideo non est ordo, sed præambulum quoddam ad Ordinem. Nec in ea character imprimitur. Deputatio etiam illa per episcopum fieri debet, per quem vestes ac vasa et cetera quæ divino applicantur cultui, benedicuntur.

Eis qui ad divina ministeria applicantur, competit rasura ac tonsura in modum coronæ, ratione figuræ, quia corona est signum regni, ac perfectionis, quum sit circularis. Qui autem ministeriis applicantur divinis, adipi-

Footnotes

  1. tom. XXIV, p. 40C, 41C, etc. ↩

  2. * ministe- rium ↩

  3. Cf. dist. 1, q. 4. ↩

  4. Cf. t. XXIV, p. 51 C, etc. ↩

  5. cap. 74. ↩

  6. Hebr. v, 1. ↩

  7. Luc. xxii, 19. ↩

  8. Cf. dist. 1, q. 1. ↩

  9. Ezech. 1, 16. ↩

  10. Exod. xix, 6. ↩

  11. dist. xxu, q. 2. dist. vii, q. 1. ↩

  12. Cf. p. 9 A'. ↩

  13. Cf. p. 9 C. ↩

Chapter 177 of 283